Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

P. IV. Sec t. I. Cap. I.

Singularium, quam loco nominum eorum circumferimus, non

resultat alia. Non uoluplex est quia Singulare est individuum. Non Quodnam ' quia Exemplum Definitionis Singularis non differt ab ipsa. Similiter quaestio Cur est nihil speciale potest

elicere circa Singulare, quod non praecessierit circa Speciem ejus seu circa Superius ejus. II. De Numero Instrumentorum Logicorum. I. Numerus Instrumentorum Logicorum numero Quaestionum scientificarum par est. Videtur autem numerus Quaestionum

scientificarum quaternario definiri: Quid es Quod est Quotv-plex est et Cur est

a. Et prima quidem harum Quaestionum est Quid si 'Frustra enim aliquid aliorum scire desiderat, qui necdum quid sit, perceperit. Ex hac prima Quaestione scientifica facile et primo, ut apparet, loco nascitur Quaestio Quodnam es cum nempe, subjecta responsione ad quaestionem Quid es I petimus Quodnam est v. g. hoc ordine procedente. Quid es Esentia Respondetur Praedicatum in Subjecto. Rursum : Quodnam est

tale Praedicatum , seu, Da tale Praedicatum. Resp. Homo respectu hominis albi haec enim responssio facile elicitur ex responsione ad primam quaestionem. Cum enim Sentia 1t Praedicatum in Subjecto, possit hoc praedicato, Homo, et hoc illius subjecto, Homo albus, necet Tum erit, illud praedicatum hujus subjecti essentiam esse, cum illud praedicatum sit in hoc subjecto. 3. Tertio loco occurrit Quaestio Quotuplex est ' v. g. Quotv-

pisces si sentia I Quae quomodo ex Quaestione Quid est y

sentia dimanet, supra ostendi. Atque hae sunt Quaestiones scientificae, quae versantur potissimum circa Terminos seu circa

422쪽

39 SLogica risi a. Subjecta in complexa quamvis tamen suo modo etiam versari possint circa Knunciationes, ut infra patebit. 4. Quarto loco occurrit Quaestio Cur ' Et haec versatur circa Subjectum complexum , seu circa nunciationem; . .

Cur si sentia es prior Accidente Respondetur Quia Essentia

est in Subjecto, Accidens ero tantum consit ex parte Praedicati. Et quod haec responsio facile sequatur ex responsione ad Quaestionem Quid est 'sentia per se notum videtur. 5. Sed dissicultas suboritur circa Quaestionem An est ' nam et illa inter Scientificas computanda videatur. Uidetur enim etiam ex Quaestione, Quid est deduci posse; v. g. An essentia sit prior Accidente I Responssio ad hanc quaestionem non minus sequitur ex responssione ad quaestionem Quid est Essentia ' quam quaestio Cur si sentia es prior Accidente ex eadem sequatur. Sed respondeo, Quaestionem An δ' complicari cum caeteris quaestionibus scientissicis, et praesertim cum Quaestione Cures Io. sentia sit in Subjecti complicatur Quaestioni Quid si sentia ' imo in re est illa ipsa quaestio Magis ordinarie

Quaestio An es I complicatur Quaestioni Cur es ut infra patebit. Saepe etiam Quaestio nes non est Scientifica, quando nempe non nascitur ex Quaestione Quid est ' v. g. An Carolus es rex' 6. Cum igitur instrumentum non 1 aliud quam apta responsio

ad Quaestionem scientificam, cuatuor autem dumtaXat Occurrant tales quaestiones, patet, quatuor etiam dumtaxat Instrumenta

assignari debere. Nempe Definitionem, qua respondemus ad quaestionem Quid est ' Exemplum, quo subjecta Definitione respondemus ad quaestionem Quod es I Divisionem, qua respondemus ad quaestionem Quotuplex est y Et denique Rationem, qua respondemus ad quaestionem Cur in Ex quo patet,

Methodum a quibusdam male connumerari cum instrumentis, cum illa non si1 Instrumentum, sed plurium Instrumentorum apta inter se coordinatio. Ac proinde hujus tractatio non spectat etiam ad Logicam nisi per accidens.

423쪽

3977. Ex his patet, Quid 1 Logicari Nempe Ars respondendi

ad Quaestiones scientificas. Sunt autem istae responsione , materialiter consideratae, ipsae Scientiae unde et Logica est Ars Sciendi. CADU III. De Desinitione.

1. Desinitio est apta responsio ad Quaestionem Quid est imique adhaeret Definitum, quod non est aliud quam id de quo quaeritur, quid sit, subsequente apta responsione; v. g. Quid essi sentia ' respond. Praedicatum in Subiecto hic 'sentia Desinitum est, Praedicatum in Subiecto Desinitio. et Nota, Quaestionem Quid est subinde improprie sumi, ut coincidat cum Quaestione Quomodo pocatur I Ut cum in dissisectionibus Anatomicis passim quaerunt ignari Quid est hoc respond. v. g. Diaphragma Quid es sui respond. v. g. Pan-

creas, etc. Similiter pueri, cum primum loqui incipiunt de quibuslibet rebus sensum incurrentibus, petunt Quid est hoc

Quid est illud Respondent matres: Hoc est piscis, hoc est

liber, etc. Pueri autem eo casu non nisi nomina quaerunt unde iis etiam non aliter quam nomen reddendo respondetur; ea nempe cognitione, quam sensu ingerit, contenti sunt, nomina autem naturaliter petunt, quo possim imposterum intelligere aliorum sermones, cum eos de his aut illis rebus loquentes

audient. Sic ego hic non capio Quaestionem Quid si ut solummodo nomen rei exquirat; sed intelligo Quaestionem Quid est proprie sumptam, cui non satisrit nisi Definitione. Atque hoc est discrimen inter Quaestionem Quid est proprie et improprie sumptam, quod improprie sumpta tantum demonstret

v. g. Quid es hoc Quid es sud proprie autem sumpta, non

simpliciter demonstrat, sed nomen promit istius rei, de qua

424쪽

398 restri tuta. instituitur Quaestio v. g. Quid est si sentia Quid est Praedicatum I Quid est Logica ' etc.

s. Desinitio distinguitur in Applicantem et Applicatam. Definitio applicata est praecisa responso ad quaestionem Quid est 'nihil scilicet resumens ex quaestione Atque Definitio applicata semper est Terminus aliquis v. g. Praedicatum in Subjecto est desinitio si sentiae. Hinc Desinitio applicata vocari poTet Terminus Desiniens. Definitio applicans est propositio, in qua Desinitio applicata assii matur de Definitio, ut 'sentia est Praedicatum in Subiecto; haec non est tam praecisi responsio ad quaestionem Quid es I sed ex quaestione mutuatur sibi Subjectum et Copulam. Interim Desinitione applicata respondentes ad quaestionem Quid est implicite etiam resumimus Subjectum et Copulam ex quaestione, licet expresse tantum reddamus Praedicatum, seu Terminum definientem. 4. Definiuntur proprie Termini illis enim subjectis, proprie

quaeritur Quid sint I v. g. Quid est Corpus Quid est apis'

etc. Sed tamen etiam suo modo definiuntur nunciationes;

nec omnino tam inepte, illis subjectis, quaeritur Quid sint 'v. g. Quid est, folum animal fentit Respond. dest, et animal sentit, et nihil disinotum ab animal sentit. Igitur Definitio E-

nunciationum non sic vocatur, sed vocatur Expositio nunciationum, de qua supra dictum, parte a feci. a. cap. 4. quodque ibi Exposita, id hic Definitum, quod ibi Exponens, hic Terminus definiens est, cum proportione. s. nquiunt hilosophici Scire est per Desinitionem cognoscere. Scire non est aliud quam in promptu habere responsionem ad Quaestionem scientificam omnis autem Quaestio scientifica vel est quaestio Quid si ad quam respondetur per Desinitionem vel est quaestio inde nata. Itaque Definitio totum humanum scire complectitur quidquid sciendum est, inde eliciendum est. Hoc tamen non crude de Definitionibus Formalibus intelligo, sed Definitiones Eminentes etiam comprehendo de quibus infra.

425쪽

6. Inquiunt et Philosophi: Oportet Discentem credere. Discipulus, inquam, debet Magistro suo credere Definitiones. V. .

Quod E sentia sit praedicatum in subjecto, quod Forma sit E sentia

adiectiva, quod Subjectum sit id de quo a mamus, etc. Hoc

autem non est aliud quam haec et illa ac vocari, aut saltem sic vocari a Docente. Qualis fides merito debetur Docenti; cum enim acturus sat de rebus, quas Vulgus non considerat, et quibus proinde nomina non indidit, necessum est ei alia nomina adinvenire, et quid illis dictum velit, indicare quod si per Definitionem. In caeteris oportet cum Catone credere, qui etiamnum puer sic magistris suis credebat, ut identidem posceret et causam. Uno verbo : in caeteris non oportet credere Docenti eum enim non credendi sed sciendi causa accedunt

Discipuli, itaque ex Definitionibus suis deducat necesse est, si quid a Discipulis suis recipi velit. Aliud hic jubere, est Scholasticum Tyrannum agere. Sed, inquis, si creduntur Definitiones, ergo Quaestio Quid est non est Scientifica, cum ei non

ex Scientia, sed ex fide, quam Docenti habemus, respondeatur. Respondeo, Definitiones credi tantum quoad nomen Definiti; sciuntur vero quoad Essentiam Definiti. Definitio enim ultra nomen Definiti, quod exhibet ex parte Subjecti, insuper rem aliquam distincte proponit ex parte Praedicati, quam percipere et considerare, non est fidei, sed scientiae cum Docens quidem possit nomen dare rei, sed rem ipsam facere aut praestare non possit. A U. Prima Proprietas Desinitionis. I. Desinitio conpertitur cum Desinito id est, Definitum et Terminus definiens sunt Termini Convertibiles Ratio hujus

Ρroprietatis est, quia ad Quaestionem Quid est non apte

respondetur, nisi per Convertibile. Si enim quaeratur Quid

426쪽

oo Logica restituta. est Brutum ' respondeaturques Res sentiens, responsio quidem data fuerit per Subalternans, sed non Valebit, ut patet excommuni sensu. Quotquot enim aderunt nam omnes in ista materia satis versatos se existimant , objicient, hominem etiam sentire, nec tamen esse brutum. Si autem ad eandem Quaestionem : Quid est Brutum respondeas: Animal latrans, responsio quidem data fuerit per Subalternatum, sed item reprehensioni obnoxia dicent enim, equum etiam esse brutum, nec tamen latrare. Si vero per Disparatum respondeas, minus adhuc valebit tesponsio v. g. Quid est Brutum ' respondeas, Animal bipes, duplicem patieris reprehensionem. Quidam enim dicent, hominem esse bipedem, nec tamen esse brutum, alii dicent bovem esse brutum, nec tamen esse bipedem. Si tandem per Repugnans responderis ad praedictam Quaestionem, nugatoria censebitur Responsio, et ne quidem reprehensione digna. a. Igitur cum Terminus ad Terminum necessario se habeat

uno ex quinque modis, Parte . Secl. 2. cap. I. n. q. atque

ostensum 1 Terminum Definientem cum Definito nec repugnare posse, nec disparari, nec etiam subalternari posse Definito, aut sibi subalternare Definitum, restat ut cum Definito con Uertatur.3 Ex his satis detegitur communis error Logicorum, qui ad

Quaestionem Quid est apte responderi volunt per Superius, per Genus nempe vel Speciem Praedicabilem Subjecti quaestionis, seu ejus de quo quaerebatur Quid esset ' Adeoque penes Quaestionem Quid est ' etiam definiunt Genus ac Speciem. Sed

satis errorum istum confutat sensus communis omnium hominum: qui talem responsionem non tolerant, sed reprehendunt; v. g.

Quid es homo ' respond. Animal. Inquient Brutum etiam est

animal adeoque ista admonitione innuunt, non satis factum videri Quaestioni. 4. Ex hac Proprietate ulterius dimanant istaeci uod continetur Desinito, continetur Desinitione, et contra. Item Quod excluditur a Desinito, excluditur etiam a Desinitione, et contra.

427쪽

P. IV. Sec t. I. Cap. V. ΟΙ Contineri Desinito aut Definitione est Te Subjectum Definitionis aut Definiti Excludi autem a Definitione vel Definito est repugnare cum Definito vel Definitione. Sic possit hoc Definito : Homo, et possita hac ejus Definitiones animal rationale, continetur quidem Definito Petrus, et is etiam continetur Definitione excluditur vero, tum a Definito isto tum a Definitione, Bos. Suffcit igitur ad redarguendam Definitionem, si aliquid ea contineri, quod non continetur Definito, vel contra, aut aliud ab ea excludi, quod non excluditur a Definito, vel contra, ostenderimus. Estque hic tritus admodum et receptus in Scholis Desinitiones impugnandi modus. V. Secunda Proprietas Desinitionis.1 Desinitio explicat suum Desinitum. Explicare est Partes

sigillatim et expresse proponere, quae ante in Toto confuse et conjunctim proponebantur. Unde omnis Explicatio Totum

aliquod respicit. Ratio Proprietatis est, qui ad Quaestionem Quid est non apte respondetur nis explicando. Si enim petatur Quid est ensis ' respondeaturque Gladius, non satisfactum videtur

Quaestioni explicationem enim expectabat percunctator, quae ibi nulla redditur. In exicis tamen et Vocabulariis non tam

inepta videntur ista Quid est homo ' respond. Me che Quid est Philosophia respond. Amor Sapientiae Quid est ubicibile

apud Logicos respond. Substantixum apud Grammaticos Sedes improprie sumitur Quaestio Quid est ut eadem sit cum Quaestione Quomodo ocatur' v. g. Quomodo homo Belgice dicitur' Respond. en Mensohe Quomodo Latine redditur Philosophia 'respond. Amor Sapientiae Quomodo apud Grammaticos ocatur Subjectum ' respond. Substantivum. Et quidem adhuc alias ita improprie sumi Quaestionem Quid est ut aequivaleat Quaestioni

Quomodo vocatur atque tunc non elicere Definitionem, supra dixi.

428쪽

4o et Logica restituta. u. Definitio autem plerumque explicat Definitum per Materiam et Formam ejus. Nempe Definitum Formam suam et Materiam contegit, et sub uno vocabulo ingerit De finitio easdem illas retegit, et singulas seorsim reddit in eoque consistit explicatio, qua Definitio Definitum suum explicat. V. g.

haec Definitio: Essentia es Praedicatum in Subjecto, explicat Definitum suum per Materiam et Formam Definiti Materia enim 'sentiae est Praedicatum Forma ejus est In subjecto, siquidem ille obliquus cum praepositione aequivalet Adjectivo,

ut alibi observavi, Parte . Sect. I. cap. q. n. 6.8. Dicesci non semper Definitum Materiam et Formam suam sub uno vocabulo ingerit, sed subinde etiam eas seorsim depromit v. g. E sentia totalis, E dentia partialis, nunciatio copulativa, Enunciatio necessaria, etc. sunt Definita Definitionum a nobis antea assignatarum; et tamen Materiam suam et Formam palam habent, et prae se ferunt Substantivum cum Adjectivo. Respondeo, illa non esse legitima Definita, sed integras Definitiones sufficiuntur autem in locum Definitorum propter penuriam nominum. Quod si quis satis magnam voces instituendi auctoritatem sibi sumeret, nihil horum ex parte Definiti ferendum

erat. Dum interim haec quomodocunque ex parte Definiti reponuntur, non tota definiuntur; sed soli Formae accommodatur

Definitio, resumpta ateria ex Definito, et in Definitionem translata. . . E sentia totalis est Pentia eadem cum suo ub-jecto ex Definito hic resumitur Materia in ipsam Definitionem, nempe sentia; et quod reliquum est Definitionis explicat Formam, nempe particulam Totalis. 4. Videtur Definitio aliquando etiam Explicare Definitum per Partes Integralec; ut haec Definitio : Θllogismus sint mema cum Supplemento praemisso, quia Enthymema et Supplementum Enthymematis sunt Partes Integrales Syllogismi, ut colligere

potes ex definitione artium Integralium, Parte . Se t. a. cap. 3. n. 3. Facile tamen tales Definitiones reducuntur eo,

429쪽

P. IV. Sisci. I. C ap. V. O3 ut per artes Essentiales, nempe per ateriam et Formam, explicent Definitum. V. g. praedicta Definitio sic reducitur : Θllogismus es compositum ex Ent memate et Supplemento prael miso, ubi Compositum habet rationem Materiae, et Praepossitio cum Obliquis subsequentibus simul faciunt unum Adjectivum et exhibent Ormam. s. Ex hac Proprietate dimanat alia Proprietas, nempe Desinitio illustra suum Definitum. Ita enim a Natura comparati sumus, ut plura sigillatim proposita melius clariusque intelligamus, quam simul et unctim obtrusa Sicut melius novisse videmur hortum aliquem, si prata ac viridaria ejus feriat lustravimus, singula considerando, quam si aperta forte anua, et mox iterum clausa, oblatus sit unicus ejus et repentinus conspectus atqui hic hortus jam Definitum, et tunc Definitio

quodammodo erat.

CΑΡU VI. Prima Regula Desinitionis. I. Ex secunda hac Proprietate sequitur Capitalis Regula Definitionum Quae fatis clara sunt, definiri non debent. Cum enim eo naturaliter tendat Definitio, atque ob hoc solum esse videatur, ut declaret illustretque Definitum, si id jam ante satis clarum ac illustre sit, frustra definitur; nam obtento finecessant media. a. Hac Regula excusamur a definienda ente ac Animo nostro eorumque Operationibus. Unde non tenemur definire,

quid sit A mare, Negare, inferre, Supponere, Accipere, O pulare, Disiungere, Praescindere, etc. Item mare, dise, Laetari, Tristari, Sperare, Timere, etc. Quibus annumeramus ea, quae ab hisce denominantur; ut Verum, Falsum, Bonum, Malum, Requiri S cere, Sensu equi et Praecedere, Eodem ac tremo Sensu dicere, etc. Haec enim omnia nobis sunt per

430쪽

4o Logica restituta. Conscientiam, qua eorum in nobis ipsi conscii sumus, clarissima

pespecti imaque.

3. Quod quidam obscura haec velint, et aliis passim persuadeant obscura esse, non alia de causa sit, quam quod imaginatione velint attingere, quod solo intellectu percipi potest. Unde similes sunt iis, qui queruntur lumen esse perceptu difficile, quia id non audiunt, licet quam possunt altissimo silentio

auscultent. Sed lumen Videndum erat, non audiendum; sic et ista, quae commemoravi, intelligenda sunt, non imaginanda, cum omni careant imagine et corporea extensione. Scio equidem, cum Intellectus de rebus istis cogitat, solere obversari Phantassiae idolum aliquod, quod cum re ab Intellectu percepta conciliare volunt, qui non satis accurant suas cogitationes, ac proinde non mirum, si sentiunt talem dissicultatem, qualem sentimus, cum montem sine valle, aut circulum sine area contendimus imaginari versantur enim in aeque dissicili, imo aeque impossibili subjecto. Haec dissicultas conciliandi res tam dispares et inconciliabiles effecit, ut persuasum habeant, res illas dissiculter intelligi.

4. Cum interim Mentis nostrae operationes habent aliquos characteres et notas, quae sunt exiguae molis Vocabula admodum notae significationis, quibus totam earum naturam exprimere solemus, videor eo adduci posse, ut per eos characteres et

definiri sinam, et ipse definiam. Si modo sit hoc definire, et non potius notam aliquam ejus, de quo quaerebatur, quid esset, adferre v. g. Assirmare est dicere st, Negare est dicere Non, Inferre est dicere Ergo, Copulare est dicere Et, Di ungere est dicere Vel Praescindere est dicere uatenus aut in Quantum, Distribuere est dicere Omnis, Particulariter accipere est dicere Aliquis, Verum dicere est dicere Sicut est, Falsum dicere est dicere Aliter quam sicut est. Sic etiam operationes Animi solent

habere pro suis characteribus certos tonos aliter enim rogantes, aliter suadentes, aliter imperantes intonamus eandem

SEARCH

MENU NAVIGATION