Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

P. IV. Sec t. ΙΙ. Cap. VIII. 435 Definiti sed quatenus illas conjunctim applicat, dein est cum Definito. Et Definitio quidem etiam subinde Ratio dicitur. Veluti cum dicimus Habet rationem Essentiae, Habet rationem Praedicati, etc., quod perinde est atque Definitionem Essentiae,

Praedicati, etc. ei competere.

4. Ratio-a-Posteriori non est proprie dicta Ratio, quia non

dicit Cur sit, sed Quod sit. V. g. Stare me non dicit Cur stare possim, sed tantum dicit Quod are o . Ratio-a-posteriori

dividitur in Inductionem et Indicium. Inductio est Ratio-a posteriori assignata per omnes Species Generis in Rata expresse vel implicite contenti; v. g. Quare Extrema Argumenti debent esse nunciationes respond. Quia et Antecedens debet esse sinunciatio, et etiam Consequens debet esse nunciatio ibi enim in Rata Genus est Extremum Argumenti, cujus omnes Species adferuntur in Ratione, nempe Antecedens et Consequens. Item Cur Terminus Desiniens et Desinitus debent Converti respond. Quia nec Subalterni esse possunt, nec Di parati, nec Repugnantes ibi enim in Rata implicite ponitur Genus istarum Specierum, quae enumerantur in Ratione insinuat enim Quaestio, quod Definiens et Definitus non possint se habere alio modo quam ut Convertibiles ubi Alio modo importat Genus omnium reliquorum modorum. Igitur Inductio non spectat principaliter

ad Argumenta, ut vulgo persuasum habent; transfertur tamen secundario etiam ad Argumenta seu Ratiocinationes sicut generatim omnes Rationes, seu proprie dictae seu analogicae, eo tranSferuntur, ut infra patebit.

5. Indicium comprehendit quamlibet Rationem-a-posteriori distinctam ab Inductione. Et sub eo primo loco occurrit Exemplum quod est Ratio-a-posteriori assignata per unam tantum Speciem Generis in Rata contenti, v. g. Cur ex Falso pote

sequi erum respond. Quia . g. Sum bos es falsum et tamen

ex eo sequitur hoc verum Sum ens ibi enim una tantum Species seu unum tantum Subalternatum Fas erum inferentis depro-

462쪽

436 Logica restituta.

mitur. Exemplo tantum locus est, cum Rata continet Potentiam, aut Genus particulariter sumptum. Cum autem Rata continet necessitatem, aut Genus distributum, utendum est Inductione.

Unde Cur Desinitio debet e se convertibilis ' respond. Quia v. g. ista Desinitio: Homo es animal rationale est convertibilis, valde

manca et inepta responsio est enim, haec Definitio sit convertibilis; unde constat, nullam alibi esse, quae convertibilis non sit 8 Et distinguendum magnopere inter Exemplum ut Exemplum, nempe quatenus spectat ad Secundum Instrumentum, ac inter Exemplum quatenus est quaedam Ratio-a-posteriori.

Et quidem Exemplum qua tale non male subnectitur Propositioni Universali, in qua Genus distribuitur. V. g. Definitio debet esse convertibilis si x. g. V Desinitio Animal rationale, convertitur cum Definito suo, nempe omine, non est ineptus sermo; sed

tunc demum inepti Exemplum, cum isto casu locum Rationis affectat, et ad quaestionem Cur responderi se sinit non vero cum tantum velut Materia incorporandae Propositioni subjicitur. 6. Secundo loco sub Indicio reperitur Argumentum, sed alia significatione quam qua Parte . feci. I. cap. . et deinceps a nobis usurpatur. Est igitur Argumentum hic Ratio-a-posteriori assignata per Actum, cum Rata contineat Potentiam, aut per Proprietatem, cum Rata contineat Essentiam, aut per Proprietatem posteriorem, at continente priorem. Sic Sto arguit

id est, Argumentum est Me stare posse. Et, quod Corpus divisibile sit, arguit, Corpus extensum esse. Et, quod Palpabile sit, arguit, ipsum e ere et Impenetrabile esse Argumentum,

quoad primum embrum, saepe participat cum Exemplo.

6. Quamvis autem Ratio-a-posteriori non sit proprie dicta Ratio communicat tamen cum genuina Ratione in ista excellenti Proprietates Probat, et non minus in vincibiliter probat, quam vera Ratio. Unde et nos ea saepe saepius usi, ut Parte a. feci. 2. cap. q. n. . . . . . O. I. ubi Exemplis et Indiciis jugiter utimur loco Rationis; et acri breviter ostenditur,

463쪽

P. V. Sec t. I. Cap. X. 437 Indicia et Exempla istis cassibus lassicere ad demonstrandum. Inductione etiam saepe usus sum, praesertim arte . feci. 2.

cap. . . . et ibidem cap. O. . ., etc.

APUT X. Prima Proprietas Rationis.1. Ratio illustrat. Habet enim Ratio maximam analogiam cum Lumine cum citra Rationem omni nobis sint obscura et velut in densissima nocte constituta. Unde apud omnes cujuscunque condicionis homines haec audias, non videre se, obscurum sibi

esse quod dicitur, quamdiu rationem non intelligunt ejus quod dicebatur quam 1mul atque perceperint, clarum jam sibi esse, jam se conspicere dicunt id de quo sermo fuerat; et si, quod sibi ratione factum est clarum, alii adhibitis iisdem rationibus non intelligant, junt eos caligare aut etiam coecos esse. a. Et quidem Ratio propriissime illustrat. Caetera enim Instrumenta aut explicando vel ut Definitio et Divisio aut incorporando velut Exemplum illustrant quod sane non est

proprie illustrare, sed dumtaxat occasionem praebere ut illustretur. Cum enim . . tapetem, qui complicatu fuerat, evolvimus, aut aeri incisam imaginem injecto atramento chartae imprimimus, tantum ponimus condicionem ut illustretur apes aut imago a lumine circumfuso non autem aut ipso collustramus,

aut condicio illa collustrat. Sic etiam Instrumenta incomplexa non illustrant proprie, sed sunt condiciones extrinsecae, quibus positis naturaliter succedit illustratio seu declaratio Subjecti circa quod adhibentur Ratio vero illustrat proprie tamquam ipsa lux assus et infusa Propositioni quam dictat. 3. Ex quo patet, hanc esse primam Proprietatem Rationis; Rationi enim proprie competit, nec datur ratio cur ei competat, sicut non datur ratio cur lux luceat et illustret, nisi ratio

464쪽

438 Logica restituta. eminens. Caeteris vero Instrumentis illustrare competit improprie, ut jam proxime declaratum est; et ex ratione competit;

ideo enim Definitio et Divissio illustrant, quia explicant ideo Exemplum illustrat, quia incorporat, et crassum ac palpabile

reddit. 4. Haec Proprietas principaliter competit Rationi verae. Rationes enim improprie dictae non illustrant velut Ratio externa, Ratio negativa, Ratio in adaequata latior non illustrant, In adaequata strictior subinde non nihil illustrat, quia subinde continet in se veram rationem aut causam sicut Antecedens suam conclusioneis Ratio-a-posteriori, quando caeteroqui bona est, satis etiam illuminat, nisi quod tergum quodammodo et non faciem irradiet. Causa etiam, quamvis non sit proprie ratio, proprie tamen illustrat, nec hac in parte cedit Rationi. De Causa mox sequetur. CAPUT X. Secunda Proprietas Rationis.

I. Ratio probat. Probat conciliando assensum Propositioni per ipsam Ratae ac dictatae, idque suo merito. et Quid sit Assensus, non debet dici nisi per Exemplum. Si in animo et ex animo tecum dixeris Duo et tria sunt quinque jam assensum praebuisti isti propositioni: Duo et tria funt quinque Assentiri alicui propossitioni a parte rei est dicere quod illa propositio sit vera dicere, inquam, in animo et ex animi sententia Assensu opponitur Dissensus; et dissentiris v. g. isti propositioni: Duo et tria sunt ex si tecum ex animo dixeris, non ita esse, seu falsum id esse. 3. Hinc dimanant istae Proprietates o Manifeste vero assentiri possumus, dissentire non possumus v. g. huic Duo et tria sunt quinque, assentiri perfacili dissentire, quidquid conemur,

465쪽

P. IV. Sec t. I. Cap. X.

impossibile est quamvis quidem ore tenus negare possimus illam Propossitionem, sed hoc non est ei dimentire et Manifeste falso dissentire possumus, assentiri non possumus v. g. huic propositioni: Duo et tria iunt sex dissentire perfacile, sed assentiri penitus impossibile. . Dubio nec assentiri possumus nec di sentire

v. g. huic : Arena maris uni numero para nec assensum nos praestare posse nec dissensum, sed haerere, et inter utrumque

librari, quam clarissime sentimus in nobis ips1. Et quidem quod dubium est, possumus opinari, dum intra limites dubii magis

ad verum accedere videtur, adeoque Verisimile vocatur aut

Probabile; sed tamen absolute non possumus assentiri opinari enim est infirmiter asstentiri, id est propendere et inclinari in

assensum, necdum tamen assentiri.

4. Ratio non hoc solo probat, quod assensum conciliet Propositioni ratae, sed hoc etiam quod digna 1 assensu, seu assensum istum mereatur Propositioni a se dictatae. Alioqui Captio etiam seu Captiosa ratio conciliat saepe assensum subjecto quaestionis; tunc tamen non censetur probare, sed decipere, quia assensum, quem conciliat, non meretur Subjecto quaestionis adeoque ille assensus Error vocatur; v. g. Cur civitates A et B sunt aequales respond. Quia habent aequales circuitus. Vulgus ob hanc rationem assentitur subjecto quaestionis; sed ratio non meretur illum assensum, adeoque vulgus ob rationem illam assentiendo Errat et sic ratio ista non probat, sed imponit vulgo. 5. Non sola Ratio probat, seu merito conciliat assensum Propossitioni ratae. Sed etiam Ratio externa, praesertim Experientia, conciliat saepe firmum assensum Subjecto quaestionis. Idem praesta Ratio-a-posteriori, quae in probando certe non cedit Rationi-a-priori, quamvis in illustrando primas ei deferat. Ratio in adaequata latior nihil probat. Probat saepe Ratio strictior. Nihil denique Ratio infirma, Negativa, aut Mala probant. Sed egativa raesumptionem, Infirma opinionem

466쪽

Logica restituta. concilia Subjecto quaestionis jam autem nec Praesumptio nec Opinio sunt Sensus. Ratio mala subinde conciliat assensum eo tamen non probat, sed decipit ac in errorem ducit, ut dictum est. 6. Omnis tamen Ratio proprie dicta probat adeo ut cum alium in sinem petimus Cur quam ut nobis probetur Subjectum quaestionis, responssio ad istam quaestionem exuat naturam

Rationis, et potius jam ausa sit. Atque adeo illo casu non tam proprie petimus Cur quam Unde Vel ut Unde Eclipsis in Luna respond. Ab interposita Terra inter Solem et Lunam; melius inquam ibi petitur Unde quam Cur quia probari nobis non petimus Eclipsim cum de ea nullum sit dubium, tamquam de re sensu manifesta; quapropter respondens non tam proprie Rationem cur 1 Eclipsis, quam Causam unde sit Eclipsis

reddere censetur.

7. Atque hinc fit, ut Contingentium non detur proprie Ratio; quia non petimus illa nobis probari, cum vel sensu pateant vel

omnino nos lateant. Cum sensu patent, non petimus ea probari, quia hoc frustra foret v. g. nemo petit sibi probari ventos, nimbos, fulmina, aestus maris, dierum noctiumque vicussitudines, incrementa ac decrementa Lunae, Eclipses, etc., cum satis ista

videat quilibet; sed unde sint, naturaliter quaerimus adeoque Causam hic quaerimus et non Rationem, proprie scilicet loquendo Causa enim sicut admodum assinis est Rationi, ita saepe etiam nomine Rationis se ingerit. CAPUT XI. Tertia Proprietas Rationis. I. Ratio militat Militat pro Rata sua, et in Contradictoriam suae Ratae Militia ejus maxime consistit in eo, quod conciliet dissensum Contradictoriae Propositionis quam ipsa Ratio dictat-

467쪽

P. IV. Sec t. II. Cap. XI. ΑΙ Unde Ratio eadem opera, qua probat, etiam militat; Assensus enim unius et Dimensus alterius Contradictoriam aequivalent, et in re quodammodo idem sunt sacut dicere verum est Sto, et dicere falsum est Non so, idem sunt in re); atqui probando Ratio conciliat assensum propossitioni Ratae ergo et dimensum Contradictoriae ejusdem Ratae, quod est Militare hic. et Oritur interim hic Divissio Rationis in Directam et Indirectam. Directa Ratio est, quae principaliter probat ita scilicet, ut secundario tantum et velut ex accidenti militet . Indirecta Ratio est, quae principaliter militat ita nempe ut secundario tantum probet . . . Cur ex vero nil nisi erum respond.

Quia erum non potest dicere quidquam falsi, fed quidquid dicit,

verum sit necesse est. Haec ratio directa est, et principaliter probat Subjectum quaestionis. Cur ex vero nil nisi Verum respond.

Quia alioqui Verum diceret aliud quidpiam esse Verum, quod

tamen non foret erum hoc autem es impossibile. Haec Ratio indirecta est et principaliter militat hoc enim principaliter agit, ut evertat Contradictoriam Ratae, ostendendo nempe quod ex Contradictoria Ratae sequatur impossibile quo ostenso concidit

illa Contradictoria, juxta Principium Logicum Falsum non nisi ex falso. 3. Ratio Indi recta ordinarie conjicitur in Syllogismum Hypotheticum In directum quem et ideo indirectum Vocavi; V. g.

Si ex Vero sequeretur aliquid quod non esset Verum, iam Verum diceret aliquid esse Verum, quod tamen non esset Verum sed posterius est absurdum ergo et prius Ratio Directa nititur isto Principio Logico per nil nisi verum Ratio Indirecta isto: Falsum non nisi ex falso.

4. Rationis Indirectae frequens usus est in athematicis disciplinis incipitque in earum Demonstrationibus hac formula:

Si enim non credatur etc.

468쪽

442 Quarta Proprietas Nationis. Logica restituta. CΑΡ V XII. I. Ratio convincit. Nempe fortiter inclinando nos in assensum Propossitionis ab ipsa dictatae. Eadem igitur opera, qua probat et militat, eadem inquam opera nos convincit. Et quidem fortissime convincit. Quidquid imponant hominum Testimonia, quidquid urgeant Experientiae, quidquid statuat Praesumptio, quidquid suadeant Conjecturae, circumveniant Fallaciae his omnibus potentior est vel unica non fucata Ratio. et Vincit autem haec omnia sola Ratio, tum conciliando tum profligando Experientias saepe concilia Ratio et inter se et secum, id est, cum ipsa Ratione. Caetera sibi adversa, velut Praesumptionem, Testimonia, Conjecturam et aptiones profligat nec plus illa valent affulgente Ratione, quam tenebrae sub dio deprehensae valeant adversus orientem Solem. 3. Experientiam conciliat secum. Videamus in Exemplo. Ratio dictat, Corpus a Corpore penetrari non posse Experientia videtur oppositum suadere. Nam cyathus cineribus repletus tantundem ferme admittit aquae quam vacuus quod sic videbis: Cyathum aqua reple, mox eandem aquam effunde in scyphum vacuum; tum cyathum probe detersum reple cineribus per cribrum antea transmissis tum aquam e scypho sensim affunde; totam pene bibet. Hic Experienti Rationi adversari videtur; sed eam Ratio in Physicis secum conciliat. 4. Experientias inter se conciliat. Videamus in Exemplo. Plumbum et lignum simul demima ex senestra domus, si solutassint, ssimul ad terram pertingent; si interjecto bacillo colligentur, praecedit plumbum. Has Experientias, quantum apparet, inter se diffidentes, Ratio conciliat. Item, si in 1tula quam continente plumbum ex funiculo suspensum ita demergas, ut nec fundum nec latera tangat, gravior fiet situla sed multo gravior

siet 1 lapidem, qui 1 cum isto plumbo aequalis ponderis,

469쪽

eodem modo e manu suspensum demergas quod statera, si vis, expendere potes ita enim invenies, ut dixi . Haec et infinita similia sunt in Physicis praesertim Disciplnis, quae Rationi conciliare incumbit. s. Atque inde patet, Experientiam dignitate quam proxime accedere ad Rationem sub Ratione hic etiam comprehendo Rationem-a-posteriori, nempe Inductionem et Indicia . Utpote quam Ratio nunquam a se repellit, cum legitima est, nec hostiliter profligat, ut caetera 1bi adversa sed amice conciliat

sibi, tamquam egregium sub ipsa militem; sed nempe sub ipsa. Cum Testimonio hominum nempe, de eo enim loquor non tam benigne agit Ratio; sed ubi hoc illi adversum fuerit, sit

quantumvis legitimum, et usu atque consensu firmatum Ratio tamen illud evertit, et auctoritatis vel in partem vel in solidum apud alios dispendio multat Testantem. 6. Quatuor sunt adhuc Proprietates Rationis, quae vim suam principaliter exserunt in Animum, sicut, quae praecesserunt, in Mentem quas cursim appono : 1. Quietat a Delectat 3. Pa- fcit; 4. Satiat. Quieta Ratio ubi cum Ratione etiam Causam comprehendi volo ; Animus enim irrequietus, donec Rationem inveniat. Cum enim etiam Experientia certi sumus esse, non ibi a stimus, sed naturaliter cur 1 inquirimus. Certum Experientia est, ferrum accedere ad Magnetem non acquiescimuS, sed instamus: Cur accedit Certum est, e pleno vase, bene undique obturato, detracto epistomio, nihil emuere centies id

vidimus; sed hoc nihil est quaeritur, cur nihil e uat Et ita jugiter urgemus illud Cur et in quaerendo Cur est totum nostrum Cor est. Nihil Animo bono gratum, nisi quod bonae

Menti Ratum.

7. Nec jam plura dicam de his effectis. Hoc videbit qui

volet, Rationem esse veram imaginem Divinitatis, cui cum probe conformamur Animo et Mente jam bene Rationales, jam boni homines, et quantum nobis datum est, Divi sumus.

470쪽

Logica restituta.

in pu XIII. De Prim Notione. 1. Prima Notio est Propositio necessaria cujus non est petenda Ratio. Ut Ens es Ens. Dico Necessaria; quia licet Contin

gentium non petatur ratio, non tamen primae notiones Vocantur.

2. Prima Notio subinde etiam est prima Ratio, nempe quando non tantum non petenda est ejus Ratio, sed neque potest reddi ulla ejus Ratio praeter ipsam; 1 ista est prima Ratio Ense Ens, quia nec petendum est cur sit, nec si petatur, reddi potest alia Ratio praeter id ipsum quod positum erat in quaestione. Datur vero Prima Notio, quae non sit prima Ratio; ut Corpus est Corpus. Etiamsi enim non debeat et ratio, si tamen petita fuerit, reddi potest Qui Corpus est Extensum. s. Objicis Philosophi dicunt 'sentiae non datur Ratio. Responde, dicere volunt Non es danda. Alioqui idem dicunt, Formam e se rationem quidditatis id est, si aliquid Formam habens assii metu de Subjecto, Ratio istius Assirmationis reddi poterit per istam Formam adeoque haec juxta eos bona Ratio

est Lapis es Corpus, quia lapis est extensus, imo etiam : Corpus est Corpus, quia Corpus es extensum. Si enim Ouoddam Corpus id est lapis ideo Corpus sit, quia extensum est, certe etiam Corpus ideo Corpus est, quia extensum est.

4. Prima Notio apte redigitur in quaedam Capita. Primum Caput contineat Propositiones essentiales, in quibus nempe Essentia dicitur de suo Subjecto. Hae semper sunt Primae Notiones, quando bene intelliguntur cum enim Essentia sempersit in Subjecto, tales Propositiones non nisi identicum aliquod continent; . . Corpus es ens, id est, Certum illud ens estens Corpus es extensum, id est, Res extensa est extensa aliud enim non intelligimus per Corpus quam Rem extensam. Et si quis aliud quiddam velit, is non de eadem re loquetur, de qua

SEARCH

MENU NAVIGATION