Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

P. IV. Sec t. II. Cap. XIII. 445

nos loquimur et quam nos Corpus vocamus, etiamsi eodem nomine aliam illam rem dessignet, quod nihil operatur in ipsa re. s. Secundum Caput contineat illas Propossitiones, in quibus prima Proprietas affirmatur de Subjecto Desinitionem non admittente ut Verum nihil falsi dicit, Aequalia coincidunt cum scilicet unum alteri rite superponitur . Cum enim Subjecta istarum Propositionum juxta Regulam Definitionis non debeant definiri, primae Proprietates istorum Subjectorum succedunt quodammodo in locum Essentiae, adeoque constituunt rimas Notiones. Et talis farinae sunt plerumque Communes Notiones quae in Scientiis circumferuntur, ut videre potes in Elementis Euclidis. 6. Tertiam Classem facio earum Propositionem necessariarum, in quibus primum Analogum dicitur de Subjecto ut Ratio illustrat, Exemplum incorporat, Aequalia coincidunt. Licet enim haec saepe multum probari et illucidari debeant a posteriori, antequam rite capiantur, tamen nulla Ratione-a- priori probari possunt adeoque nulla vera Ratio istorum reddi potest, aut certe nulla petenda est. Plures forte tales Classes concinnari possunt a quibus recensendis abstineo brevitatis studio. C T XIV.

De Ratiocinatione.

I. Ratiocinatio est Ratio in Argumentum redacta. Quod fit, cum Ratio loco Antecedentis ponitur saepe etiam adhibita applicatione, quae applicatio Absumptum vocatur aut inor , Rata vero loco Conclusionis reservatur; v. g. 'sentia es in

Subiecto et Accidens tantum consit loco Praedicati Atqui Subjectum sensu prius est Praedicato ergo 'sentia est prior Accidente;

ubi applicatio Rationis sequitur notam Atqui haec enim proprie est nota applicationis Rationis, seu nota subsumpti. Item

472쪽

Corpus est extensum, Atqui extensum est divisibile ergo Corpus

est dirisibile. Unde Ratiocinatio servat ordinem Naturae, quem invertit Rationis-quaestio seu Quaestio-Cur cum adhibita responsione vide hac ecl. cap. I. a. Ex dictis patet, quod omnis Ratiocinatio sit Argumentum, quamvis non omne Argumentum 1 Ratiocinati, passim tamen confundunt. At sicut Ratio analogice seu cum adjunctis particulis extendit se ad Rationem bonam et malam, fatuam et captiosam, firmam et infirmam, etci, sic etiam Ratiocinatio cum iisdem particulis dicitur, ac etiam Argumentum. Ita ut hoc pacto loquendo Argumentum Bonum seu bona Ratiocinatio

sit quae continet bonam Rationem suae conclusionis et On-

formiter censendum de Argumento Malo, Captioso, Fatuo, Sophistico Firmo, Infirmo, etc. V. g. hoc est Argumentum Plausibiles Convenit esse arietatem in Universo ergo convenienserat poni dierum et noctium vicissitudines. Item Conpeniebat alimentum in promptu esse nutriendis infantibus ergo conveniebat lac esse in mamillis puerperarum suggerit enim rationem plau-ssibilem pro sua Conclusione. Hoc est Argumentum aptiosum: Civitates A et B habent aequales ambitus, ergo funt aequales suggerit enim Rationem aptiosam pro sua Conclusione. Et tali methodo facile conficies Argumenta ositiva, Negativa, Firma, infirma, etc. habitis similibus Rationibus. 3. Argumentum Infirmum vocant passim Argumentum Dialecticum. Argumentum autem Firmum, 1 etiam internum fuerit, vocatur Demonstratio, item Argumentum Demonstrativum, aut Apodioticum. Estque Demonstratio aut a priori, aut a posteriori, prout scilicet Rationem-a-priori vel Rationem-a-posteriori pro sua Conclussione adducit. Quibus addunt Demonstrationem- per-reductionem-ad- impossibile quae scilicet continet Rationem indirectam pro sua conclussione. . . haec est Demonstratio-a-priori Corpus es extensum, Atqui extensum est dixi iis, ergo Corpus es divisibile. Haec est Demonstratio a posteriori Recte

473쪽

P. V. Sec t. I. Cap. XIV.

47sequitur : Sum bos, ergo fum animal Atqui prius est falsum, et posterius es erum ergo ex falso potes equi verum. Haec est

retur falsum, jam erum diceret, quod falsum esset erum Atqui posterius est absurdum, ergo et prius. 4. His etiam Dilemma subjungo quod non est aliud quam

Demonstratio ex Contradictoria Conclusionis infrequens genus Demonstrationis sed fortissimum. Ideo autem rarum est Dilemma, quia rarum est, ropositionem aliquam sequi ex sua Contradictoria. Estque talis propositio summe necessaria; 1ve enim sit vera, vera est, sive sit falsa id est, Contradictoria ejus sit Vera , quidem vera est. Duo Dilemmata invenies in hoc Libello circa duas primas partes Legis Contradictoriarum Partest. Se t. 2. cap. O. . . Mathematici etiam tales aliquas

Demonstrationes exhibent, sed paucas. Dilemma dicitur a Forma, qua proponi aliquando solet v. g. hoc modo Vel Contradictoriae sunt simul erae, et non uni simul erae si non sunt simul verae, bene habet, si sint simul erae, ergo non sunt simul Merae;

quae postrema Consequentia probanda est Demonstratione a nobis exhibita loco proxime citato. Atque ea continet nucleum Dilemmatis cum apparatus ille qui praecessit, quique ei nomen dedit, tantum sit OrteX. C V. Considerationes circa Instrumenta. 1. Prima Consideratio In Definitione Divisione, et Ratione, Subjectum Quaestionis Scientificae subjicitur etiam in Responsione, et Instrumentum sequitur velut ex parte raedicati. In Exemplo autem is ordo invertitur, et Instrumentum ponitur

loco Subjecti. V. g. Quid est essentia respond. E dentia est

474쪽

Logica repti tuta Praedicatum in Subjecto ibi Subjectum quaestionis, nempe Essentia subjicitur etiam in responsione, Instrumento seu Termino Definiente posito ex parte Praedicati. Idem facile apparet in Divisione. In Ratione vero Subjectum quaestionis in Responsione non quidem proprie obtinet locum Subjecti, Instrumento tenente locum Praedicati cum sint Enunciationes , sed

veluti v. g. Cur Corpus es divisibile respond. Corpus es dixi- sibile, quia Corpus es Extensum; ibi at in responsione veluti

subjicitur, et Ratio veluti praedicatur. In Exemplo autem:

Detur Essentia, respond. Homo est E sentia nempe Hominis

albi . Subjectum quaestionis in Responsione praedicatur, et Instrumentum ponitur loco Subjecti. Et hinc confirmatur ratio analogica Materiae in Exemplo. a. Secunda Considerati, Subjectum Rationis est Enunciatio; Subjecta reliquorum Instrumentorum sunt Termini. Etiamsi enim hoc valeat Cur calamus respond. Ut scribatur, tamen ibi non est Ratio, sed tantum Ratio-ut, seu Finis. Si vero responderis Quia convenit scribere, aut idem valet cum praece denti responssione, aut nihil valet; non enim ideo est calamus, quia hoc convenit; possit enim quod aliquid sit conveniens seu bonum, non ideo necessum est suppetere media ad ipsum ut convenit Daedalum avolare, non ideo ei sunt alae. 3. Tertia Conssideratio Ratio continet duo Instrumenta, Exemplum et Divisionem. Cum enim responsum fuerit ad

quaestionem Quodnam aut uotuplex responsio subjici debet

quaestioni Cur alias non est Instrumentum sciendi. Itaque duo tantum sunt Instrumenta capitalia, Definitio et Ratio. Imo cum Definitio 1 Eminens Ratio sui ipsius, merito quis dicat, unum tantum Instrumentum esse, nempe Rationem. Haec enim, ut vidimus, omnia reliqua Instrumenta complectitur. Haec igitur

Logicae Objectum est, et ab hac Logica seu Rationalis Ars

nostra dicitur.

475쪽

P. IV. Sec t. ΙΙ. Cap. XVI. 449CΑpui XVI. De Sophismate. 1. Sophisma idem est quod Argumentum Sophisticum, id est, Argumentum suppeditans Rationem Sophisticam pro sua Conclussione V. g. Petrus necdum amisit cornua, ergo Petrus adhuc

habet cornua Sophismatum ingentem plerique Logici farraginem obtrudunt. Nos tribus hisce generibus totam Sophismatis latitudinem exhauriri existimamus inquam Sophismate Dissormi, Sophismate ago, et Sophismate Mimico. a. Sophisma Dii Torme est, quod fallit, quia admi a Ratione in uno sensu, postea subsumitur Applicatio, aut infertur Conclusio juxta alium sensum Rationis. Fundamentum hujus ophismatis est, quod Ratio ejus admittatur juxta Regulam de

favendo Veritati Parte i. Seci. a. cap. 8. . . in subsumendo autem vel inferendo negligatur Regula de conformitate locutionis ibid. . . . . Quidquid non amisiui, habes cornua non amisi, ergo cornua habes ubi prima propossitio admittitur juxta Regulam de favendo Veritati in sensu commodo, nempe hoc : Quidquid habuisti, et non amisi aut aliter alienassi, hoc adhuc habes postea subsumitur Cornua non amisi i non juxta illum sensum primae propositionis, sed juxta alium ejus sensum

qui rigidus est, nempe Quidquid non amisi simpliciter sive

interim habueris, ' nono, hoc adhuc habes. Simili ter 1c Cornua necdum mi i ergo cornua adhuc habes, Antecedens juxta Regul de sev ver conceditur in sensu rigido infertur autem Consequens juxta sensum commodum Antecedentis, nempe huncci Cornua quae habuisti, non mi i nam particula quae habuisti videtur aliquatenus subindicari ista particula Necdum. Tale est etiam istud Sophisma noti intrant hanc Civitatemper portas, ergo magnus Turca intrat hanc civitatem per portas. Juxta Reg. de sev ver admittitur Antecedens; ideoque Antecedenti datur sensus commodus, nempe iuncti intrant hanc

476쪽

Logica restituta. Oxitatem per portas, cuncti, inquam qui intrant infertur autem Consequens juxta sensum rigidum Antecedentis, ac si dictum fuissset, quod uncti intrarent hanc Oxitatem, et quidem cuncti

intrarent per portas.

3. Solvitur Sophisma Dissorme, difformitatem tollendo et Conformitatem ei restituendo. His enim rite factis evanescit ejus fallacia, et detegitur fatuitas. V. g. Quidquid habui et non amisi, adhuc habeo Concedo Majorem Cornua habui et non amisi; ego Minorem pro priori parte. Hic reponitur conformitas quoad sensum commodum. Item : Cornua necdum amisi; Concedo Antecedens. Ergo cornua adhuc habeo; ego Consequentiam, quia quod non amissi, habere non debeo, nisi habuerim Hla reponitur conformitas quoad sensum rigidum.

4. Sophisma Vagum est, quod fallit quia habet fere omnia

requisita ad Argumentum Logicum in certa specie, sed re bene examinata peccat contra Regulam generalem aut specialem istius argumenti Hoc Sophisma vagatur circa omnes species Argumenti Logici Aliud enim ferme Conversio est; v. g. Mus rodit caseum, ergo caseus rodit murem, sed peccat contra Reg. de integre transponendis extremis. Aliud fere Syllogismus est; v. g. Omnis homo es animal, nullum brutum est homo, ergo nullum brutum est animal, sed peccat contra Reg. de non proced a non

distrib. ad distrib. Item : Omne inimal sentit, qui profunde dormit non sentit, ergo qui profunde dormit, non es animal peccat

contra Reg. de vitanda Homonymia. Et plura Sophismata hujus farinae vide supra. Aliud ferme Argumentum a-divisis-ad conjuncta v. g. Hic canis se pater, hic canis es tuus, ergo hic canis est pater tuus. Et sic porro.

5. Solvitur Sophisma vagum adferendo Regulani e Logica,

contra quam peccat. Et nota, quo magis celat vitium suum,

eo magis Sophisma esse, quale est illud : Omne sentiens est ens, solum animal sentit, ergo solum animal est ens. Item : Quidquid est domi meae, es eidae, unicus catellus est domi meae, ergo

477쪽

unicus catellus est Leidae; quae duo Sophismata peccant contra Reg. de non proced a non distrib. ad distrib. ex parte majoris extremitatis, quae in Antecedente est Praedicatum assirmationis adeoque ibi non distribuitur , in Consequente autem est Praedicatum negationis, sed tecte, nec patet nisi exponendo Consequens. Tale etiam est istud : Duo et tria sunt par et impar, quinque sunt duo et tria, ergo quinque sunt paret impar quod

peccat contra Reg. de cavenda Homonymia nempe Terminus Duo et tria accipitur aequivoce propter particulam Et quae in Majori laxe copulat, et in inori presse. 6. Sophisma Mimicum est, quod simulat Argumentum Logicum in certa specie, sed re aliquatenus examinata immane

discrepat ab illo. . . Qui promittit est gratus, et praestans quod promisit adhuc gratior, ergo qui promittit xerbera es gratus, et cum erberat adhuc gratior simulat enim Argumentum a genere ad speciem, sed re aliquatenus perpensa nulla est apparentia, sed est Argumentum a repugnantibus, et proinde nihil valens Promittens enim et Promittens erbera non sunt subalterna, sed repugnantia, cum promittens verbera minime

promittat, sed minetur. Tale est etiam istud Sophismaci Christus est agnus, ergo Chrsus es hesia videtur enim prima fronte

essi Argumentum a specie ad genus sed re aliquatenus inspecta est a repugnantibus, et per consequens absurdum Agnus enim et Bestia, etiamsi in proprietate sant subalterna, tamen prout ibi per Tropum ponuntur, sunt repUgnantia. 7. Solvitur hoc Sophisma larvam ei detrahendo, et reducendo ipsum ad illum locum unde petitum fuerat. 8. Inter ophismata eminet unum, quod ideo splendidum Vocare soleo, nempe Quicunque dicit te esse animal, dicit erum sed qui dicit te esse asinum, dicit te esse animal ergo qui dicit te est asinum, dicit erum. Et licet Sophisma istud in

istis tantum Terminis circumferri soleat, forma tamen ejus communis valde est, et infinitas similes nugas admittit. Unde

478쪽

xerum; sed qui dicit, album esse nigrum, dicit album esse coloratum ergo qui dicit, album esse nigrum, dicit verum. Vis probare, .... Sed quid opus est plura adferres cum enim quidlibet sit ens, de quocunque Sophistic inferre poteris, ipsum esse quidlibet aliud. 9. Solutionem hujus ophismatis, quotquot adhuc videre datum est, infeliciter aggressi sunt omnes, et quidam tam misere, ut non satis se vindicent ab illa labe qua eos denigra conclusio Sophismatis. Quo autem solutionem ejus expediamus, Nota, dupliciter aliquem hoc vel illud dicere, nempe Formaliter et Consequenter. Formaliter aliquid dicere est, conceptis verbis aliquid dicere; 1 ille Formaliter dicet, te esse animal, qui totido verbis dicit: Tu es animal. Consequenter aliquid dicere est, non hoc ipsum disertis verbis dicere, sed est dicere Antecedens, ex quo hoc bene sequatur. Si qui dicit Sto, consequenter dicit, se stare posse, sed tamen hoc formaliter non dicit a formaliter tantum dicit Sto. Io. His positis, veniat ad criterium Sophisma. Quicunque dicit me esse animal, dicit perum Concedo Majorem, tum juxta Reg. de sensu obvio, tum juxta Reg. de favendo Verit. atque

ideo hic sit sensu. Quicunque formaliter dicit, me esse animal

ille dicit verum non est enim necesse, ut qui consequenter hoc dicit, etiam verum dicat. Licet enim verum sit, me esse animal, potest tamen verum ex falso sequi, adeoque qui consequenter dicit, me esse animal id est, Antecedens aliquod dicit, ex quo sequatur me esse animal , nullatenus necessum est ut is verum dicat. Atque ita satisfactum est Majori Pergamus ad Minorem

Atqui qui dicit, me esse asinum, dicit, me esse animal. Nego

Minorem juxta Regul de conformitate locvt. ille enim qui dicit, me esse asinum, non dicit formaliter me esse animal,

479쪽

sed tantum consequenter. Si instet Sophista et velit, in Minori hoc dicit me esse animai, intelligi sive formaliter se consequenter, Concedo et Minorem. Ergo qui me dicit esse asinum, dicit rerum; Nego Consequentiam. Est Syllogismus, clamat Sophista. Respond. sunt quatuor Termini Medius enim Terminus, Dicens me esse animal accipitur omonymos inmajori est Formaliter dicens, me esse animal in Minori Sive formaliter se consequenter dicens me esse animal. Sed importunus est Sophista Cape, inquit, in Majori, in Minori, sive formaliter, 1ve consequenter. Respond. Esto teneor enim obedire juxta primam Regulam Parte T. Se t. a. cap. . . . Acceptionis; sed jam nego Μ orem. Qui enim 1ve formaliter sive consequenter dicit me esse animal, non est necesse ut is verum dicat. II. Tandem huc condescendo, ut, si in praedicto Syllogismo per vocem dicit , ubique intelligat Sophista Formaliter ei consequenter dicit, concedam ei integrum Syllogismum,majorem, Minorem, Consequentiam et Conclusionem. Ridet Sophista, et jam inquit, intentum habeo, jam fateris te asinum esse cum

caeteris; a qua labe alios non bene se expedire censebas, eandem et ipse incurris. Bona, inquam, Verba bona verba.

Hic est sensus Syllogismi a me sic plene admissi: Quicunque formaliter vel consequenter dicit, me esse animal, is formaliter vel consequenter dicit erum Atqui, qui me asinum esse dicit, is formaliter e consequenter dicit, me est animal Ergo, qui me asinum esse dicit, is formaliter et con sequenter dicit perum. Ecce non fateor, me assinum esse; sed, qui me asinum esse dixerit, eum formaliter vel consequenter aliquid veri dicere quod sane ita est, cum, qui me asinum esse dicit, consequenter dicat me sensilii um esse, me animal esse, me en esse, etc., quae Omnino

vera sunt.

480쪽

APPENDIX.

Methodum tractare non concernit Logicum, sed aliam aliquam Scientiam, secundam a Logica, nonymam hactenus, quam circumloquendo vocare possemus Scientiam de Scientiis. In qua de Notioribus, de Simplicioribus, Facilioribus, de Progressu mentis in cognitione rerum, de Gradibus per quos incedit, et offendiculis ac remoris, aliisque similibus multis tractandum, antequam ratio ethodi legitime constet. Tractatum aliquem in hanc Scientiam, Deo dante, brevi faciam publici juris Auctarii saltem loco ex illo Tractatu huc transfero: Cum omnes moneant, in Scientiis nihil omittendum eorum quae dicenda sunt, Ego hoc moneo, nihil etiam committendum eorum, quae dicenda non sunt. Ingens hoc Scribentium cacoethes transformavit omnes

ferme Disciplinas in hapsodias. Et malam illam Metamorphossim potissimum debemus communi illi Logicae, quae per Scholas ubique divagatur. Abstrahant igitur, qui scripturi sunt, et secernant Objecta sua diligenter ab omni colluvione Materiae. Et ut aliquod saltem Exemplum habeas legitimae talis Abstractionis, repete quae dixi Parte . Se t. . cap. 9. n. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION