장음표시 사용
71쪽
oΜΜΕNΤARIUs Genii isti sunt persuasiones quaedam, quae increbuerunt, vel potius instinctus et proclivitates persuadendi 1bi aliquid praeter dictamen Rationis. Pantomimus est instinctus quidam atque proclivitas, e taphoram cum Proprietate confundendi, seu ita capiendi, quod metaphorice dicitur, ac si id etiam in proprietate sermonis obtineret. Unde Pantomimi praecipua pars est proclivitas cogitandi, res omnes sensu nobis ac vita 1miles esse, et in actionibus motuque suo, sua se cognitione dirigere plurima enim a nobis ad res inanimas per metaphoram et similitudinem translata sunt. Hinc Pantomimus ab ista tantum parte agitatur in Oratione nostra. Mango est instinctus ornandi ordinandi, concinne disponendi. Cum illum ornatum ac ordinem rebus ascribimus, quem Ratione ducti deprehendimus, bene habet res enim omnes procul dubio
72쪽
O I. concinne eleganterque dispositae sunt ab Auctore suo. Cum ex libidine tantum et instinctu ornandi ornatum illum rebus attribuimus, qui imaginationem nostram capit ac demulcet, hoc vero Mangoni debemus. Dogmatistes denique est instinctus et proclivitas generatim statuendi, Regularum et Axiomatum formulas tradendi artium et scientiarum Systemata condendi. Et in Dogmatista considera quomodo in angone. Licet profecto generatim concludere, licet Axiomata, Regulas et Systemata ponere, sed ductu et auspiciis unicae Rationis. Ex impetu tantum, instinctu, spirituque ponendi ea ponere, hoc vero et Rationi inimicum est, et foedi in eo haerent ac pernicios errores.
Sic igitur affecti sunt isti Genii eodem aliquando ducunt, quo Ratio nunquam eadem. Atqui non modo qui non ivit quo eundum erat, sed et qui vi qua eundum non erat, aberravit. ango ducit ad ornatum, ad Regulas Dogmatista eodem saepe Ratio tendit, sed alia via haec per lucem, per caliginem illi. II.
Ad Pag. II : Quam tetris pererrat cintilla. J
PAR ΑΡΗ Α sis Ratio Ratio illa supremi Ducis indubitata tessera, tot adulteratur erroribus, tot in Veritatis investigatione dissicultatibus infringitur, vix ut ipsa sibi constare, et Ratio jam ratio non amplius esse videatur. CΟΜΜΕNTARIUs Ratio quod extus innuit lucerna nostra; qua cum destituimur, obscura sunt omnia caligo coeca spissae tenebrae, nox horribilis. Quilibet etiam e vulgo, conscientiae suae testimonio convictus, id agnoscit et verbis palam praefert. Vide sis Logicam meam part ait sect uti cap. 9. Ratio etiam quod Paraphrasis innuit tessera divinitatis, qua nutum summi
ducis Dei et imperium persentiscimus. Sed proh dolor l
73쪽
Ratio in nobis magnam partem corrupta est, tum per Errores qui Rationis, s lucerna est, fumi atri, et involvunt eam; si tessera, adulteria, deflorant et inducunt eam , tum per Dissicultates quae Rationes, si ea igniculus est, dura cruda robora, et obruunt illam; si tessera obviae spinae, discerpunt et infringunt illam . Errores illi Dissicultates illae sic amigunt Rationem, ut illa velut intercluso spiritu exstincta dici possit, et jam nonnis creperam aliquam scintillam, ellychni lucernae depastam
Ad Pag. I : Ludibrium caligamus me duce.)
PAR ΑΡΗRAsis. Non mirum igitur, si inducta et obliterata tessera socios et exploratores non internoscimus, si confundimur, si ludibrium debemus hosti. CoΜΜΕΝΤ ARIUs. Sic affecta Ratione, si1 lucernaea necessum est, nos in via qua gradimur ad Veritatem, miserum in modum offendere, impingere, ac labi si vero tessera sit Ratio, in expeditione, qua contendimus ad Palladium ex arce Naturae diripiendum, turbari nos oportet, et inter summa pericula versari, signa hostium, ac Imperatoris nostri, non recte dispicientes; adeoque salutares saepe cogitationes ut infestas refutare, pestiferas ut auxiliares copias amplecti. IV.
Ad Pag. hoc deteriore conditione seductores. J
PA ΑΡΗ Α sis. Sed et hisce malis opudori nos ipsi causam damus, tum impotentia, tum credulitate nostra. Impotentia quidem quia reducta et se in suam caliginem abdente Ratione, quod receptui signum nobis esse debebat, excurrimus tamen avidi, nescio quam fortuitam Veritatis praedam animo agitantes. Credulitate vero, quia cuilibet ductum directionemque polli-
74쪽
verba uravimus, multis et Varii nos temere committamus seductoribuS.CΟΜΜΕΝΤΑRIUs. Aviditas et credulitas duo mala importunissima et exitialia iis, qui quando satis a consilio firmi non
sunt, inter ins1diantes etiam versantur. Nascuntur hi morbi ex confidentia, quam homines in fortuna collocatam habent vident enim hanc aliquando praeter spem aspirare rebus amictis, et quibus nec consilium nec res suppetebat, iis tamen ex sententia nonnunquam eventum procedere. Sed esto id in fortunae bonis
quae hinc etiam fortunae vocantur obtineat; haec enim, seu casu seu ratione parta sint, idem valent imo nescio quo pacto plus valent, magisque quod sunt esse videntur, cum ea temere et aliud agenti casus injecit. At in animi bonis, inter quae primas tenet Veritas, nihil juris habet fortuna non enim reperit Veritatem, qui imprudens eam reperit, qui sortis uncum in illam impegit. Ambas, ambas se manus praestat sola Ratio: haec sola Veritatem attingere, capere, tenere potest; quia Veritas is sui agnitione non tangitur; et vero agnoscit illam sola Ratio Planius rem ob oculas ponam. Sit idiota quispiam, et hic forte incidat in Librum Elementorum Euclidis. Amplam sane Veritatem nactus est singula enim Effata singulae Veritates sunt , sed non capit illas id ipsus ingenue fatetur ;tunc demum capiet, cum ratio ex demonstrationibus accesserit. Idem ille idiota videat ferrum ad Magnetem accedere videat aurum cum aere libratum in aere, praeponderare in aqua; videat, quae magis obvia sunt, noctium et dierum, hiemis et aestatis vicissitudines, incrementa ac decrementa luminis in Luna, aquarum in mari fluxus ac refluxus. Haec omnia cum videat,
nihil horum capit, quia rationem, ob quam ita mi ignorat, id est, manu, qua capiat ista, destituitur. Quo agitur isti mihi in scientiis avidi, creduli prurientes Ave illam, Veritatem,
75쪽
aucupantur; et manibus, quibus eam praehendant, truncati, somniis illam captant, et possident in aere Nota nobis paroemia, o Belgae Avem in coelo habere, nihil habere est.
Ad Pag. 1-Ia Sensus nostros ... des abrogata. J
PΑ ΑΡΗ Asis. Cum seductores dico, Sensus nostros, Auditum, Aspectum, actum, Gustatum, odoratum, et si qui alii 1nt, non moror. Sunt vero etiam illi seductores; at non ita callidi non ex astutiorum illorum et versipellium genere, quos insectari mox et agitare decrevi. Quilibet enim Sensus, cum alii suppetias non veniunt, stolidior est quam ut capiat eos, qui teretem mentem habent intelligensque judicium. Ecce enim Aspectus hominem procerum, si modo is turrim conscendat,
in pumilionem subito decrescere testatur; quasi jam gentilis sit eorum, qui cum gruibus pugnant, Ubi tota cohors pede non est altior uno.Quis credat spectui tam impudenter mentienti. Auditus nuper balatrones in specubus et puteis delitescere derabat, qui loquentibus obstreperent, et extrema dictionum importuni regererent. Credant hoc Philosophi illi, quos anducus vesperi ad cunas abigit invitos. Et denique actus mirum, quantum hic sibi sumpserit prae fratribus suis nunquid urinatoribus saepius jam suasit, et persuasit forte, nullum maris, etiam classibus constrati, pondus si, Haec et id genus alia mendacia innumera, aperta splendida satis arguunt, quemlibet de quinque illis fratribus, si suas tantum tendiculas objecerit, frustra fore,
nec decepturum eorum quemquam, qui mediocriter sapiunt.
Quod si tamen conspirare possent Sensus, et facta manu nos adoriri, nullus dubito quin facile circumvenire quemvis nostrum et illaqueare possent. Sed ipsi odiis inveteraris inter se dissident; unde fit, ut saepenumero, quas hic nobis insidias struxerat,
76쪽
Sooer a Di o . has ille vel evertat vel prodat. Videndi sensus remum, qui pars in aere consistit, pars sub aqua conditur, fractum esse clamat; actus id ipsum constanter negat. Tactus e contrario, situlam ex fune demissam in cisternam, ubi aquam subiit, a fune solvi testatur id autem oculorum acies explodit Aspectus item et Auditus, eminus forte hominem ligna findentem nacti, quemadmodum non ambigunt inter se quemadmodum non altercantur Auditus jam ferire censet, jam securim illidi Aspectus inficiatur, et securim jam in aerem attolli, ac alterum ictum minari confirmat. Et ita passim isti
Terrigenae iacinus miserabiles fratres
in se constrictas conseruere manus.
Hoc amplius quod Sensus in Philosophorum ubique pulpitis,
ceu tribunalibus quibusdam, sceleris jam pridem accersiti perfidiaeque condemnati, casia sint apud Sapientes omnes existimatione. Jam artestas, Rationis ille vindex et Sensuum acris insectator, pessumdedit et abolevit, quidquid illis ex unanimi, quod subinde depromunt, constantique testimonio reliquum erat apud incautos quosdam Philosophos auctoritatis; nec minus suspectum et sublestum esse decrevit, quod stabiles concordesque, quam quod agi disonique profiterentur.
CoΜΜΕNΤAR1Us. Tres igitur occurrunt causae, quae Sensuum fallaciam enervant, et vim seducendi, qua pollerent alioqui, vehementer obtundunt. Et eaedem tres causae adferuntur in Oratione, cur hic, ubi stelliones tantum et coryphaei seductorum accusantur, Sensus in numerum aliquem venire non mereantur. Prima causa est, quod Sensus singuli in valde multis negotiis fatui sint, stupidi, stolidi Altera causa, quod et si juncti aliquid possent, aegre tamen jungantur et conspirent, quin potius mutuas fraudes saepe prodere ac detegere soleant. Tertia causa, quod Sensus sint infames, et jam per omnium
Philosophorum Scholas tamquam seductores traducantur.
77쪽
Ad Pag. a Sunt eductores alii diuturna familiaritas. J
PARA PHRASIS. Sunt igitur praeter Sensus seductores alii, iique spiritus, instinctus, Genii, majoris longe quam Sensus nostri fallaciae. Cumque Sensus ut hostes barceri, atque ad ambitum corporis propelli videamus, tum hos aditu dignatur Animus. Dicas eum consuetudine sibi hos Genios et familiaritate velle devincire. Sed qui familiares fuerant, paulo post necessarii, et ex necessariis non duces, quos se ferebant, sed agasones facti, flagris Animum, ceu inertem pecudem, huc illuc agunt impelluntque pro sua libidine. CoΜΜΕΝΤΑ ΙUs Genii isti, Pantomimus, ango, Dogmatistes, plane videntur Te de illorum genere, quos Pectus, et Vulgo Passiones vocamus quibus unicum pabulum, quo et nutriuntur et crescunt, obsequium est. Cupiditatibus suis morem gerere, earum impulsu facere quidpiam aut omittere, non est eas sedare, sed irritare flammae sunt, et oleo isto assus crescunt quidem, sed non satiantur. Et certe plus ad decipiendum Cupiditas quam Sensus valet imo nihil hic ad praestigia valet sine cantu istius Sirenis. Quidvis enim Sensus exhibeat, non decipiemur, nisi stimulet nos et inducat proclivitas quaedam et velut libido credendi atqui haec non alio referri quam ad Cupiditatem potest. Proclivitas haec impotentia quaedam est, luxuries, et animi profusio, qua quod nostrum est actamus, et in alios
temere prodigimus. Inquam, Sensuum nostrorum perceptiones, quae nobis propriae sunt, in causas a quibus excitantur transferimus. Et, cum . . paries iste 1 affectus talem in nobis sensum causet, quo cum fruimur, album colorem nos videre
dicimus; ipsum illi parieti sensum ascribentes, id eum in se habere judicamus, quod in nobis, ut haberemus, effecit. Sic etiam in sole lumen, in igne calorem, in corporibus collisis, aut prope ab illis, sonum esse judicamus; cum extra nos
78쪽
O in t ii . illorum modo causae, intra nos illa ipsa sint. Similiter ergo facimus, ac si loca maritima, quod famem acuant, fame infecta, et gladium, quod sauciet, imbutum dolore, et postem, in quem
oculo forte per tenebras errabundi incurrimus, scintillare putaremus. Sensus, hac fascinatione sublata, integri sunt, incorrupti nunquam fallunt aut falluntur. Cavendum igitur, ne quas nobis sensus exhibet imagines, earum rerum esse putemus, quae iis formandis occasionem praebuerunt, neu quid extra nos illis imaginibus 1mile comminiscamur. Hoc enim nulla suadet ratio; si vero hoc si1ne ratione sumpserimus, etiamsi forte verum esset, erravimus tamen quid quod contrarium non suadeat modo, sed et convincat Ratio Sed non omnia huc promenda sunt.
Ad Pag. 2-13 Tandem tamen dicteriis proficindunt. J
PARA PHRAs1s. Verum enim vero appetente jam crepusculo Rationis, pudere coepit Animum ignominiosae servitutis suae. Atque adeo hos Genios, hos sub ducum exuviis tenebriones, judicum, id est Philosophorum sententiis exauctorare constituit.
Sed illi habent sui studiosissimos patronos, qui rebus eorum si1 prae se ferunt aderunt ut dissicillimis. Horum alii vano, superstitioso alii, alii denique canino ingenio sunt Vani quidem
illi, quos periculum, quos anceps eventus juvat, etiamnum post tot errores et lapsiones experiri volentes, quorsum evadant si tamen evadant , coeci coecos duces insecuti. Superstitiossi Vero, quibus a majorum vestigiis vel latum unguem declinare religio est; quibus haec una bene firma videtur ad statuendum ratio, statutum esse jam dudum, etiam sine ratione. Hi velut heri sunt hos catelli comitantur, qui, quod dici solet, non mingunt nisi ad illum, quem alii ante perminxerint, parietem. His assentiunt, quibus assuevere, his velut cauda blandiuntur; insolitum omne vago discursu latratuque perturbant, ictibus tandem etiam et morsibus infestant.
79쪽
CoΜΜΕΝΤARIUs. Certe tribus his hominum generibus praecipui continentur errorum tutores et patroni. Et primum quidem qui recensiti, auctores sunt hi concipiunt et gignunt Errores. Qui deinde notati, alumni sunt nutriunt Errores, et tempestive, quidquid eis nociturum videtur, abarcent. Nam qui aliqua forte de Natura rerum cogitatione, velut navi, qua per mare Philosophicum feratur, oblata, cursum dirigit non ad Cynosuram Rationis, sed ad Erraticam ventus longiusque provehitur, et gratulatur 1bi, quamdiu obvia consentiunt, et institutum errorem nec remorantur nec produnt donec quassi tempestate aliqua, ad inopinatam et votis non respondentem perientiam tamquam ad saxum adhaerescat; - is profecto in hac Errorum classe familiam ducit, et praetoriam quasi navim gubernat. Caeteri lintribus ac phaselis passim insecuti, dum numero inter se ac turba confidunt, consuescunt cum erroribus, solitos eos ac familiares reddunt, et si opiniones praejudicatae praestare periculum possent etiam tutos cum
aut non errare penitus, aut non imperite videantur errare qui tam frequentes errant. Breve dicam Sors parit errores, Mos nutrit. Rationem enim ceu lucernam aliquam mentibus nostris accendit Deus Sortem nobis coecam esse voluit et meram noctem.
Cum igitur non ratiocinari jam quod nati sumus , sed, quod Sortis est conjicere, divinare, suspicari lubet etiam cum sic
in Veritatem incidimus, tamen aberravimus. Errores, quo stealii peperere, fovent alii cum eorum primo, qui praeeunt, aedein mutua contemplatione, easdem conjecturas et opinioneSamplectuntur. Hoc jam moris est, illud sortis erat.
Ad Pag. 3: Bis freti patronis corruptor Mos. J
PARA PHRAs1s. Horum in Cimmeria Republica tam potentium patronorum clientes cum se sentiant Genii nostri, Ducatu, quem malis artibus sibi sumpserant, abire nondum decreverunt.
80쪽
S4O in t Lo . Quin potius in Academiis, ubi magno passim apparatu, magna pompa, iter instruitur ad Veritatem, Doctores se ambitiose Ductoresque profitentur; sed ampla quaedam polliciti, deludunt credulos; et, cum sponte sua cupidam juventutem, tum speciosis promissis vehementer illectam, abducunt in laqueos et in avia. De Sensu quidem accepimus, olim eum Epicuro patrono, ridiculos in casses impulisse quem pascebat gregem. Dicebant Epicurei, nunquam Sensum fallere, saepe Rationem delirare; proinde s quid certi vellemus amplecti, abeundum a Ratione, et standum esse cum Sensu. Interrogati, num igitur Sol in ortu major esset, minor in meridie id enim videndi Sensus perhibebat , non dubitabant assirmare. Instabant qui rogaverant. Atqui, inquiebant, Sol, cum aliis oritur, tum aliis meridiem facit; simul igitur, et tanto major, et tanto minor Sol est. Hic irretitos se senserunt Epicurei; cumque non es siet quod apte responderi posse videretur, irridebantur. Sic Sensus suum gregem; sed Genii nostri turpius longe longe scelestius fallunt credulos et incautos suos sectatores, eosque velut abrupto repente filo, in Philosophico Labyrintho destituunt, a confusionum Minotauro devorandos. Et haec eorum non obscura praevaricatio, explorata satis cum helluone collussio nisi Mores nos, quibus ceu foedere quodam obstricti nefando monstro
tenemur, fascinarent. oribus effectum, ut errare non pudeat,
ut irriti laboris non poeniteat ut jam debere videamur, quod saepius per injuriam extortum est. Sicut enim Athenienses Anthropophago Tyranno ex foedere suos liberos commessandos objiciebant, sic ex more plerique nugis et ineptiis bonas horas. CΟΜΜΕΝΤ ARIUs. Constat eum qui, utique si fieri posset
Ratione repudiata, totus cum Sensu facere decrevisset, concinnius erraturum nec perinde multa turbaturum, ut hos, qui
Geniis illis Pantomimo, angoni, Dogmatistae dirigendos se dederunt. Cum enim Epicurei, aut quicunque illi non moror
