Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

enim si in numero Fabularum reponatur ista narratio de industria Sensum audirent, obstreperent Rationi poterant, in ea quam induxi disputatione, adversariis suis scite respondere: Rationi quidem ineptum ac absurdum accidere, si dicas idem

simul et majus et minus esse, non vero Sensui; qui memorare poterat, idem cominus ac minus visum objectum, majorem etiam ac minorem sui speciem in animo signare. Se vero de Ratione, cui res suas habere jusserant, non laborare aequi bonique consulendum, si Sensui probarentur quae censerent. Sic illi cum ratione aliqua universe contra Rationem si constare

sibi hoc dissidium posset ire satis lepide viderentur. Sed qui

Geniis se manciparunt, et imperitius errant, et errorum nulla gratia turpis squalor et inficeta barbaries. Quod cum exemplis, tum rationibus, ratio, in quam commentamur, comprobatum dabit. PAR ΑΡΗRAsis Ausus, o Amor Sapientiae, ad te tuosque candidos collegas, Veritatis intaminatos sacerdotes injus adire; ausus ego perfidos illos, et se patronis suis necquidquam esserente Veteratores, capitis anquirere Te ipso adductus pulcherrimo judice, fretus optima causa, eorumque, quos in consIlium adhibes, summa sanctimonia.

COΜΜENTARI Us. I. Pedum id est baculus pastoralis insigne pastoris est, qui dux quidam suarum ovium. 2. Indicem id est digitum pollici proximum ad viam intendere, et insigne ducis est, et etiam munus. 3. Dexteram manum axillae inserere, et ita sustentare gressum ejus quem dirigas, ducis item ossicium est. Cum igitur et munia haec 3 et . et insignia illa et et 1. Genii nostri involaverint subdole, usurpent injuste, cum summis eorum quos ducunt opprobriis,

LAd Pag. Is Seductores hosoli vindicabo Rationi.

82쪽

O I. periculis, damnis, deturbandi sunt competentium et legitimorum judicum sententiis et auctoritate ab injusta istorum ins1gnium et ossiciorum possessione. Quam in rem, ego quidem mihi partes Accusatoris deposco Amor-Sapientiae sic enim decet judicis

ossicio fungetur; Sessores erunt quotquot Vere doctos et vere candidos, nullisque velut opinionum muneribus corruptOS,IOtOS,

totos purus ille pura Veritatis Amor incessit. Et hos quidem Assessores extus innuit Paraphrassis autem forte quod tales aliquos in humano coetu repertum iri dissideret Coelum adiit, et inde divo judici Amori-Sapientiae divos collegas adscivit: Nitorem, ordinem, Candorem, denique Fas et Aequum Veritatis quam solam spectant, cui se jugiter consecrant, et sua omnia semper immolant devotissimos antistites. Ego igitur hac mea in Seductores Actione quid enim talibus judicibus et tali causa non sperem' illis ipsis Geniis Pantomimo, angoni, et Dogmatistae I. baculum pastoralem extorquebo de manibus; a. digitum vero secundum a pollice, quem ad via1n jugiter intendunt ac porrigunt, caeteris digitis, qui in volam inclinantur hoc enim est viam demonstrare solemus aequabo, id est, etiam inclinabo, ut tota manus jam sit in pugnum

contorta, adeoque ad dirigendum inepta nam clausa manu commonstrare non solemus. 3. Tandem dexteram manum, qua tanquam sortiori eorum quos ducunt axillas suffulciunt, inde retractam, revinciam Geniis nostris post tergum. Tum vero et ins1gnia illa et munia, Geniis erepta, transcribam Rationi, cui debentur soli. edum illa gerat, et nos sola pascat,

quae satiare nos sola potest inanem tantum speciem propinant Genii, quae deludit oculos, mentem non explet); sola monstret viam, quae sola videt Genii omnes coeci sunt sola gressum nobis firmet, quae sola sana, sola viget et constat sibi vix artubus haerent Genii, languidi, accidi, laceri .

83쪽

Ad Pag. 3: Sic adversariis ferale Theta. J

PAR ΑΡΗ ΑsIs. Sint in foro Vanitatis nugatoribus illis quales merentur patroni ubi Sors coeca cognoscit causas, vitilitigant et altercantur inter se discordes Experientiarum rabulae avida sibi litem addicit exspectatio, anceps eventus comperendinat, et tandem casu vel tempore detectus error pronunciat sententiam. Habeant in Superstitionis tribunali, qui sua causa plurimum velint; ubi ex tripode jus dicit Auctoritas ubi quod majoribus placuit imo non placuit subinde, sed aliud agentibus

excidit decretum lex et oraculum est; ubi laborant sub verborum involucris perplexa mysteria; ubi de mente unius aliquando Scriptoris diffusae rixantur Notae, cavillantur Interpretationes et Commentaria Gratia etiam valeant in Consuetudinis regno praepostero ubi non sit quod faciendum est, sed faciendum esse quod passim sit, summa lex est; ubi os canino rictu disceptat controversias, tumultuantur opiniones communiter receptae in novum quodcumque latrant et calumniantur Adagia popelli, Poetarum versiculi, Sensa vulgi et contra Rationem, longi temporis praescriptionem objicit, gregatim ipsa se pecudum ritu secuta, Multitudo. Ast in hac Curia, in hoc templo sanctitatis, amplitudinis, mentis ubi tu praesides et leges exerces, o salutaris Amor-Sapientiae; ubi latus tuum cingunt religiosissimi pontifices in hoc judicio collegae et socii tui, Nitor, ordo, Candor, Recti tenor, et Aequitatis splendor ubi Rationi advocatum veniunt cana Fides, genuina Simplicitas, et pacata Modestia circumstant alacres Attentiones, Studia in Veritatem et alta Silentia Foris excubant vigiles Industriae, Constantia, Sedulitas, et late vulgi curas ac celebritatem abarcens Solitudo, et improbus cum nocturnis Lucubrationibus Labor. Sed ecce tibi Hoc tam austero satellitio perterritos, procul aufugisse sentio delicatos et imbelles Geniorum

84쪽

4 a Dii I. nostrorum patronos, et ne quidem ad vestibulum hujus arcis clientes suos comitari sustinuisse. Quid si in haec adyta bubones, in hanc tantam lucem et decus involassent Prorsus nihil abfuisset, quin adverso fulgore perstricti, consternati, attoniti corrulissent, egissent animam. Igitur praesidio destituti Seductores, vano quidem illo et fatuo, tum apud hosce judices invidioso, detestabili, caduco, viderint ipsi, qua se ratione contra Rationem defendent. Hoc tantum superest. Arma petant a Ratione, quibus ipsam jugulent contra rationem quae si impetrare se posse dissidant quid enim Rationem in furias agat quid ipsam Mentem dementet 8 , praesentiant am nunc, quae Fabulam hanc maneat

catastrophe.

CoΜΜΕΝΤΑ ΙUs. Pervers et stolidi homines illi, qui Rationemrejicere, aut ei anteferre aliquid velut Experientiam, Auctoritatem, Enthusiasmum aut in usu vitae, commoda, Voluptates, honores quoquo modo videri volunt. Interrogati enim curita censeant, conantur illico suae sententiae rationem aliquam

comminisci atque adeo, quod palam profiteri, quod verbis

astruere videbantur, re ipsa, ipso suo facto demoliuntur et evertunt. Quomodo enim Ratione potior et antiquior Auctoritas, Experientia, aut aliud hujus generis quodcunque, si curita sit, dicenda est ratio Certe quod ratione aliqua suaderi probarique debet, totum id sub Ratione est. Primum igitur, o homo, Ratio est aut si quid ea prius est, sine ratione prius est; nam 1 rationem dederis, ob quam prius sit, jam necessum est, non illud, sed rationem illam priorem esse fateare. In eo autem, quod sine ratione est, jubet Ratio rationem non quaerere igitur ne hic quidem manu mittit te Ratio etiam cum extra fines ejus ditionemque concesseris, tu tamen in imperio ejus et potestate permanes Tibi igitur, o homo, primum est Ratio.

85쪽

Ad Pag. 3-I4 Prodi huc primum Philosophiae nostrae dumeta. J

CΟΜΜΕΝΤΑ ΙUs. Pantomimus ejusdem ferme naturae est cum Cupidine carnis impudico illo Genio. Pueri quidem ambo caeterum 1mplicitatis et innocentiae nihil personat ambo, et sub puerili habitu circumferunt astutissimos veteratores Molles sunt, sed vigorem omnem roburque consopiunt humiles iidem et pusilli, sed quidquid in animo surgit et elatum est dejiciunt, inter nugas et crepundia sua contorquent. Pueri tamen merito censentur, quia blanditias tantum et voluptatem curant, qua trahi, pasci, demulceri puerile est quomodo videmus pueros saccharis ac bellariis quae viris nauseam movent supra modum inescari. Hinc etiam Philosophi Intemperantiam, cum deliniri animus et voluptatum illecebris pellici se simit, puerile vitium esse censuerunt Pantomimus igitur cum voluptate facit, Heliconis Genius, et Poetarum deliciae. Omnis enim Poetarum a Metaphoris et Allegoriis lepos; hae quod in Logica notabam

ubi latius quam par est excurrunt, et animi gratia diffusius luxuriant, in Fabulas facessunt. Et certe, quae passim Fabulae a Poetis descriptae circumferuntur, non aliud sunt quam Allegoriae sic amplificatae. Quo etiam nomine a Poetis eorumque fautoribus aut excusantur aut commendantur quod nempe sub cupediis et aurato cortice salutarem aliquam medicinam contineant, quam adolescentium animis, non is lascivire et catillare volentium, furtim instillent adeoque non sentientes sanent, et, quod vere divinum est, per imposturam conferant beneficium. Ego Pantomimum ita sobrium, ita frugi, non arguo sed ambitiosum eum petulantemque compesco, interponentem se rebus non suis, turbantem, ficta cum seriis et vera cum seriis et vera cum Dissis promiscua ducentem, Xcutio, insector,

exagito.

86쪽

Ad Pag. 4: Genius hic cupiditatibus inducit. J

COΜΜΕΝΤΑRIUs. Vis mira nobis, homines, indoles mira. Ita complexu et conjunctione gaudemus, tam sumus sociales, ut ea etiam in societatem nostram vocare videamur, quae fera, quae bruta, quae sensus omnis expertia, nulla teneri societate possunt. Potentiorum viribus oppressi muta, surda testantur, coelos, mare, ssidera. Absentium desiderio languentes, annulum, Vestes, arrham, in lacrymas soluti osculantur. Ira perciti, injurias suas persequuntur in calices, in sedes, in vitra fenestrarum. Quo spectant etiam phrases quas frequentamus et loquendi formulae: nam veteres aedes ruinam minari, prata Verna ridere, laetas segetes, saevum mare, bibulam arenam, pedem montis, et sexcenta quotidie similia, inter confabulandum effundimus quae clare arguunt, nos personam nostram rebus inanimis, in scena vehementiorum sermonum saepe admodum imponere. Hoc amplius simias, bubones, ranas, deformes

et turpes animantes esse, passim asseveramus quid ita cur potius hac infamiae nota inuruntur quam equi, oves, galli Nimirum propter majorem nobiscum in figura 1militudinem; tum etiam quod praesertim in 1miis valet propter similes quasdam gesticulationes, facilius quam animantes aliae inhumanum genus adoptantur, intra quod imaginationis ope consistentes deficiunt, et conspicuo formae ab hominibus, cum quibus componebantur, recessu fiunt monstrosae quo utique probro non laborarent, si in familia sua permanere, et id modo quod sunt apparere potuissent. Jam totum illud Metamorphoseon opus, illud Phoebi corculum, non alio spiritu salit crebrae illae hominum in feras et aves, in arbores, fonteS, et saxa commutationes, undique spirant Pantomimum, et Ovidius,

qui ipsissimus ille Genius sub humanis exuviis videri potest, tam hic festive lusit, tam non cecinit sed pinxit ad vivum,

87쪽

6 Iut in ipso conversionis puncto, quo vestigium veteris et rudimentum novae formae commiscentur, in lupis, equis bobus, arboribus, ipsos homines, quos in ea transformari narrat, non animo tantum, sed oculis videre videare.

Ad Pag. I 16 Dum animi gratia .... Sinas adhuc et Turcas agitant. J

COΜΜΕΝΤ ARIUs. Quamvis cum omni vehementiori affectu,

seu passione, facile consuescat Pantomimus, praecipue tamen ira gaudet et constat eos, qui vindictae cupidine distenduntur, isto etiam spiritu plerumque turgere. Id etiam historiae probant, quae in extu afferuntur. Tres enim priores Pantomimum in ira ac furore nidulantem inducunt sola postrema est, quae illum benevolentiae vel sollicitudine alicui adhaerentem exhibeat. Ira igitur et stomachi familiaris convictor Pantomimus; sed in trivio. Nam in Schola factiones alias sequitur, Desidiam et mollitiem Rationis austeram semitam formidantes Pruritum et Veritatis fortuito consequendae praeposteram aviditatem, Superstitionem, ores. Interdum etiam, nulla fmgulariter causa stimulatus, mere pro libidine sua, Scholam infestat.

XIV.

Ad Pag. 16 17 Dies me deficiat recalcitrantem feram. J

CΟΜΜΕΝΤΑRI Us. Equidem Actor ipse, quae domi gerit Pantomimus, in bonam partem accipiebat p. 4 , confabulantem cum Poetis suis, ludentem cum ludionibus, dummodo sana, seria non defloraret, non vitiaret, aequo animo ferebat. Alteram excusationem Pantomimus pro se moliebatur p. 15b; apparebat enim ex gestu, aliquid dicturum; sed ibidem, quantum conjicere possumus, falso, nec opinato sarcasmo ab Actore repressus obmutuit. Hic tandem prorumpit in illas voces, quae Exceptionem, Adulationem, et Purgationem aliquam continere

88쪽

Adulatio tecta, astuta palpat Philosophos praesertim politicos illos et regnandi avidos, quibus hoc jugiter in ore: Beata Respublica, in qua Philosophi regunt, aut reges philosophanturo; primum quidem, quod omnes, qui hactenus in extu decepti

leguntur, censeat cum plebe, cum tamen inter eos sint potentissimi reges, Cyrus et Xerxes in eo Philosophos ipsos secutus, qui promiscue omnes, cujuscunque in Republica dignitatis aut meriti, si modo hilosophorum Albo scripti non ssint, in ordinem redigere solent, iisque uigi vel Plebis notam inurere. Iterum adulatur, cum hoc ipso Philosophos occulte rectores rerum moderatoresque profitetur velut memor ejus quod de se canunt Philosophi Sapiens natur rex est . Quibus etiam indomando populo industriam et artes suas offert. Purgatio tandem in eo versatur, quod usu am satis edocti simus: Rationem imbelle populo continendo vinculum esse felicius longe regimen stare, sit, qui in imperio et potestate sunt, cum decipi omnino velint, instinctibus et cupidini suae relinquantur ipsos illos tacitos instinctus, qui a Pantomimo et reliquis Geniis proficiscuntur, fraenum subministrare, quo sustineri, et flagellum

quo agi possit mala illa bestia Populus.

Ad Pag. 17 Nihil de ista Politica xerrucae tantum. J

COΜΜENTARIUs. Tres partes in oratione Pantomimi observatae nobis fuerant Actor duabus tantum respondet, Adulationi et Purgationi Exceptioni nihil. Non quod hanc remittat concedatve nam judex hic non in Schola tantum, quae regni ejus metropolis est, sed universe in humana gente causas cognoscit, cui dies noctesque consulit ; verum quod Actor ipse sponte sua properet ad eam partem in qua summa hujus judicii totaque

89쪽

causa consistit; ubi cum Pantomimo fraudis et injuriarum gendum est, quas in hilosophos, qui judicis nostri curiales et aulici sunt, quotidie machinatur. Omissa igitur Exceptione, Adulationi, quae perversissimam aliquam Politicam celat, perfunctorie, sed generose respondet Actor Quantum hodie assimplici et generoso discessum Nobis illi libri teruntur ut recentes pestes omittam , qui Tiberios exhibent, Caligulas,

Nerones, et reliqua illa non Principum sed scelerum nomina. Ex his acroamata leguntur, quae quo magis acta, Orta, ficta, hoc arcana magis et politica videntur. Itaque altum inculcantur juventuti, quae in spem administrandae Reipublicae succrescit his generosum omne strangulare, utilia tutari sciet. His scilicet artibus et Tyranni illi pulcherrimum imperium a majoribus acceptum, res florentissimas perdidere, et Christiani Principes jam a tot saeculis Oriente toto cedunt; et quo tandem cedent Seditiossi, discordios assuescunt Barbari Latronis nutum Observare, minas expavescere. Vah degeneres Tandem quod Actor ad ipsam Purgationem respondet, breve est, sed continet summam totius accusationis nempe Pantomimum decepisse Philosophos, et magis hos turpiusque decepisse quam plebem. Quod sequentibus in extu argumentis probandum est. XVI.

Ad Pag. 17 Vine tibi Stoicos .... Staticam exercere deprehendit. J

COΜΜENTARI Us Mirum est, homines intelligentes et doctos

ad hanc Philosophandi rationem injectos fuisse, ut illis quae passim inanima vocantur, lapidibus, lignis, igni, quae sensum aliquem intelligentiamque tribuerent. Cum enim ipsi, qui credi illa volunt, nunquam fuerint aut lapides, aut metalla, aut aliud hujus generis quodcunque, utique, num haec cognitione sensuque censeantur, coguntur ignorare adeoque, cum hic

scientiae locus non sit, reliquum est, ut 'pothesim aliquam

90쪽

Ο Po . afferre se fateantur. At 'pothesis in Disciplinis huc tota refertur, ut declaret et facem praeferat rebus obscuris quam Vero lucem speres ab apothesi, quae tota caligo, tota nox est Constat

equidem, nos multos membrorum nostrorum motus nostra cognitione et intelligentia moderari; sed totum id mutuae, quae inter corpus et mentem intercedit, actioni referimus acceptum. Quippe corpus in mentem, et vicissim hanc in illud agere, conscientia notum est cum enim corpus in oculi pupillacerto modo vibratur, lumen et colores consequuntur in mente; cum corpus in aure, in lingua vel palato, in cute ac alibi concutitur, resultant in mente soni, sapores, Odores, calor, frigus, dolor, et id genus affectione innumerae. Rursum, cum mens nostra vult, pede in corpore moventur, et imus lingua

movetur, et loquimur manu moventur, et apprehendimus.

Igitur animum in corpus agere, et vicissim ab hoc accipere et quas pati, est in confesso modus vero, quo agit et patitur, abstrusissimus et penitus ineffabilis est humanae menti. Quid enim opus est, vibratis certo modo nervis, obversari animo lucem, colores, sonos, sapores Quid item opus est, cum animus aliud atque aliud voluerit, alium atque alium motum manare in corpus quis consequentiam illam capit quis tam lynceus est, qui hic aliquid videat Cum igitur modus rei tam sit obscurus nobis, qui rei ipsius intimam habemus clarissimamque conscientiam, quantae nebulae, quanta nos opacabit nox, ubi res et rei modus quod in his, quae pridem commemoravimus, usu venit pariter et ex aequo fuerint obscura Plerique vero, qui dictis rebus intelligentiam ascribunt, hanc suam assertionem non quidem per se notam esse volunt, nec etiam ut 'pothesim asserunt, sed ut Conclusionem, multis eam indiciis et argumentis comprobantes. Videntur, inquiunt, stellae suas orbitas, gravia terram, chalybs agnetem novisse; nam gravia sublime posita, simul ac integrum datur, brevissima via terram repetunt stellae ab orbitis, quas institere, nunquam deflectunt;

SEARCH

MENU NAVIGATION