Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversanae .. Tomus 2. Continens tractatus. De trinitate. De rerum creatione. 2

발행: 1822년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

nt, Theologicarum Institutionum Lib. IV. cap. VII

1 ino dicendum est , nos distrimen utriusque processionis nescire , ut supra mouuimus. Et quidem generalionem inter, et processionem discrimen intercedere edocti su--s ; caeterum quis sit hujus distinctionis modus , prorsus nescimus , inquit Damascenus Lib. I. de Fid. Orth.

III. Sequitur etiam ex dictis , distinguendam esse intellectiotiem , et amorem essentialem ab intellectioiae , et 'amore notionali . . . Prior actus est tribus personis communis , diciturque ol solute intellecti O , atque amor. Altera vero , nempe intellectio notionalis est Patris proprius , et oppellatur dictio ; dicere enim significat noti solum intelligere, sed etiam intelligendo verbum exprimere . Amor notionalis est proprius Patris , et Filii , et dicitur spiratio ; spirare enim significat in divinis non solum amare, sed etiam amando personam Producere , quac terminus amoris est. Caeterum essentialis actus a notionali non distinguitur re ipsa , sed ratione , κατ' επι-τοιαν propter diVersos, quos producunt , ac respiciunt effectus. Unus tamen est, idemque simplicissimus aclus, qui simul tutellectio , ac voluntas est, ex quo Filius , et Spiritus S. ab aeterno , et res creatae in tempore , quamvis non eadem ratione , modoque , Processeruiat. IV. Quamquam attributa absoluta , et operationes ad extra tribus personis communia sunt tamen Per appropriationem quaedam uni , quaedam alteri tribuuntur a Scriptura et Patribus , prout conveniunt uniuscuiusqno P TSOnae notioni. et moclo, quo ab- alia procedit. Si

quia Pater est fons et origo totius divinitatis , Filius a Patre per intellectum , et Spiritus a Patre et Filio pervoluutatem sive amorem , Patri tribuitiatur opera omnipotentiae ; unde in symbolo Deus Pater omnipotens dicitur : Filio opera sapientiae; Dtide Prop. IIII. Dei sapientia vocatur ; et I. Cor. L. Dei Dirtus et sapientia : Spiritui Sancto opera amoris ; Chinitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum , qui datus est nobis Rom. V. 5. V. Quoniam intellectus , et voluntas , et quodcumque aliud statuatur divinarum processionum Principium. est actus in Deo maxime necessarius , hinc Processiones Decessariae etiam dicendae sunt. Si ergo Patres aliquando

Disit ipso

102쪽

De Trinitate. soeas esse n*rmant volutilarias , sicut Concilium Sardicense apud Hilurium Lib. de Synodis anathema dicit iis , qui dicerent , quod neque consilio , neque voluntate P

ter genuerit Filium , et Concilium Syrmiense ibid.

statuit ut si quis nolente Patre naturas dicit Filirim , anathema sit; intelli di sunt de Voluntate concomitatue : sicut si quis diceret, PetrumῖVoluntarie esse bo- in i Dem , quod vult , eique placet esse hominem e ut sapienter rem explicat S. Thomas , cujus doctrinam hac in P i te , ut saepe alias , non solidis rationibus impugnat Petavius. Caelcium cum' Ariani Vc Iuniarium acciperirent pro eo quod est liberum, ut inde inferrent ,' Verbum libera Dei voluntate factum , sicut creaturae ὴ ne garunt Patres processiones esse eo sen8u Voliaritarias , ut videre est apud Augustinum Lib. XI . de Irin. cap. uo. Hinc iisdem haereticis ita objicictilibus ; vel Pater volens genuit Filium , vel nolens ; respondebaut nec . Voleus genuit , nec nolens'; Sed naturaliter. Soluti titur objectiones. Obic. I. coni. f. et 2. prost. Part. Principium quo maximum divinarum processionum non debet esse tribus Personis commune; nlioquin singulae perso uae alias producerent. Atqui intellectus , et voluntas sunt tribus personis communes. Ergo. U. Din. min. Intellectus , et voluntas absolute spectatae sunt tribus personis commvncs, conc. riout com junctae cum relationibus paternitatis , et spirati unis actia Vae , ramorast. Io. Nulla est potior ratio cur intellectio Patris producat Filium , non vero intellectio Filii , et Spiritus Sanctit amor Pati is et Filii spiret Spiritum Sanctam , non Vero amor , quo Spiritus Sanctus seipsum , et alias

personas prosequitur. Ergo. . .s

N. Neg. ant. Batio enim cur intellectio Filii edi Spiritus Sancti alium. Filium non producat ea est, quoa intellectio Filii . et Spiritus eadem reipsa est cum intellectione Patris ; ac proinde cum una eademque i tellectio nonnisi unum adaequatum habere possit termi-uum , qui est ipsum Verbum, infinitum , et persectissi--G a me

103쪽

oo Theologicarum Institutionum Lib. IV. Cap. VII.

me repraesentans quidquid est iiii ulligibile sequitur non posse aliud verbum Produci per eandem intellectioneui, prout est in Filio , et Spiritu Salacio ; alioquin prius iI Iud Vectum imperfectum esset i qui ariesset aliud verbum intelligibile ab illo distinctum. Inst. u.' Ex concesns intellectio Verbi ab intellecti De Patris non distingvjιur. Atqui intellectio Patris generat Verbum. Ergo Verbum per eam dein intellectionem generat sciPs uua , quod absurdum est : idem de Spiritu

Sancto dicaS. .

U. Dist. nian. Intellectio Patris generat Verbum ,

quatens s est cum relatione Paternitatis Conjuncta . ut

supra diximus , cons. Secus , neg. Similiter cum amor Spiritus Sancti noti sit x ipsa ab amore Patris et Filii distinctus , cujus terminus adaequatus ipse est Spiritus Sanctus, non potest alium Spiritum producere. Objic. II. coni. 2. Coroll. Processio Spiritus Sancti, licet sit per voluntatem , est,etiam origo viventis a Vi- ente principio coniuncto in similitudinem naturae vi ipsius Processionis. Ergo nota minus dici posset gener tio quam processio Verbi. Prob. ant. Quod sit origo viventis a Vivente principio conjuncto in similitudinem naturae, Patet , nam Spiritus Sanctus est persoria vivens a principio vivente , et conjuncto producta , habetis naturam similein , imo eandem cum principio . a quo procedit; quod vero naturam similcm habeat vi processi ovis, videtur etiam certum ;'I.' qu a Spiritus Sanctus non habet naturam divinam a se ; erso ab alio vi processiωnis ;H2.',quia procedit ut Deus ; ergo ut similis in natura vi processionis.

U. Neg. aut., quoad ultimam,partem. Licet enim Spiritus Sanctus procedendo naturam habeat divinam ;non tameti vi processionis habet.. Virtus enim amoris non ea est, . it producat terminum manti similem ; sed tantum ut noxum efficiat, et unionem amantis, atque amnii: quae Unio in divitiis ipse Spiritus Sanctus est, virtute a natura divina distinctus sed quia Unio non est distincla reis sa a divina' natura . ideo Spiritus Sanctus , qui vi' suae processio itis est Unio Patris , et Filii, habet etiam Per conconiaιantiam , ut ajunt, tiaturam,dia

104쪽

, De Trinitate. Ioavinam. Caelerum. haec Sobrie tractanda sunt , a confitendo semper mentis nostrae imbecillitatem. Insi Cum Tournely. Ex concessis Patres, ut Damascenus , Augustinus supra Iaudati , et alii aperte confessi sunt , humani ingenii tenuitatem rationem discrimitiis inter generationem Verbi , et'processionem Spiritus Sancti perspicere non posse. Ergo satius est eoruin imi tari modestiam , quam ullum utriusque processionis asser

re discrimen.

H. Dist. ant. Et tamen illi ipsi Patres , qui hoc ingenue fassi sunt, non propterea abstinuerunt ab asseren dis probabilibus ejus discriminis rationibus in gratiam catholicorum , Conc. Secus , Neg. Et revera ratio a S. Thoma exposita' etiam a Patribus fuerat excogitata , praecipue ab Augustino. Nos ergo Patres ipsos imitantes salemur, id a nobis certo sciri non posse, silente revelatione , sed tamen , quod probabilius est vi- iam , attulimus. Soholion. I. Quaerunt hic ulterius Schol astici ;'ex quarum re rum Intellectione , et ex quarum rerum amore procedit Verbum et Spiritus Sanctus. Et quod)ad Verbum quidem , Scotistae docetit , procedere tantum ex eognitione essentiae divinae, et attributorum rabsolutorum: Thomistae ex cognitione essentiae , et omnium attributorum; Imo et creaturarum possibilium : alii denique ex cognitione non solum esgentiae divitiae, attribulorum omnium, et Creaturarum possibil tum , sed et creaturarum existentium, Posito divino decreto, quo eas producere ab aeterno Constituit. Haec postrema sententia verisimilior est; I.' quidem quia unica , et simplicissimaRest in Deo intellectio aeterna, PerseCtissima, et comprehendens res omnes, quae Cognosci possutit, ejusque cognitionis terminus utius est, erhum scit Icet divinum : u.' quia id saepe docet Augustinus. Ait enim Lib. XL. Confes. caρ. P. Verbum Sem-Pιterne dacitur, et eo senistiterne dicuntur omnia: neguecnιm finitur quod dicebauur , et dicitur aliud ,'tit dici Possιnt omnia, sed simul ac sempiterne Omnia. Et Lib. XV.

105쪽

1 - 2heοIogicarum Institutionum Lib. IV. Cap. VII da Trin cap. I ii. Nooit omnia Deu- Pater in se ipso , Booit in Filio, sed ire seψεo tamquam selysum, in F bo as quam Verbum auum , quod eSi de Omuibus, quae

Π. . Neq ue Vero inde Fequitur, creaturas esse Verbi Winsipium 3 aut quod idem est, Verbum esse creatu-xarum imaginem. Licet enim in creaturis rationalibus o scia res cum intellectu concurrat tamquam cognitionis prineipium 3 non ita tamen est in Deo , qui creatuor es in seipso ' videt , ut in Lib. III. cap. 33. f. 3. probavimuβ ἡ ac proinde ore tUrae non surat objecfummovens. , Sed terminus divinae cognitionis. Pari .ergo ratiotio de Spiritu Sancto dicendum

est ,,eum procedere necesSario quidem' ex amore essetitiae divi si , et attributorum Omilium : ex amore Vero

queatuIarum Don)necessario, sed posito decreto divino quo Leas Pr dueeret ab aeterno Statuit NuIIo modo ex o more possibilium ; quia non est in Deo amor hic ' ut in III. cap. 34. dictum est. Sicut enim unica est in Deo cognitio comprehendens omnia , quae cognosci Possunt; ita et unus amor omnia amabilia complectens P. Cujus amoris terminus est Spiritus Sancius. Quidquid -- est, a Deo amatur Sap. XI. 25. Diligis omnia, quae sunt et nihil odissi eo iam quas fecisti. Sed cum amor oleaturarum in Deo liber sit , non procedit ex eo spiritus Sanctus, nisi ex hypothesi divini decreti. Cae-. 1exum qui odiam mali proprie dicium in Deo.agnoscunt fatentur etiam , Spiritum Sanctum ex eo odio procedere; ideoque peccatum Spiritui Sancto praesertim opponi und ait Apostolus Ephra. IV. 3o. nolite contristare

Spiritum Sanctum. . , a V. Quae si Vera Sunt, quis non videt, quanto nos

totam Trinitutem amoris impetra incil9ri necesse scicnies , ex eadem illa Patris intellectione, atque eode Matris , Filiique amore , licet non eoderat modo, processisse nus, Sive conditos eεSe ita tempore , eX qua

intellectione , atque amore ipsae Filii , et Spiritus S.

Per4Dnde. ab asierno processerrint: imo ejusdem nos in eiIectionis, atque umoris Objectum , licet non necessa

106쪽

De Trinisale. IOIest, ut quidquid intelligit, et vult, ad illam cognitio-trem , atque amorem rescratur ita Dos quoque ad totius Trinitatis cognitionem , ac dilectionem quidquid cogitamus , atque diligimus , referre debemus , cujus dilectionis Iaexus erit , ac Vinculum , quamquam dispari ratione , Spiritus S., qui Patrem Filiumque connectit. Quam quidem cum S S. Trinitate societatem sigrii fieare videtur Ioannes I ca'. I. 3. dicens : Ut et pos societatem habeatis nobiscum , et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Iesu Christo. A qua societate , qui peccando divellitur , quantum efficiat malum , Commprehendi non Potest. Sed haec nimis sublimia modum nostrae imbecillitatis cxcedunt.

CAP. VIII.

consectaria eapitis Praecedentis. De circuminsessione , et missione dirinarum Per Onarum.

Ado. I. Quoniam Pater Filio , et rursum Pater, et Filius Spiritui Sancto eamdem numero divinam naturam communicant, quae non est distincta reapse a Persotiis, hinc sequitur divinarum personarum circumimento, quam

Graeci περικροησιν appellant, quod Latine dici potius

circumincessio , quam circuminsessio posset, ut observat Petaritis. Est igitur circuminsessio proprietaS , qua una persona intime , et mutuo in alia inest, sine earumdem Personarum confusione. Per hanc naturalem unitatem ,

inquit Fulgentius Lib. de fide ad Petrum my. I., totus Pater in Filio Met Sρiritu Sancto , totus Filius in P tre et Spiritu Sancto est, totus quoque Spiritus Sanctus. in Patre et Filio.

II. Missio vero est unius persoriae processio ab alia, adjunctum habens temporalem effectum; unde missio imgludit processionem aeternam, et aliquid addit, scilicet temporalem e ectum, ut inquit Angelicus Doctor L P. Q. XLIII. art. a. ad 3. Et I.' quidem missio est processio unius personae ab ulla ; quia cum missio sit exitus quidam , et processio unius ab alio , nec una persona

divina possit ab alia separari, et digredi , tamquam de

107쪽

1o4 Theologicarium Insistutionum Lib. IV. cap. VIII.

Ioco in locum , cum unaquaeque immensa sit, et in alia existens per circum insessioliem, patet missionem in divinis non aliam esse posse , quam internam , atque aeternam processionem. Ideo solus Pater non legitur missus, ita non habet auctorem , a quo genitus sit, pel α quo procedat, ut ait Augustinus Lib. concr. Ser n. Arianor.

cap. 4. ; sed tantum dicitur penire , tam iunm ab ali Non missus , ut Dan. XIV. 23 Si quis diligit me ,

sermonem metim seroabit , et Pater meus diliget e-urn , et ad eum oeniemus , et mansionem apiad eumfa

ciemus.

a. v Adjtinctum habet temporalem essectum , quia eum persona divitia immensa sit quod ad substantiam , non potest praesens feri resus , et loco , quo mittitur , nisi Per novam quandam, ideoque temporalem Operationem; atque ideo in Scripturis missioni semper temporalis aliquis essectus adjungitur. Quod si aliquando Patres . ut Cyrillus Alex. Lib. II. in Ioan . missionem appellant1Olam processionem aeternam , ii de missioue inadaequata sunt intelligendi. Sit igitur.

- . . , . . . . . . .

nomenda est disinarum personarum in se inpia cem circuminsessio. Esι dogma fidei. Prob. I. ex Script. Man. X. 38. ait Filius: Pater iri me est; et ego in Patre , Et caD. XIV. Io. Non or ditis quia ego in Patre, et Pater in me est y . a . Pa ger atit m in me manens, Use facit o m. Prob. u. ex PP. I. Tertullianus Eth. comt. Prax. IzaP. 25. Connexus, inquit, Patris in Filio, et Filii in

Faracleto tres sicit cohaerentes , alterum ex altero , Fui tres unum sunt, non unus. I. ' Hilarius' Lib. Vm.

de Trin. Fides est, Patrem in Filio , er Filium in P

etre Per inseyarabilis naturae unitatem confieri. 3.' A gustinus Lib. VI. de Trin. ωρ. Io. In summa Trini te tantum est una persona , quantiam tres simul, nec ρω3 aliquid sunt duae , quam una . . . . Ita et sim

gulae sunt in singulis , et omnis in singulis , et sing --μe in omnibus, et omnia in omnibul, eι unum omni . ἀν 4.

108쪽

De Triaitate. Io5 4. Η veronimus in Cay. III. Erech. Filius est locus Patris , sicut et Pater est locus Filii. Fulgentii locum supra protulimus. Idem alii docent fas obile. Si Pater esset in Filio , utique in Filio esset paternitas. Atqui in Filio non est Paternitas : alioqui ci Filias esset Pater , quod fidei repugnat. Ergo est. Idem de aliis per sociis dicas. Iit. Dist. maj. Esset in Filio paternitas tamquam so ma, per quam FiIius subsistat, neg. Esset 'paternitas per simplicem unitatem , sise , ut ajunt, identitatem cum Datura divina , quae est in Filio, cono. Ut Filius sit pater, non sussicit ut in eo sit 'paternitas tamquam aliquid non distinetum reipsa a divina Filii natura ; sed requiritur , ut ipse Filius per paternitatem subsistat. Hoc autem uonaeo idit in circuminsessione. Inst. Quae se mutuo excludunt, non possunt Iu εe mu- uo' esse. Atqui tres personae SS. Trinitatis sese mutuo excludunt 3 nam inter se relative opponuntur propaer paternitatem , siliationem , spirationem activam , et passi-Vam. Ergo. u. Dist. maj. Quae se mutuo excludunt quoad omnia, Non. PoSsunt esse in se mutuo, con . Quae se mutuo excludunt quoad aliqua , ner. Ρorro personae divinae non quoad omnia se mutuo excludunt ' nam in natura diWina unum sunt. Vide S. Homam L P. Q. XLII. art. 5. De circum insessione sustus tractarunt Genebrardus Lib. II.ds Trin. , Petavius Lib. IV. cap. I 6., et alii.

109쪽

aos Theologimaum Institutionum Lib. IV. Cap. rara.

Agnoscenda est dipinarum personarum , nempe Filii, et

Spiritus Sancti missio ; eaque duplex , visibilis , et inoistibilis. Est ydei dogma.

Prob. I a. Para. Ioan. III. 17. Non misit Deus Fialium suum in mundum, ut judicet mundum , 3ed ut fia--tur mundus per ipsum. Item Ioan. VILL I6. Solus non sum : sed ego , et qui misit me , Pater : et cap. X. 36. Quem Pater sancti aoit , et misit in mundum, Mos dicitis et quia blasphemas , wia dixi : Filius Dei sum. Gal. IV. 4. At ubi perit plenitudo temρoris, misiι Deus Filium suum , factum eae muliere , factum sub b M. Ecce missio Filii. De missione vero Spiritus Sancti ait Α-postolus. Ibid. 6. Misit Deus Spiritum Filii sui in eo da oestra clamantem : Abba , Pater. Et Ioan. XIV. 26. Faraclitus Spiritus Sanctus , quem mittet Pater in nomine meo: et cap. XVI. 7. Si autem abiero , mulam eum ad pos. Ergo. Prob. I a. pars. Effectus.temporalis per missionem Productus aliquando est visibilis, ut in incarnatione Vese Di, et in illapsu spiritus Sancti super Christum in spe- Cie columbae , et super Apostolos in specie ignis ; aliquando vero invisibilis, ut cum dicitur Sap. IX. 4. et

Io. Da mihi sedium suarum M3istricem svientiam . .

mitte illoni de caelis sanctis tuis. Et de Spiritu Sancto Rom. V. 5. Charitas Dei di usa est in eordssus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis : et Galat. IV. 6. Misit Deus Spiritum Filii sui in corda pracra.

Obio. Qui mittitur , minor est mittente. Atqui tres Personae aequales sunt, Ergo non potest ulla mitti. Dist. m ij. Qui mittitur per imperium , conc. Qui mittitur per processionem , qnae adjunctum habet tem-Poralem effectum , neg. Responsio latet ex definitione missioni S. Inst. Io. Effectus temporalis toti est Trinitati communis i est enim opus ad extra. Ergo nulla singularis γαὶ sona ad eam producendui mitti potest.

110쪽

De Trinitate. , IO N. Dist. avt. Est communis toti Trinii alii, sed tamen per apyrostraationem tribuitur uni, aut alteri personae , Cujus notioni Praecipue congruit , conC. Secus . Neg. Vide quae supra diximus CaP. Praec. I. 4. PrOP, 2. Corol. 4. Inst. IO. Missio non sit se mper per processioncm. Nam Synodus Toletana XI. in fidei Profess. ait: Missus FAlius non solum a Patre , sed et a Spiritu Stincto missus esse credendus est in eo quod Per Prophetam dicitur'. et nunc Dominus misit me , et Spiritus ejus. A seimo quoque missus acciρitur, Pro eo quod inseparabilis non Soliam polunέas , sed et operatio totius Trinitatis agno-SCitur . patet autem , Filium non pro ccdere a Spiritu Sancio, nec a seipso. Ergo si Iaaec missio fieri non potest per processi otium , fieri debet per imperium. N. Dist. ant. Missio improprie,clicta non sit per pro-Processionem , conc. Missio proprie dicta , neg. Synodus enim Toletana loquitur du Filio , ut homine , in qua

natura factus est utique imperio totius S S. Trimitatis obediens usque ad mortem. Loquitur etiam de hypostalica conjunctione naturae humanae cum pcr ona Verbi, quam quidem conjunctionem tota simul Trinitas tamquam Ca Sa cssiciens Operata est. Porro ea missio proprie dicta

Scholion. Etsi effectus inussibilis missionis tribus personis sit Somniurii S , PerSonae Vero missae pex a 'Propriationem ii ibuatur tetidum tam en est , ipsam Personam , quae invisibili modo milii dicitur, non soluin per Operationem,

et dona , scd speciali quadam , et inexplicabili ratione , etiam quoad substantiam , homini justo , ad quem init titur , copulari, in eoque Labitare. Sic Apostolus Rom.

P. D. utrumque distinguit, nempe Charitat m in Corde,

justi dissu sani quod opus toti est Trinitati communem I ipi in personam Spiritus justo datam ' Charitas Deiti usa est in cordibus nostris Per Dirictim Sanctum', qui dulus est nobis. uino etiam saepe doceL, justum esse templum Spiritus Sancti , eumquc in justo liabi vile , ut Rom. VILL et II. , L. Cor. VI. 29. 11. σ

SEARCH

MENU NAVIGATION