Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

32쪽

24 AUGUSTINI AEPISCOPI

dentium, non diam conto in plantium : adhuc sperantium, nondum tenentium adhuc desideri suspirantium, nondum felicitate regnantium adhuc esurientium et sitientium, nondum satiatorum 'orum ergo u Pauperum pa-n tientia non perihi in aeternum non quia et illic patientia erit, ubi quod toleretur non erit; sed si Non pe- ribit, , dictum est, quia infructuosa non erit. Fructum autem habebit aeternum, ideo non perihi in aeternum. Qui enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam laborabat, merito dicit Perdidi tantum laborem quisquis vero ad sui laboris promissa perVenerit, gratulans dicit Non perdidi laborem meum. Dicitur ergo labor non

periSSe, non quia manet perpetuus ; sed quia non est inaniter fusus. Sic et patientia pauperum Clu sti, sed ditandorum haeredum Christi, non peribit in aeternum; non quia

et illic patienter ferre jubebimur, sed quia pro iis quae hic

patienter pertulimus, aeterna beatitudine perfruemur. Ondabit sinem sempiterno felicitati, qui donat temporalem patientiam voluntati : quia utrumque munus donatae donatum est charitati.

33쪽

S A UR AUGUSTINI

AD CATECHUMENOS

SERMO I.

I. Acci Pi TE, silii, regulam si dei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis, in corde scribite, et quotidie dicite apud vos antequam dormiatis, antequam procedatis, vestro Symbolo Vos munite Symbolum nemo scribit ut legi possit Sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio quod tradidit diligentia, sit vobis codex vestra memoria. Quod audituri estis, hoc credituri et quod credideritis, hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Λpostolus : Corde Cres itur ad justitiam, ore autem confessio sit ad salutem . Hoc est enim Symbolum, quod reconsuli estis et reddituri. Ista verba quae audistis, per divinas Scripturas Sparsa sunt: sed inde collecta et ad unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret, ut omnis homo possit dicere possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo audistis, quia Deus omnipotens est Sed incipitis eum habere atrem , quando nati fueritis per Ecclesiam ma

trem.

34쪽

II. Inde ergo am accepistis, meditati estis, et meditati

tenuistis, ut dicatis: Credo in Deum patrem Omnipotentem Deus omnipotens est et Cum it omnipotenS, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest it quod ait Apostolus, Negare se ipsum non potest is Quam multa non potest, et omnipotens est et de Omnipotens est, quia ista non potest. Nam si mori posset, non esset Omnipotens si mentiri, si falli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens quia si hoc in eo esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens aterno Ster peccare non potest et Facit quidquid vult ipsa est

Omnipotentia. Facit quidquid bene vult, quidquid juste

Vult quidquid autem male sit, non vult. Nem resistit Omnipotenti, ut non quod vult faciat. Ipse secit coelum et terram , mare et omnia quae in eis sunt, invisibilia et visibilia: invisibilia, sicut sunt in coelis Sedes , OminationeS, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli, si bene vixerimus, cives nostri. Fecit in coelo visibilia, solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornavit terram, implevitae rem volatilibus, terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus: omnia implevit suis creaturis propriis.

Fecit et hominem ad imaginem et sim litudinem suam in mente': hiis enim imago Dei; ideo mens ipsa non potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei. Ad hoc facti

Sum US, Ut Creaturis caeteris dominemur : sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et in mortis haereditatem omnes devenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti sumus timoribus, erroribus hoc merit peccati cum quo merito et reatu nascitur omnis homo. Ideo sicut vidistis hodie, sicut nostis, et parvuli exsucllantur et ex Orci Zantur,

ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut poSSideret homines. Non ergo creatura Dei in in-

35쪽

santibus exorctgatur Daut exsufflatur sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccat nascuntur, est enim princeps peccatorum. Λc per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in mortem, missus est unus sine peccat qui omnes in se credentes perducat ad vitam, liberans eos a peccato. ΙΙΙ. Ideo credimus et in Filium ejus, id est, Dei Patris omnipotentis, unicusi, Dominum nostrum. Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non enim Filius Dei unicus posset esse non Deus. Quod est, hoc genuit etSi non est quem genuit. Si verus est autem Filius, hoc est quod Pater si hoc non est quod Pater, non St Verus Filius Mortales et terrenas creaturas attendite : Quod estre quaeque hoc generat. Non generat homo hoVem, non generat OVi Canem, nec canis ovem. Quidquid est quod generat, id quod est generat. enete ergo fortiter, firmi ter fideliter, quia hoc genuit Deus Pater, quod est ipse Omnipotens. Creaturae istae mortales per corruptionem generant. Numquid sic Deus generat Mortalis natus id quod est generat, immortalis quod est generat: corruptibilis

corruptibilem generat incorruptibilis incorruptibilem corruptibilis corruptibiliter, incorruptibilis incorruptibiliter : Usque adeo hoc quod est, ut unus unum , de Unicum Scitis quoniam cum vobis pronuntiarem Symbolum, sic dixi, et sic credere debetis Dii Quia credimus in Deumn Patrem Omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eiu unicum. 'Iam quando unicum, crede Omnipotentem non enim Deus Pater facit quod vult, et Deus Filius non facit quod vult. Una voluntas est Patris et Filii, quia Una natura. Nec enim voluntas Filii potest a Patris voluntate aliquantulum segregari. Deus et Deus, ambo UnUS Deus: Omnipotens et Omnipotens, ambo Unu Omnipotens.

IV. Non introducimus duos deos, quomodo quidam introducunt, et dicunt, Deus Pater et Deus Filius sed

36쪽

28 AUGUSTINI EPISCOPI

major Deus Pater, minor Deus Filius. Λmbo quid Duodii Erubescis dicere, erubesce credere. DominUS DeUS Pater dicis, et Dominus Deus Filius : et dicit ipse Filius K Nemo potest duobus dominis servire . In familia ipsius Si erimus, ut, quomodo in domo magna ubi est paterfamilias et habet silium, dicamus et nos, Dominus major, Dominus minor Aversamini talem cogitationem. Si vobis talia feceritis in corde idola ponitis in anima una. Pror-Sus repellite. Prius credite, postea intelligite. Cui autem donat Deus, ut cum crediderit, cito intelligat Dei donum est, non humana fragilitas. amen si nondum intelligitis Credite : Deus unus Pater, Deus Christus Filius Dei. Λmbo quid . Unus Deus. Et quomodo ambo unus Deus dicitur pQuomodo miraris In fictilius postolorum, si Et erat,

, inquit, credentium anima una et cor unum , Multae animae erant, sides easdem unam fecerat. o millia ani

marum erant, amaVerunt Se , et multo Sunt Una DamaVe

runt Deum in igne charitatis, et ex multitudine ad pulchritudinis unitatem venerunt. Si tam multas animas secit animam unam charitas quas charilas est apud Deum, ubi nulla diversitas, sed integra aequalitas Si in terris et in hominibus potuit esse tanta charitas, ut de tot animabus faceret unam animam : ubi semper inseparabilis fuit Pater a Filio, Filius a Patre, potuerunt ambo esse nisi Deus unus p Sed illae animae, et multo animae dici potuerunt, et anima una : Deus autum, ubi est inestabilis et summa coriunctio, unus Deus dici potest, non dii duo. V. Facit quod vult Pater, facit quod vult Filius. Nolite putare omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium : error est, deleto hoc in vobis, non haereat in memoria Vestra , non bibatur in fide vestra, et si sorte aliquis vestrum hiberit, vomat. Omnipotens est Pater, omnipo

Matth. VI. 24.

37쪽

tens Filius. Si omnipotens non genuit Omnipotentem, non verum silium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater major minorem filium genuit Quid enim dixi, genuit

Homo enim major generat silium minorem, Verum St: sed quia senescit ille, crescit iste, et ad formam patris sui vel crescendo pervenit Filius Dei si non crescit, quia nec potest Deus senescere persectus natuS est Persectu quidem natus, Si non crescit, et minor non reman Sit aequalis est. Nam ut sciatis Omnipotentem de omnipotente

natum, ipsum audite qui Veritas est. De se quod dicit Veritas, hoc est verum. Quid ait Veritas Quid ait Filius, qui est Veritas Pu uaecumquae Pater facit, haec et Filius similiter facit Omnipotens est Filius , omnia faciendo quae voluerit. Nam si facit aliqua Pater, quae non facit Filius, salsum dixit Filius Quaecumque Pater facit, haec et Filius, facit similiter , Sed quia verum dixit Filius Crediten quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter : sit credidistis in Filium omnipotentem. Quod verbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressi Sti S, quando in unicum ipsum Deum credidistis. Habet aliquid Pater quod non habet illius Hoc Ariani haeretici blasphemi dicunt, non ego. Sed ego quid dico Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius, mentitur Filius , qui

dicil Omnia quae habet Pater, mea sunt'. multa et innumerabilia sunt testimonia quibus probetur, quia Filius verus Dei Patris est Filius, et Pater Deus verum genuit Filium Deum, et Pater et Filius unus est DeuS. VI Sed si Filius unicus Dei Patris omnipotentis Videamus quid fecit propter nos, quid passus est propter nos. Natus de Spiritu sancto et virgine Maria. Ille Deus tantus aequalis atri, natus de Spiritu sancto et Virgine Maria humilis, unde sanaret superbos. Exaltavit se homo,

38쪽

et cecidit humiliavit se Deus, et orexit. Humilitas Christi quid est Manum Deus homini jacenti porrexit. Nos cecidimus, ille descendit nos acebamus, ille se inclinavit Prendamus et Surgamus, ut nos in poenam cadamuS.

Ergo inclinatio ipsius haec est Natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. v Et ipsa nativitas humana, humilis et excelsa. Unde humilis Quia homo natus os ex hominibus. Unde excelsa Quia de Virgine Virgo concepit, virgo peperit, et post partum Virgo permansit. VII. Quid deinde Passus sub Pontio Piliato. Praesidatum agebat, et judex erat ipse Pontius Pilatus, quando

passus est Christus Judicis nomine Signata Sunt tempora, quando passus est sub Ponti Pilato inuando passus est, Crucifixus, mortuus, et sepultus. Quis 3 quid pro quibus Quis Filius Dei unicus, Dominus noster. Quid tu Crucifixus, mortuus, et Sepultus. η Pro quibus Pro impiis et peccatoribus Magna dignati , magna gratia. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit

VIII. Natus est ante Omnia tempora natus ante Omnia Saecula. Natus ante. Λnte quid, ubi non est antes Prorsus

nolite cogitare aliquod tempus ante nativitatem Christi, qua natus est de Patre : de ipsa nativitate loquor , qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus noster de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac nativitate initium temporis: nolite cogitare ullii spatium aeternitatis, quando erat Pater et non erat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et quid est, ex quo, ubi non est initium Ergo semper Pater sine initio, semper Filius sine initio. Et quomodo, inquies, natus est, si non habet initium De aeterno coaeternus. Nunquam fuit Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus. Unde datur qualiscum

39쪽

que similitudo In rebus terreni SumuS, in creatura

visibili sumus. Det mihi similitudinem terra : non dat. Det mihi aliquam similitudinem undarum elementum :non habet unde Dei mihi similitudinem aliquod animal

nec hoc potest. Animal quidem generat, et quod generat, et quod generatur sed prior est pater, et postea nascitur fidius.

InVeniamu coaevum, et Credamus coaeternum. Si potuerimus invenire patrem coaevum silio suo, et silium coaevum patri suo, credamus Deum atrem coaevum Filio suo, et Deum Filium coaeternum Patri suo. In terra possumus in- Venire aliquem coaevum, non OSSumus invenire aliquem

coaeternum. IntendamuScoaevum, et CredamuSCoaeternum.

Intentos vos faciet forte aliquis et dicet: Quando potest inveniri pater coaevus sili suo, aut sitius coaevus patri suo Ut generet pater, antecedit aetate ut nascatur filius, Sequitur aetate : sed hic coaevus pater silio, vel dius patri quomodo potest esse occurrat vobis ignis pater, splendor filius : ecce invenimus coaevos Ex quo ignis esse coepit, continuo splendorem gignita nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem. Et si interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut plendor ignemo continuo

Vobis occurrit sensu naturali, prudentia insita mentibus Vestris, omnes clamatis Ignis plendorem, non splendor ignem. Ecce pater incipiens, ecce silius Simul, nec antecedenS, nec Sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul

incipiens. Si ostendi vobis patrem incipientem, et silium simul incipientem credite Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipientem illum aeternum, illum coaeternum. Si prosicitis, intelligitis: date operam prosicere. Nasci habetis , sed et crescere debetis : quia nemo incipit a perfecto Dei Filio licuit nasci perfectum :quia natus est Sine tempore, coaeternus atri, antecedens Omnia, non aetate, Sed aeternitate. Iste ergo natus Patri

40쪽

coaeternus, de qua generatione dixit Prophela si Generas tionem ejus quis enarrabit a malus de Patre sine tempore, natu est ex Virgine in plenitudine temporis Istam nativitatem antecesserant tempora. Opportunitate temporis , quando Voluit, quando Ciebat, tunc natus est: non enim nolens natus St. Nemo nostrum quia Vult a Scitur, et nemo nostrum quando Vult moritur ille quando voluit natus est, quando Voluit mortuuS SD; quomodo VO-luit natus est de virgine, quomodo voluit mortuus est in cruce. Quidquid voluit fecit: quia Sic erat homo, ut lateret Deu : SuSceptor Deus, Susceptus homo, unus Christus Deus et homo. IX. De cruce ipsius quid loquar quid dicam P Extremum genu morti elegit, ne aliquod genus mortis ejus Martyres formidarent. Doctrinam ostendit in homine, exemplum patientiae demonstravit in cruce. Ibi opus, quia crucifixuS: exemplum operi S erUX praemium peris, resurrectio. Ostendit nobis in cruce quid tolerare, ostendit in resurrectione quid Sperare de helimus. Prorsu tanquam agono thela summus dixit Fac, et tolle sae opus, et accipe praemium : Certa in agone, et coronaberis. Quod est opus P Obedientia. tuod est praemium 3 Resurrectio sine morte. Quare addidi, sine morte P uia Surrexit Lagarus, et mortuus est reSurrexit Christu dam non moritur, mors ei ultra non dominabitur . X. Scriptura dicit u Patientiam Job audistis, et sinem, Domini vidistis is Iob quanta pertulerit, cum legitur et exhorretur, XPaVescitur, Contremiscitur. Et quid recepit 3 Duphi ii iam perdiderat. Ergo ne homo prolator prpemia temporalia velit habere patientiam, et dicat sibi: olorem damnum reddet mihi Deus fidios duplos Iob omnia dupla recepit, et tot filios genuit, quot extulerat. Non ergo dupla sunt P

SEARCH

MENU NAVIGATION