Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Prorsus dupla sunt, quia et illi ViVebant. Ne quis dicat Foram mala, et reddet mihi Deus quemadmodum reddidit Iob: ut jam non sit patientia, sed avaritia. Nam si patientiam ille Sanctus non haberet, nec ea quae contingebant fortiter sustineret testimonium quod ei Dominus reddidit, unde haberet uanimadvertisti, ait Dominus, ad puerum meum, Iob Non enim est illi similis quisquam in terris, homon sine querela, verus Dei cultor is Quale fratres, testimonium hic sanctus vir a Domino meruit Et tamen eum sua persuasione mala mulier decipere Voluit, habens et haec siguram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit hominem primum factum a Deo, ita etiam nunc blasphemiam suggerendo putavit posse decipere placentem hominem Deo. Quanta passu est, fratres Quis potest tanta pati in re sua, in domo sua, in siliis suis, in carne sua, in ipsa quae remanserat tentatrice uxore sua Θ Sed etiam ipsam quae remanserat, olim auferret, nisi adjutricem sibi servasset quia primum hominem per Evam debel-JaVerat, EVam SerVaverat. Quanta ergo passus est Perdidit

omnia quae habebat, domus ipsius cecidit, utinam sola ip- pressit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum tenuerat, quid responderit ille, audite: u Dominus dedit, , Dominus abstulit sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum'. abstulit quae dedit,

numquid periit qui dedit abstulit quae dedit Τanquam diceret Abstulit omnia auferat omnia, nudum dimittat moet servet mihi se Quid enim mihi deerit, si Deum habuero pΛut quid mihi alia prosunt, si Deum non habuero. Accessum est ad carnem, percussus est Vulnere a capite usque ad pedes, sanie diffluebat, Vermibus scatebat et se in Deo suo

immobilem demonstrabat atque sigebat. Voluit illi mulier, diaboli adjutrix, non mariti consolatrix, persuadere blas

42쪽

phemiam: Quandiu, inquit, ista et ista pateris Dic aliquodn Verbum in Dominum, et morere 4 Ergo quia humiliatus erat, exaltandus erat. Et fecit hoc Dominus, ut ostenderet hominibus nam ipse SerVO Suo in coelo majora Servavit.

Ergo humiliatum Job exaltavit, elatum diabolum humiliavit: Quia hunc humiliat, et hunc exaltat : Ne quis autem, fratres charissimi, quando aliquas Uusmodi patitur tribulationes, hic expectet mercedem verbi gratia, si damna aliqua patiatur, ne forte eo animo dicat i Dominus dedit, a Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est: n sit nomen Domini benedictum n ut duplum accipiat. Patientia Deum laudet, non avaritia. Si ea quae perdidisti, dupla quaeris recipere, et ideo Deum laudas te cupiditate laudas, non de charitate. Non tibi occurrat ipsius sancti viri exemplum fallis te. Quando ob omnia tolerabat, dupla non sperabat. Et in prima ejus confessione quando damna pertulit et filios extulit, et in secunda cum jam tormenta Vulnerum pateretur in carne, potest adverti quod dico. Prioris ejus confessionis haec verba sunt Dominusn dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita fac- tum est: sit nomen Domini benedictum'. v oterat dicere : Dominus dedit, Dominus abstulit potest iterum dare qui abstulit, potest plura revocare quam tulit. Non

hoc dixit, sed: Sicut Domino placuit, inquit, ita factumn St v quia ei placet, placeat mihi : quod placuit bono

Domino, non displiceat subdito servo quod placuit medico, non displiceat aegroto Λliam ipsius audi confessionem ι Locuta es, inquit uxori suae, tanquam una ex insi- η pientibus mulieribus. Si hona percepimus de manun Domini mala quare non sustinebimus i , Non addidit, quod si diceret, verum diceret Potens est Dominus et meam carnem in pristinum revocare, et quod nobis abstu-

43쪽

lit multiplicare ne ista spe illa tolerasse Videretur. Ista non dixit, ista non speravit. Sed ut nos doceremur, non speranti Dominus praestitit, quo nos doceremur, quia Deus illi assuit quia si et illa illi non redderet, Occultam Oronam ejus videre minime poterastius. Et ideo quid ait Scriptura divina, exhortando ad patientiam et spem futurorum, non mercedem praesentium 4 Patientiam Iob audistis, et, sinem Domini vidistis . , Quare patientiam Iob, et non sinem ipsius Iob vidistis Fauces aperires ad dupla diceres, Deo gratia3, Sustineam, duplum recipio sicut Iob. Patientiam Iob sutem Domini. Patientiam Job novimus, et sinem Domini novimus. Quem mem Domini si Deus, i Deus meus, ut quid me dereliquisti P , Verba sunt Domini pendentis in ligno. Quasi reliquit illum ad praesentem felicitatem, sed non eum reliquit ad aeternam immortalitatem. Ιhi est sinis Domini. enent Iudaei, insultant Iudaei, ligant Iudaei, spinis coronant, sputis dehoneStant, flagellant, opprobriis obruunt, ligno suspendunt, lancea fodiunt, postremo sepeliunt quasi relictus est. Sed quibus Iliis insultantibus Ideo ergo habet patientiam, Ut

resurgas et non moriaris, id est, nunquam moriaris, sicut Christus. Sic enim legimus Christus surgen e mortuis,

jam non moritur β.

XI. Ascendit in coelum credite. Sedet ad dexteram P trix credite. Sedere, intelligite habitare quomodo dicimus de quocumque homine : In illa patria sedit per tres annos A. Dicit illud et Scriptura, sedisse quemdam in civitate tantum tempus. Numquid sedit, et nunquam surrexit ΤIdeo hominum habitationes sedes dicuntur. Ubi habentur

sedes, numquid semper sedetur Non surgitur, non ambulatur, non acetur et tamen sedes vocantur. Sic ergo

44쪽

credite habitare Christum in dextera Dei Patrix ibi est. Nec dicat vobis cor vestrum: Quid agit Nolite quoerere, quod non licet invenire : ibi est, sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quae dextera Patris vocatur, ipsius l)eatitudinis nomen est, dextera atris. Nam si carnaliter acceperimus; quia sedet ad dexteram patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram P hi omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria. XII. Inde venturus judicare vivos et mortUOS. ViVOS, qui superfuerint mortuos, qui praecesserint. Otest et sic intelligi: Vivos, justos mortuos, injustos. UtrOSque enim judicat, sua cuique retribuens. Iustis dicturus est in judici Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, B quod vobis paratum est ab initio mundi is Ad hoc vos Parate, haec Sperate, propterea Vivite, et Sic Vivite, propterea credite, propterea baptigamini, ut possit vobis dici: Venite, benedicti atris mei, percipite regnum, quodn Obis paratum est a constitutione mundi η Sinistris quid pii te in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis η ejus . , Sic judicabuntur a Christo vivi et mortui. Dicta est prima sine tempore nativitas Christi, dicta est alia in

plenitudine temporis de virgine nativitas Christi, dicta est passio Christi, dictum est judicium Christi Τotum dictum est, quod dicendum erat de Christo, Filio Dei unico, Domino nostro : Sed nondum perfecta est rinitas.

XIII. Sequitur in Symbolo Et in Spiritum sanctum. Ista

Trinitas unus Deus, una natura, Una SuhStantia, una Potentia, summa aequalitas, nulla divisio, nulla diversitas, perpetua charitas. Vultis nosse quod Deus est Spiritus sanctus Baptigamini, et templum ejus eritis .apostolus dicit i Nesciniis quia corpora Vestra templum in vobis est Spiritus sancti,

Matth. xxv, 34. - Ibid. i.

45쪽

, quom habetis a Deo et haemplum hal et Deus: nam et Salomon, rexet propheta, jussus est aedificare templum Deo. Si aedificaret templum soli aut lunae, aut Stellae alicui, aut alicui Angelo, nonne damnaret illum Deus Quia ergo templum pedissicavit Deo, ostendit se colere Deum. Et unde

aedificavit Pi lignis et lapidibus, quia dignatus est Deus

facere sibi per servum suum domum in terra : ubi rogaretur, ubi memoraretur. Unde dicit beatus Stephanus: Salomon aedificavit illi domum, sed Altissimus non in , manufactis templis inhabitat . η Si ergo corpora nostra

templum est Spiritus sancti, qualis Deus est qui aedificavit templum Spiritui sancto Sed Deus. Si enim templum Spiritus sancti sunt corpora nostra, ille Spiritui sancto aedificavit templum, qui et corpora nostra Attendite

Λpostolum dicentem: u Deus temperavit corpus, ei cuis deerat majorem honorem dans ' η cum loqueretur de

diversis membris, ut non essent scissurae in Orpore Deus creavit corpus nostrum Ηerbam Deus creaVit, corpUS DOS-trum quis creavit Unde probamus, quia herbam Deus creat Qui vestit, ipse creat Evangelium lege Si ergon foenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum

mittitur, Deus sic Vestit M. Ille ergo creat, qui Vestit. Et Apostolus si Stulte, quod seminas non Vivificatur, nisin moriatur et quod seminas, non corpus quod futurumn Si Seminas, sed nudum granum, ut forte tritici, aut η alicujus caeterorum meus autem illi dat corpus quomodon Voluerit, et unicuique seminum proprium corpus is Si ergo Deus corpora nostra aedificat, si Deus membra nostra aedificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus sancti: nolite dubitare Deum esse Spiritum sanctum. Et nolite

46쪽

addere quasi tertium Deum: quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus est Deus. Sic credite.

XIV. Sequitur postarinitatis commendationem Sanctam Ecclesiam Demonstratus est Deus et templum ipsius. voemplum enim Dei sanctum est, ait postolus, quod, estis vos 4 Ipsa est Ecclesia sancta Ecclesia una Ecclesia vera Ecclesia catholica, contra Omne haereSexpugnans pugnare poteSt, eXpugnari tamen non potest. Haereses omnes de illa exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua. Portae inferorum non incent eam. XV. Remissionem peccatorum. Habetis Symbolium

perfecte in vobis, quando baptigamini. Nemo dicat Illud feci, forte non mihi dimittitur. Quid fecisti quantum fecisti Dic immane aliquid quod commisisti, graVe, horrendum, quod etiam cogitare horres quidquid vis feceris, numquid Christum occidisti Non est isto facto aliquid

pejus, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum P Iudaei tamen eum occiderunt, et multi in eum postea crediderunt, et hiberunt ejus sanguinein dimissum est illis peccatum quod commiSerunt. Cum baptigati ueritis, tenete vitam bonam in praeceptis Dei, ut baptismum custodiatis usque in sinem. Non vobis dico, quia sine peccato hic vivetis : sed sunt venialia, sine quibus vita ista non est. Propter omnia peccata baptismus

inventus est propter levia, sine qui laus esse non POSSUmUS,

Oratio inventa. Quid habet ratio Pi Dimitte nobis debitau nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Semel abluimur aptismate, quotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro luibus necesse Strat a Christi corpore separemini : quod absit a vobis. Illi enim

quos Videtis ageret enitentiam, Scelera commiSerunt, aut

47쪽

adulteria, aut aliqua facta immania Linde agunt poenitentiam. Nam si levia peccata ipsorum Ssent, ad haec quotidiana ratio delenda sussiceret.

XV Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia,

in baptismate in Oratione, in humilitate majore poenitentis, tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptigatis. Ipsa peccata quae primum dimittit, non nisi baptigatis dimittit. Quando Quando baptigantur. Peccata quae pOStea Orantibus dimittuntur, et poenitentibus, quibus dimittit, baptigatis dimittit. Nam quomodo dicunt Pater noster, qui nondum nati sunt Catechumeni quandiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum. Si catechumeni, quanto magis pagani quanto magis haereticia Sed haereticis baptismum non mutamus. Quare Quia sic habent baptismum, quomodo desertor habet characterem : ita et isti habent

baptismum habent, sed unde damnentur, non unde Oronentur. Et tamen si desertor ipse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei characterem taret XVII. Credimus etiam resurrectionem carniS, quae praecessit in Christo ut hoc etiam speret corpuS, quod praecessit in capite Caput Ecclesiae Christus, Ecclesia corpus Christi Taput nostrum surrexit, ascendit in coelum Dubi caput, illic et membra Quomodo carnis reSurrectio- η nem , Ne forte putet aliquis quomodo Lagari, ut scias non sic esse, additum est In vitam aeternam Regeneret VOS Deus, ConserVet et tueatur os Deus, in se, qui est ipsa Vita aeterna, perducat VOS Deus. Amen.

48쪽

40 S. AUGUSTINI AEPISCOPI

DE SYMBOLO

SERMO ILL

I. kcRΑΜENTORUM rationem, sive transactae noctis, Sive praesentis Sancti Symboli exponen clam suscepimus Sanctitati Vestrae, donante illo, si ui dat omnibus assi uenter, et v non improperato Dives est enim in omnibus qui invocant , illum'. Ipse quippe potest adjuvare intentionem nOS-tram, acceptabilem pro nobis faciens orationem Vestram. Accipite itaque vos ni fide desideratis verbum Dei, tanquam competentem cibum, e quo Vobis Dominus operetur incrementum. Nondum quidem adhuc per sacrum baptismum renati estis, Sed per crucis signum in utero sanctae matris Ecclesiae jam concepti estis. Λgat itaque haec mater congruis alimenti prius paScere quo portat, Ut post partum laetetur se tales Suscepisse quos spiritaliter nutriat. Quid est, dilectissimi, quod in volat celebratum est Quid est quod hac nocte circa vos actum CSt, Uod praeteritis noctibus actum non est ut ex locis secretis singuli produceremini in conspectu totius Ecclesiae, ibique cervice humiliata, quae mala fuerat antea exaltata, in

Tres sequentes de Symbolo Sermones, Augustinum, cui hactenus ascripti in ante editis fuerunt, haud quaquam repraesentant, oratorem soli genere dicendi eruditione et ingenio multum inseriorem. - Jacob. I, 5. - Rom.

49쪽

humilitate pedum cilicio substrato in Vobis celebraretur examen, atque e Vobis extirparetur diabolus superhus, dum super os invocatus est humilis aliissimus Christus. Omnes itaque humiles eratis, humiliterque petebatis, orando, psallendo atque dicendo si Proba me, Domine, et scito cor meum is robavit, examinaVit, corda SerVorum suorum suo timore tetigit, diabolum sua virtute fugavit, atque ab ejus dominio suam familiam liberavit. Unaliter hic actus est pauper, aliter dives, aliter dominus, aliter servus: st Quia unus est omnibus introitus ad vi- tam ., et si sic ad hanc fragilem atque caducam, quanto magis ad illam immortalem atque sempiternam II. urgata itaque familia Redemptoris, posteaquam cantavit canticum salutis, accepit Symboli remedium contra Serpentis Venenum ut si quando voluerit adversarius diabolus denuo insidiari, noverit redemptus cum Symboli Sacrament et crucis vexillo ei debere occurri ut talibus armis indutus facile vincat Christianus, de cujuS OppreS-sione male antea triumphaverat nequissimus diabolus. Ex qua re nobis factus est adversarius diabolus, nisi ex hac, quia Videt liberos quos tenebat ante captivos, quia videt Sanos quos suis acutis prostraverat viatiueratos, quia Videt vestiri denuo immortalitate quos nudaverat propinando

iniquitatem , quia i muscipulae ejus comminutae Sunt et imo eruti Sumus, adjutorium nostrum in nomine O- , mini purii adjutorium nostrum in nomine duxeSt, renuntiemus diabolo pompis et angelis ejus. Hoc audistis, hoc et Vos professi estis, renuntiare vos diabolo, pompi et angelis ejus. Videte, dilectissimi, quia hanc professionem

Vestram in curiam profertis angelicam nomina prositentium in libro excipiuntur vitae, non a quolibet homine, Sed a Superiore coelitus potestate Optimi am tyrones Dei,

50쪽

sortes milites Christi, dum arma sacramentorum suscipitis, pugnam adversus dial)0lum indicitis dum ejus operibus renuntiatis, vehementius in Os ejus furias prOVOCatis. Sed non metuat miles Christi induemini enim ipsum Christum, ut per eum Velociter superetis adversarium diabolum. Quibus armis pugnat et ille Illecebrosis ot subdolis. Duo sunt genera armorum ejus valde fortia, contra quae vigilanter ac fortiter stare debet omnis miles Christi, qui triumphare cupit et superare virtutem diaboli. Quae sunt ista duo genera armorum Voluptas et timor. Alios enim voluptate capit, alios timore frangit. Confirmetur et nostra acies, proferantur arma spiritalia. Contra timorem diaboli adsit timor Domini castuS, permanens in speculum saeculi . Contra Voluptatem turpissimae delectationis, non desit sides orationis. Et quid metuat Christianus, quando admonetur Sic orare, Sic PraeSumere, Sic sidere, ut dicat si Dominus mihi adjutor η est, et ego despiciam inimicos meos pis Plures tamen noveritis, dilectissimi, capere adversarium per Voluptatem

quam per timorem. Nam quare quotidie muscipulam Spectaculorum, insaniam studiorum ac turpium voluptatum

proponit, nisi ut his delectationibus capiat quos amiSerat, ac laetetur denuo se invenisse quos perdiderat ΤΙΙΙ. Quid nobis ire per multat Breviter admonendi estis quid spernere, et quid diligere debeatis. Fugite, dilectissimi spectacula, fugite caveas turpissimas diaboli, ne vos vincula teneant maligni Sed si oblectandus est animus, et spectare delectat exhibet vobis sancta mater Ecclesia

veneranda ac salubria spectacula, quae et mentes Vestras oblectent sua delectatione, et in Vobis non Corrumpant,

sed custodiant idem Amator est quispiam circi Quid delectat in circo Aurigas videre certantes, populos in

SEARCH

MENU NAVIGATION