장음표시 사용
61쪽
omnipotentem , immortalem atque invisibilem credere Spiritum sanctum secundum aequalem Divinitatem visum autem in specie columbae propter Filii attestationem Et haec est Τrinitas simplex unitas , inseparabilis , inenarrabilis, semper manens, semper praeSenS, ubique regnans,
unus Deus , de quo propheta David dicit u u es solus, Deus magnum'. 3XΙ. Credimus in Filium eius Iesum Christum , natum de Spiritu sancto ex Virgine Maria. Hanc nativitatem, incredule, quid expavescis P Noli credere , si tantum homo
erat qui natus est: si autem Deus homo erat, de qua Oluit natus est, quia sicut voluit natus est. Illud potius mirare , quia Verbum suscepit carnem: nec est mutatum in carnem , quia manens Deus suscepit hominem Caeterum quid miraris , quia genitrix suum genuit genitorem qui creavit creatura factorem l Si voluit nasci excelsus humilis, ut in ipsa humilitate ostenderet majestatem Portabat silium mater intacta, mirabatur et ipsa in aspectu suae prolis , quam amplexus non strinxerat maritalis. Sed incredule, audi praedictum cognosce impletum. David propheta dicit Mater Sion dicet Homo , et homo sactus v est in ea , et ipse fundavit eam Altissimus . Ipse qui fundavit eam Altissimus, ipse in ea factus est homo Ἀltissimus, quia talem matrem creavit ollissimus, quia
sic se in ea formavit, ut procedens ex ejus uter , et 1-lium ejus redderet, et integritatem non Corrumperet.
Quae est gratia matris hujus et virginis 3 Quae est gratia hujus foeminae , quae Virum nesciens silium portat Quae est gratia Audite Gabrielem angelum eam salutantem ii Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum Quando Angelus istam virginem sic salutavit, tunc eam Spiritus sanctus foecundavit: tunc illa foemina virum sine viro
62쪽
concepit, tunc repleta est gratia Munc Dominum suscepit, ut esset in ea qui fecerat eam. Neque enim, dilectissimi, credendum est, quod illo jam praesente ac protegente poterat illi foeminae dominari corruptio , in qua non erat ardoris libido.
XΙΙ. Noverit tamen quem porta sit Virgo mater, OVerit, stupor abscedat, sides accedat. Ecce quem portat nascitur nondum loquitur, et totum concutit mundum.
Clamat coelum , novi sideris radians fulgore : clamat terra , turbata per Herodem veniunt Magi admoniti inquirunt Iudaei turbati quaerunt ubi esset qui ubique totus est, quaeritur in mundo fabricator mundi. Ad hoc
autem qUaerebatur, non ut agnosceretur, sed ut Occideretes quia mundus per eum factus est, et mundus
eum non cognovit munde immunde, venit qui te redimat, et turbaris' et tunc eum is perdere, luando ille to disposuit liberare ii Iudaeorum terra impia , non congruis coelo. Coelum demonstrat , ut adoretur tu quaeris, ut infans necetur. Ille tibi annuntiat Deum hominem sit ScepiSSe pro te, et tu vis perdere eum qui Venit redimere te. Expecta paululum , ad hoc quidem Venit, ut tuam etiam pessimam impleat voluntatem sed sustine, ut suam ille colligat haereditatem Collige, collige , Redemptor non glorietur dispersor Vindica in eos qui te parVulum persequuntur, parvuli ipsorum pro te moriantur. Si ipsi ii te crudeles existunt, parvuli ipsorum pro te moriantur. Vindica, sic vindica. Insultent dii parentibus nondum loquentes , convincant saevientes insantes dicant testimonium de tua innocentia, quia non est in te ulla malitia : et ii qui tu volunt innocentem oc illi, hoc eis proVeniat, ut Suos parvulos ab eis facias separari Lugeatis licet Iudaei, atque plangalis filios vestros, non illi
63쪽
moriuntur, quia a Vita suscipiuntur : vobis irrogatur poena orbitatis , caeterum illis gloria offertur immortalitatis. Nuntiastis Herodi ubi occidendus inveniri potest Filius Dei sed ille silios vestros occidens pro Filio Dei, et vos orbitatis poena nesciens punit tanquam proditores, et silios vestros Dei fecit haeredes. Sic vos irridebat ille, ille qui habitans in coelo, jacebat in terra : sic furias Vestra Vestrique regis subsannabat, quando mala vestra in Vos retorquebat, et de malis vestris multa ille bona faciebat. XIII. Λgnovisti, virgo mater, silii tui infantiam, agnosce et pueritiam. Evangelium loquitur PerrexerUut ait, v cum puero IeSu parentes ejus in Ierusalem, ut pro eo on ferrent sacrificium secundum legem. Et factum est re, meantibus illis, puer Iesus remansit in templo Dei erat, disputans cum senioribus et scribis Det mirabantur om nes in Sapientia quae erat in eo, et turbabat multos. Sed cum reversi essent quaerentes illum, invenerunt illum se dentem in medio seniorum, interrogantem et responden-
tem illis. Et ait illi illa mater Fili, quid fecisti nobis p
Ecce enim solliciti et anxii quaerebamus te. unc ille :η Quid sollicita eras , inquit 3 nescis quia oportet me in , his quo Patris mei sunt, operari J4 Quando talia mater a puero silio audivit, corde expavit : non enim patrem nominabat ille quem nesciebat in terra , sed illum qui fecit coelum et terram. XIV. Λgnoscat et ejus adolescentiam , videat multa et magna miracula , OnVersionem aquarum in Vinum. In quo primo miraculo tentavit illa foemina jubere se filio posse tanquam mater domina quae se agnoscebat ancillam. Fili, ait, deficit illis vinum, fac rursus ut aquaen convertantur in vinum . at ille ut distingueret inter
64쪽
Deum et hominem initia secundum hominem minor erat, Secundit hominem subditus erat, secundum Deum autem supra omnes erat is Quid mihi et tibi, inquit, mu- , lier nondum venit hora mea anquam ei diceret: Veniet hora, quando id quod natum est de te in cruce pendens agnoscat te, et Discipulo dilecto commendet te: in hoc autem miraculo quid mihi et tibia Non enim hoc proceSSit ex te, Sed ex eo qui ecit te non competit tibi ut jubeas Deo , competit autem ut subdita sis Deo. Sed pia mater quae non aspere tulit admonitionem silii dicentis Quid mihi et tibi is videat in caeteris miraculis
Deum operantem, quem intuebatur silium adolescentem, videat caecorum illiminationem, leprosorum mundationem, laudorum CurSus, Surdorum auditus , daemonum fugationes , et quod majus his omnibus , mortuorum resurrectionem. Sed adhuc agnoscat haec mater , et eXpavescat filii sui etiam juventutem. XV. Quid restat juveni, nisi ut procedat velut sponsus de
thalamo suo Accipiat sponsus SponSam , quaeratur, inVeniatur qude ei conjungatur. Non est solus homo, sed Deus est et homo ; quaeratur quae ei conjungatur. Qualis est de qua natus eSt, talis ei inVeniatur, quae et matrem reddat foecundam , et Virginem Servet intactam. Filius permanentis Virginis, virginem permansuram accipiat ECCetempus ost modo Iudaei suam impleant voluntatem, quando dignatur ipse dare potestatem figite, Iudaei, nescienteS nuptias Agni, date praemium pecuniae malo nebuloni Iudae: agite ut ille qui natus est de virgine , a Pontio Pilato suspendatur in cruce. scendat sponsus noster thalami sui signum , ascendat sponsus noster thalami sui Iectum. Dormiat moriendo, aperiatur ejus latus , et Ecclesia prodeat virgo ut quomodo Eva facta est ex latere Λdae dor
65쪽
mientis, ita et Ecclesia formetur ex latere Christi in cruce pendentis. Percussum est enim ejus latus , ut Evangelium loquitur, et statim manaVit Sanguis et aqua , quae Sunt Ecclesiae gemina sacramenta Ἀqua, in qua est SponSa purificat Sanguis, ex quo invenitur esse dotata. In isto sanguine sancti Martyres amici sponsi stolas suas laVerunt, candidas eas fecerunt, ad nuptias Λgni invitati Venerunt, ab sponso calicem acceperunt, biberunt, eique propinaverunt. Sanguinem ejus biberunt, sanguinem suum pro
illo fuderunt. Quid egit vesana impietas Judaeorum, quia
invitati non solum venire noluerunt, Sed insuper Ponsum occiderunt Quid egit iniquitas Iudae qui eum vendidit, a quo redimi debuit Ecce nec Iudas tenuit pretium, nec Iudaei quem comparaverant Christum. Illi
dico: Ubi est quod accepistia Iudaeo dico : Ubi est quod emisti Illi dico, Quando vendidisti, tunc te decepisti;
isti dico : Quod emisti, possidere non potuisti. Exulta Christiane in commercium inimicorum tuorum tu vicisti: quod Iudas vendidit et Iudaeus emit, tu acquisisti. Exulta, exulta, sponsa Ecclesia : quia nisi ista in Christo facta essent, tu ab illo formata non esses. Venditus redemit te, occisus dilexit te et quia te plurimum dilexit, mori Voluit propter te. O magnum sacramentum hujus conjugii lo quam magnum mysterium hujus pons et hujus sponsae t non explicabitur digne humanis verbis. De sponso
Sponsa nascitur , et ut nascitur , statim illi conjungitur et tunc SponSa nubit , quando Sponsus moritur et tune ille sponsae conjungitur , quando a mortalibus Separatur :quando ille super coelos exaltatur , tunc ista in omni terra foecundatur. Quid est hoc 3 Quis est iste sponsus absens et praesen. Quis est iste sponsus praesen et latenS, quem sponsa Ecclesia si de tantum concipit, et sine ullo am-
66쪽
plexu membra ejus quotidie parit Quis est iste qui sic
natu eSt, Sic CreVit, Sic na Ortuus est Quis est iste qui infans regem terruit, puer Iudaeos convicit, juvenis Pontium itatum turbavit Quis est isto Vultis nosse umon minus virtutum , ipse est rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae , ergo nec Iudaeos timuit quando armati Venerant, nec judicem injuste judicantem, nec milites irridentes , nec inimicos subsannantes
nec Oronam pineam imponentes , nec Sua VeStimenta dividentes, nec fel, nec acetum , nec crucem , ne lan
Ceam , nec mortem. Quando enim ista Iudaei Pontiusque Pilatus faciebant, Dominus Virtutum negotium nostrum agebat quae non rapuerat, tunc reddebat. Non rapuit iniquitatem, et pro iniquis suscepit mortem , ut impleretur quod de eo scriptum est is Quae non rapueram , tuncn reddebam'. v Denique ut noveritis pro nobis reddidisse
quod non debebat Christus enim pro impiis mortuus
v est , mox ut sacculum carnis suae in crucis ligno solvit, et pretium nostrum exactori reddidit ibi statim illum latronem fecit consessorem , ut per eum impiorum restauraret ruinam. Videte redemplum quem diabolus possederat homicidam videte Dominum virtutum et in ipsa morte miracula facientem. Τunc latro confitebatur, quando Petrus turbabatur : tunc iste agnoVit , quando
ille negavit. Sed numquid quia Dominus acquisivit latronem , Petrum perdidit negatorem p Λbsit, absit. Λgebat
mysterium qui fundebat pretium , in Petro demonstrans non in se quemquam justum debere praesumere in latrone, nullum impium conversum posse perire. Τimeat bonUS , ne pereat per superbiam : non desperet malus de multa malitia Colligantur praesumentes, colligantur deSperantes Magnum pretium pro nobis datum esse cognos
67쪽
cimus, quia sanguine Christi redempti sumus. gamus quomodo tali Domino non displiceamus. Ecce amavit servos, et quos redemit Servos, fecit liberos. Ecce parum est, quia donat libertatem suam exhibet fraternitatem promittit etiam haereditatem. Habes amplius quod expecte. Suscepit veniendo mortem tuam, donavit resurgendo vitam suam. Habes amplius quod expectes Ille , ille qui crucifixus est pro te, die tertio a mortuis reSurgens, Super coelos exaltavit te silium Dei fecit te. Habes amplius quod expectes Θ Quid retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis I Fecit nos antequam essemus , donavit vitam , donavit aetatem , donavit liberam voluntatem, donavit substantiam , donavit ingenium donavit rationem, donavit scientiam , donavit omnia sua ut essent tua ; et his bonis omnibus male usi sumus , superbi essecti sumus Creatorem tanta bona largientem , merito praevaricationis Offendimus perivimus, quaesivit , captivi ducti sumus , subvenit ad mortem perpetuam ducebamur, liberavit. Quid tibi minus exhibuit, qui se ipsum pro te tradidit Θ Et dubitas quod iihi
donet vitam suam , qui tecum communicavit mortem
suam 3 Quid retribuemus ei et Si non est quod ei retribuamus, ab ipso accipiamus quod ei offeramus. Hoc a te quaerit Christus , hoc tibi dicit: Quod feci pro te , hoc et
tu fac pro me animam meam posui pro te, et tu pro fratribus tuis animam tuam pone. Noli timere mortem quia cum Vincere non OSSes, ego sum mortuUS, Ut tu Vincere : Vinceres, non per te , sed per in quia et ego quod Sum mortuus, non est propter me, Sed propter te. Τ enim mori noveras, resurgere non OVera SUSCepi mortem quam noveras demonstravi resurrectionem quam ignorabas Credendo ama resurgentem , ut per illum et
68쪽
tu resurgas. Diximus, et quantum ille donavit, exposuimus has tres sententias, quod si Natus sit de virgine Ma- ri , crucifixus sub ontio Pilato et sepultus, tertia die M a mortuis resurrexit η Si enim de singulis, ut dignum est, loqui possemus , prolixitas Sermonis fastidium vobis quam delectationem incuteret. XVI. Quia ergo diximus, quo usque ille Altissimus descenderit propter nos nunc dicamus quomodo id quod suscepit ex nobis, in coelum levaverit, ad dexteram atris collocaverit, ac side nostrae certum pignus dederit, ut secura sint membra de tanto capite , sideliterque sperent ad ipsum se posse pervenire, quem jam credunt ad dexteram Patris sedere. ssumptus in coelos. Sessionem istam dilectissimi, non accipiatis humanis membris positam , tanquam Pater sedeat in sinistra , ut Filius sedeat ad dexteram : sed ipsam dexteram intelligite potestatem quam accepit homo ille susceptus a Deo, ut veniat judicaturus qui prius venerat judicandus. Ad hoc enim ascendit in coelum , ut fides suum impleat locum. Praedictum quippe hoc invenitur per David prophetam init enim u Congregatio populorum circumdabit te , et propter, hanc in altum regredere, Dominus judicat populos ἈγIIo quippe ait: Quoniam humiliatus es in forma serviusque ad crucis opprobrium , et hi qui te viderunt crucifixum , aliqui crediderunt, multi dubitaverunt resurgens a mortuis in altum regredere, super coelos dignare ascendere : Ut congregati populi sidetis congregetur ii unum per idem, ut fides deducat eos ad speciem. Ipsa est Virtus Omnipotentiae tuae , ut plus possis in ipsis sidetibus, quando absens ab eis in homine illo suscepto sentiris. Caeterum praesentia tuae majestalis de cordibus sidelium tuorum nunquam discedis. Videte autem , dilectis
69쪽
simi, quid donaverit iste qui ascendit in altum, captivam duxit captivitatem , dedit dona hominibus Q videte quid donaverit. Venit mirabiliter, crevit mirabiliter , exhibuit
multa miracula ; quae Superius commemoraVimus, Salus aeterna multis praestitit salutem. Qui infirmitates nostras suscepit, multas Variasque infirmitates curavit Circumdatus etiam tunc fuit multitudine populorum , quo adduxerat non sides, sed curiositas oculorum Denique Visa
miracula multi laudabant, alii detrahebant. Nam inde est illud detractionis verbum dicentium , quod in Beel Zebul principe daemoniorum ejiceret daemonia . Cum tanta
tamen miracula saceret, contemptus est non solum digne habitus non est, sed insuper occisus eSt. Quare non UnCfactum est, ut ejus praesentia numeru sille colligeretur, nisi
oportebat impleri omnia quae de eo erant scripta P Etenim quando illa agebantur, jam illi ab ipso praeparabantur
jam captivitas eorum capta erat. Expectabatur ut ascen deret Salvator , et donaret dona. Quae donas Dona quae acceperunt Discipuli quae accepit Petrus ut moreretur Pro absente, quem desperando negaVerat praeSentem. Videte quid idem Petrus dicat in Epistola sua , quid effundat o dono illo sancti Spiritus Credentes , inquit, in
η eum quem non videtis, gaudete inenarrabili gaudio . Gaudeamus et nos credendo in eum quem non idem USQui securi illum videamus, cum ad ipsum pervenerim US. Veniet autem et ipse , sed non talis qualis antea Venit. XVII. Venturus est enim vivos et mortuos judicare. Veniet autem ut judicet qui stetit sub judice : veniet in ea sorma in qua judicatus est, ut Videant in quem pupugerunt. Cognoscant Iudaei quem negaverunt : Convincat eos ille homo susceptus , et ab eis CrucifiXUS. FortaSSe dilectissimi, quoniam veritas evangelica non tacuit eum
70쪽
cum cicatricibus resurrexisse, qui posset si Vellet de corpore Suscitato et clarificato omnem maculam cujuslibet cicatricis abstergere sed sciebat quare cicatrices in corpore Suo SerVaret, ut vhaera dubitationis in cordibus Discipulorum sanaret: fortasse ergo, ut dixi, sicut demonstravit homo non credenti nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus Si Sua.
Propter quod dictum est per Prophetam Videbunt in quem pupugerunt Non ut eis dicat, sicut homost, Quia vidisti, credidisti . , Sed ut convincens eos Veritas dicat: Ecce hominem quem crucifixistis, ecce Deum et hominem in quem credere nolitistis. Videtis vulnera quae inflixistis, agnoscitis latus quod pupugistis quoniam
et per os et propter VOS apertum est, nee tamen intrare
Voluistis. Qui non estis redempti pretio mei sanguinis non estis mei Discedite a me in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus . , Sed illorum mors proficiat ad nostram salutem. Si illi contempserunt, OS timeamus eum qui sic venturus est judicare. Festinet UnuSquisque cum vivit, ut ViVato Currat, Ut ejus pretioSO sanguine redimatur me cum non fuerit inventus innumero redemptorum , in numero maneat perditorum.
Ille , hic dum vivitur , melior eligatur locus. Hic est tem pus sidet. Caeterum In inserno, ait Propheta , quis, confitebitur tibi lis Qui vult semper vivere, et non timere mortem, teneat Vitam , ut mors superetur a Vita.
Qui non vult timere justum Iudicem judicantem , ipsum nunc sibi adhibeat defensorem. XVIII. Credimus et in Spiritum sanctum Spiritum Sanctum Deum credimus aequalem Patri et Filio , quia simul est et in Patre et in Filio. Quomodo est in Patre Θ