De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

86 Lib. II. Cap. VI.nes graves levesque, optabant quoque pro studio interni candoris, ab utrisque mundari. Cur ergo credamus confessionis remedium quo certissime mundarentur, ab eis fuisse neglectum Non negat Calvinus lib. g. Instit. cap. q. q. T.

Confessionis usum esse vetusti simum, & quamvis

eam libere factam esse dicat, factam tamen &fieri utiliter & sancte non negat, nec negare ullus potest , continet enim actus multarum virtutum, S praesertim poenitentiae, religionis , & humilitatis. Cur ergo negabimus, eam usurpatam a sanctis viris, qui quae utiliter virtuose , sancteque fiunt , sectabantur omnia ξNon abnuo quidem hanc venialium tantum culparum consessionem fuisse primis Ecclesiae saeculis minus frequentem , cum confessarii, qui pauci erant , vix possent necessarias maxime indigentium confessiones excipere , nec vellent

Ethnicis qui tunc multi eraut, ct cum Christianis permixti, praebere ansam obloquendi de sacris ministris tota die scrutantibus ut ipsi dixissent) arcana domorum, S animorum, &devotarum mulierum secreta colloquia frequentantibus; At factam quandoque hujusmodi

levium tantum culparum confessionem fuisse, nullus sapiens, nec, ut arbitror, ullus vir catholieus negeι. .

- r. Sed cinquiunt D. Augustinus nun-

.- quam

102쪽

Lib. II. Cap. VI. 8

quam fuit usus remedio confessa onis, nunquam S. Hieronimus , nunquam S. Ambrosius, &quidem nec in morte. Quia videlicet solis maculabantur levibus culpis, quas aliis remediis eluebant. Non igitur usurpari confessio consuevit ab iis qui culpis gravibus carebant.

H. Ego vero nego & pernego quod a seris de D. Augustino, aliisque quorum meministi, & rursus male colligis, non factum

ab aliis fidelibus fuisse quod dicis ab Augustino, aliisque hujusmodi doctis, & sanctis viris non esse factum. Nam hi pro sua sanctitate selas

culpas levissimas committebant, quae facile , quopiam , nedum a viris doctis, qui erant ipsi, dignoscebantur, & a gravibus culpis distinguebantur. At reliqui fideles nec ita sancti, nec ita docti eas culpas committebant, de quibus non ita facile poterant certum ferre judicium . Sed iterum nego quod dicebas, nempe eos sanctos viros nunquam fuisse confessos. Cor. Confessos eos fuisse nullus prodit Historicus, non igitur id fecere unquam .

Resp. Negari posse antecedens , sed eo dissimulato , neg. cons. Possidius in vita Augustini satis fuse , & diligenter descripta, nunquam refert, eum Mista sacrificium celebrasse. Nec id de aliis multis sanctis Presbyteris, Episcopisque referunt qui eorum gesta scripsere .

103쪽

88 Lib. II. Cap. VI.

An inde colliges, eos nunquam rem divinam secisse ξ Rursus non produnt historiae confessos in vita aut saltem in morte fuisse tot viros sanctissimos qui saeculo septimo, & aliquot sequentibus floruere. Nec tamen recte colliges, inusitatam tunc fuisse confessionem. Siquidem saeculo saltem octavo aliqui, ut ostendi cap. 2. confitebantur quotidie , & Monachi omnes octavo quoque die , quod probabiliter fecerant etiam antea. Qui autem tam saepe confitebantur , aut semper, aut saltem plerumque sola venialia confitebantur . Id igitur argumenti vim nullam habet, aut eam habet contra veritatem evidentissime testatam, quod dici non potest . 8 Si vero quis sciscitetur, cur id sit vere, qui sanctorum virorum vitam & mortem descripsere, respondeat ipse prius, cur ex innumeris quae dixit & fecit Christus Dominus, tam pauca literis mandarint Evangelistae Respondeat etiam interroganti, cur ex iis, quae literis tradidere , aliqua sunt ita obscura Ethujusmodi sorte est id de quo agimus contentum quidem in scriptoribus, sed sub aliis vocibus tunc ad confessionem signisicandam aut innuendam, non autem modo, usurpatis . Et quidem tunc id significabatur aut innuebatur his vocibus impossio manuum, pax concissa paeni-

104쪽

Lib. V. Cap. VI. 89rentibus , actio paenitentiis , viaticum, & forte aliis, quae modo ad id signi sicandum adhiberi

non solent. Forte hujus rei non meminere, quia nihil circa hoc accidit narratu dignum, ut qui modo vitas Sanctorum describunt, de suscepto ab eis Confirmationis sacramento , quamvis

suscipiatur ab omnibus, nihil solent scribere , ex hac ipsa causa,quia suscipitur ab omnibus, &nihil, dum suscipitur, solet evenire dignum memoratu . Contra , quia dum hoc sacramentum

initio Ecclesiae recens baptizatis ab Apostolis ministrabatur, visibili ostento Spiritus Sanctus se se Neophytis infundebat, non omi sit Lucas

referre, uti iis qui sancto Lavacro tingebantur , id etiam sacramentum ab Apostolis manus imponentibus ministrabatur. Demum veterum scriptorum prima cura ea fuit, ut brevissime scriberent, ne videlicet ingens esset aut excribentis labor aut legentis ; recentiorum vero scriptorum cura potissima ea videtur esse, ut multa scribant: hinc veterum ingentium virorum vitas una saepe pagella continet, recen tium vero facta vix ingens tomus capit. Quare

mirum non sit , quod de multis, de quibus modo scribunt omnes fusissime , nihil scriptum fuerit ab antiquis. 9 . Hinc respondetur ultimo argumento, quod pariter petitur ex eo quod veterum scripta

105쪽

so Lib. II. Cap. IV.pta nihil continent, unde colligatur laborasse tunc pios Fideles eo morbo, quem dicimus scrupulorum . Forte id ex illis multis est , quae

omittenda esse censuerunt: nec immerito. Hunc enim morbum contemptus sanat. Pr sentissimum quoque est hujus morbi medicamentum dirigentis prudentia, & aegri obedientia, de

quo utroque multa Patres omnium temporum

scribunt. Certe hujus morbi causa non est indictum populis confitendi omnia gravia peccata pretceptum . Id enim indictum saltem sexto, & septimo si culo Fidelibus erat, ut indu .hitatis exemplis, ac testimoniis ostendi cap. p. nec tamen qui postea per plura saecula scripse-Tunt, quidquam continent, unde quis colligat, conflictatos hoc morbo pios Fideles fuisse . Addo, non earum tantum dubitationum scrupulis angi modo permultos, quae circa confessionem peccatorum factam aut faciendam versantur, sed aliis multis. Hinc multi in recitandis horis canonicis , alii in his, & in reci tanda forma, qua conficitur Altaris Sacramentum , & Missae sacrificium, sic torquentur, semperque dubitant, an intendant animo quod est intendendum , an quid omiserint, an omnia distincte pronunciaverint, aut pronuncient : nec tamen novum est Onus recitandi preces aliquas,& eonficiendi Misia sacrificium . Habet igitur

106쪽

is morbus aliam Originem. Nimirum , ut corporum, sic animorum morbi latentes habent causas, easque quamvis semper easdem, uno tamen tempore otiosas non alio. Hinc quam vis eadem modo sit humani corporis structura, eaedem causae coagmentantes , & conservantes, aliquo tamen morbo , puta, elephantiaco, pases m fuere correpti olim qui has easdem nostras regiones incoluere, in quibus tot extra Urbes erectae suere domus huic morbo curando, quo vix ullus modo laborat, & aliquis modo morbus aut communis est, ut forte pustulae sunt, dictae variolae, aut multorum est, ut morbus quem vocant luem Veneream, qui fuit antiquis ignotus. Quod in corporibus contingit, accidit etiam in animis, immo magis in animis, cujus morbi pendent ex causis liberis, & voluntariis internis externisque, & praesertim ex malis Angelis qui quamvis iidem sint, nos tamen nunc uno modo commovent, & perturbant , nunc alio, piosque homines nunc agitan

hoc interno conflictu, injectisque scrupulis non permittunt in via salutis progredi, quos olim

ab eadem via aliis artibus avocabant. io Ego vero eam fuisse hujus morbi novam causam, seu potius occasionem puto, quod ab aliquot saeculis , ut in reliquis omnibus artibus, sic, immo potissimum. circa mores, de

107쪽

s et Zib. II. Cap. m. praeceptorum videlicet obligationibus, e plum est disputari, & scribi distinctissime, di quaestiones agitari, nunquam antea agitatas . Iaquidem factum est, ut infra dicam, & osteneam , cum ingenti Reip. literariae, & utriusque fori interni, externique utilitate, sed, ut solet semper accidere, cum damno aliquorum, qui vitio suo ad timendum, & dubitandum propensi has quaestiones legentes aut audientes ad alias inutiles & nimium subtiles quaestiones, dubitationesque, quibus nunquam aut perdifficile extricate se possunt, conjecere se : hinc timores perpetui non distinguentium onera tam subtilia praeceptorum, & ubique aut vincula suspicantium , aut vinculorum contemptum , suaeque animae exitium . Haec, ut reor, est Vera causa, propter quas is morbus, qui olim paucorum erat, & ideo contemnebatur, modo multorum est, & quia multorum est, effecit ut mysticae vitae Magistri

scri hepent aliquos de eo curando tractatus.

108쪽

c . CAPUT VII.

Puibusdam monitis tradita doctrina, G argumentorum solutio explicatur magista confirmatur.

i T TIS quae duobus praecedentibus capiti-

I I bus dicta sunt, satis ut arbitroo sol

vuntur ea sex Argumenta cap. 3. proposita . Ut autem libentius amplectaris traditam doctrinam, moneo I. non cogi te asserere, omnes omnino Patres, omnes veteris Ecclesiae Doctores in eandem circa confessionem ejusque praeceptum consensisse doctrinam . Quamvis enim universa Ecclesia id praeceptum semper intellexisse dicatur , non sequitur , id intellexisse omnes Ecclesiae Doctores, & multo minus sequitur, id intellexisse omneἷ tanquam certam fidei doctrinam , ac proinde populo proponendam ut talem; cum pr sertim nullo concilio id esset eo tempore definitum . Constat enim, multa esse nunc authoritate Conciliorum, &Pontificum declarata, quae nec intellecta olim ab omnibus Ecclesiae Doctoribus fuernnt, nec populis tanquam doctrina Fidei significata . a Moneo secundo , idem praeceptum subesse variis interpretationibus. Modo latentur Catholici omnes Doctores, pr ceptam cuique

109쪽

ς 4 Lib. II. Cap. VII.

esse omnium gravium peccatorum consessionem, adhuc tamen, ut alibi monui, aliquando quis eo praecepto non adstringitur , ut cum non

potest confiteri, nisi cum certo suae animae periculo , vel alieno damno gravissimo. Hos casus, & veluti legis exceptiones alii plures admittunt , alii pauciores . Forte olim ab aliquibus plures admissae fuere, nec tam arctati in

aliquibus Ecclesiis Fideles 3 Moneo tertio, disciplinas omnes fuisse olim , ut pariter paulo ante dicebam, traditas minus studiose, minus distincte, ac proinde paucis prςceptis, iisque parum explicatis ; postea vero , aut excitatis per ipsa disciplinarum initia hominum ingeniis, aut sententiarum diversitate, ipsisque aliquorum erroribus acuentibus humanam industriam , Deoque novum lumen suppeditante, quae fuerant olim simul tradita, fuerunt distincta, quςque erant obscura, fuerunt explicata. Quod omnibus hu- . manis disciplinis contigit, contigit etiam doctrinae Theologicae, morumque, non illis solii m de causis, quas modo recensebam , sed Deo sic disponente, ne novam doctrinam copia

ipsa, & prolixitas faceret difficiliorem , utque in dubiis, & qugstionibus, quae nascerentur iudies, recurrent Fideles ad Pastores suos , Do-

etoresque, hique, si per se respondere non pose

110쪽

Lib. II. Cop. VII. 93sent, aut recurrerent ad Pastorem supremum, aut Concilia congregarent, & per hoc inferiores subjicerentur superioribus, superiores inferioribus providerent, debitoque nexu virtu' tum obedientiae, & providentiae partes novae

Reipublicae jungerentur. Hinc totam Fidei institutionem speculativam hievi symbolo complexi fuere Apostoli, practicam vero paucissi, mis praeceptis . Si accidat ut peccetis, inquit S. Jacobus, confitemini alterutrum peccata vestra, nempe homo homini, & non soli Deo . Id tunc fatis fuit, ut intelligerent Fideles praeceptum confitendi omnia peccata , nam dixit peccata vepra , quibus vocibus significantur omnia gravia, idque vere intellexerunt multi Fideles, donec errantibus aliquibus, ac putantibus satis esse confiteri laico aut de hoc dubitantibus addiderunt Patres, explicando prςdictum praeceptum, hanc confessionem esse faciendam Sacerdoti, cui soli tradita est solvendi potestas . Id fere omnes Patres docuere expliacantes ea Christi Domini verba quorum remiseritis peccata Ge. eaque ejusdem Christi in susci' latione Laxari: solvite eum, G finite abire .

Id pariter tunc satis fuit, donec pariter errantibus aliquibus ac docentibus , satis esse confiteri utcunque sua peccata , vel quaestionem hac

super re moventibus, docuerunt requiri veram poeni-

SEARCH

MENU NAVIGATION