장음표시 사용
121쪽
tequam erumperet ullus Casu ista , ergo non solum turba Casu istarum inutilis est, sed sunt inutiles omnes foro Poenitentiae. Cui autem dicantur utiles, si inutiles esse dicuntur foro Poenitentiae λ Tandem Dallaeo Haeretico sugillanti multos nostros Casu istas , & praesertim Thomam SancheZ , quod omnes spurcitiar uim modo; ipsis flagitiosissimis hominibus inusitatos describant, non contradicit, & praedicti prae stant issimi Theologi opus de matrimonio , cui universus Orbis litterarius applausit, ipse tamen carpit tanquam non satis sobriΘ concinnatum . Haec inquam asseri ab homine , qui haereticum scriptorem refellit, qui eius ordinis est, a quo prodiit disciplina Casuistarum, quique summam eruditionem profitetur, & habet, mirabile prorsus est. Sunt enim manifeste falsa, ut ostendam capite sequenti in quo probabo. . Theologiam moralem, ut modo traditur , ac proinde facultatem Casu istarum esse nunc foro Poenitentiae non solum perutilem , sed necessariam. 2. perutilem quoque fuisse,' & esse toti Reipublicae literariae . 3. Nullum indε malum saltem novum fluxisse.
122쪽
An foro Paenitentiali fuerint utiles , iamque etiam necessarii sint libri Casulsarum , G qui fuerit ortat , G progressui
Neologiae Moralis. DUbia de actionibus ad mores, & conscientiam pertinentia , quae solent ex casibus, seu eventibus humanis resultare , Casus Conscientiae dicimus. Hujusmodi dubiis expediendis fuit primo vulgatus Codex Canonum , S collectio epistolarum , quibus Summorum kontificuum ad hujusmodi morales quaestiones responsa, aliaque circa Disciplinam Ecclesiasticam decreta continentur . His postea addit et fuere Patrum sententiae , & aliorum , quae postea celebrata fuere , Conciliorum decreta IUtque plures fuere, qui hanc provinciam colligendi Canones, & Patrum sententias susceperunt, ita plures fuere hujusmodi Collectiones,
aut numero rerum collectarum , aut ordine ca- Pitum, ac titulorum diversae. Ad faciliorem tamen eorum directionem , qui confessionibus, ct poenitentiis praeerant, ex toto corpore D Cretorum , Canonum , & Sententiarum ea excerpta fuere praesertim circa saeculum septis munab
123쪽
Iog Lib. II. Cop. VIVmum) quae ad poenitentiam pertinebant, Scsimul collecta in unum libellum , qui inde dictus fuit excerptum de Canonibus Patrum ad remedium auimarum, vel De Remediis pecestorum , vel tandem Liber Paenitentialis , de quo genere librorum satis egimus lib. I. Hujus poenitentialis libri, seu appendix, seu pars fuit ordo quidam, & instructio continens modum,& ritus quibus Poenitens susciperetur, audiretur, interrogaretur, ac tandem reconciliaretur.
Is liber fuit toto primo millesimo, & amplius tota Bibliotheca eorum , qui Confessiones audiebant, nec ipsos Patrum libros legere, aut satis intelligere per se poterant, ut plerique erant, quibus proinde in suo munere dirigendis hujusmodi Poenitentiales libri conscripti fuere. Qui vero prae c teris eruditus haberi volebat, praeter librum Ρoenitentialem , eique adnexum Ritualem, tertium , quem dicebam , codicem omnium Canonum, qui initio pauci fuerunt, sibi comparabat. a Labente saeculo tertio decimo c perunt aliquot acris ingenii viri sententias Patrum ad doctrinam Fidei pertinentes paulo ante a Petro Lombardo colletias, & Patrum similiter sententias ad doctrinam morum spectantes, canonesque , & responsa Pontificum paulo ante etiam ipsa a Gratiano colle cta interpretari, expli-
124쪽
explicare, & multas circa utramque doctrinam quaestiones subtiliter movere. Illuc orta Theologia Scholastica , nempe disputatrix , & methodica , & facultas Canonica Canonum interpres , & ex utraque, Theologia moralis, seu
Calaistarum, qui sic dicti post aliquot si cula
fuere, quia ipsi respondent Casibus Conscientiae, non quidem ut olim Episcopi, Concilia &Pontifices, nempe tanquam Ecclesiae Pastores, Doctoresque a Deo constituti, sed ut privati
interpretes scripturarum,legum,eorumque Omnium , quae aut Patres senserant, aut sanxerant, nempe sententiaruin, & sanctionum . Hi, praeter multas quaestiones morales insertas tractatibus Theologiae speculativae , scripserunt Directoria quaedam Confessariorum , in quibus methodo longe meliori, fusiusque quam olim fieret in libellis Poenitentialibus, totaque Canonum collectione, agitur de iis, quae Confessarius scire debet. In illis siquidem non solum traditur modus interrogandi , castigandi, &absolvendi Poenitentem , sed singulae partes Sacramenti explanantur , eaque circa illas doctrina traditur , qua quaestionibus , casibus , & dubiis saltem , quae solent in eo foro proponi, facile respondetur. Hoc directorium vocavit S. Bonaventura Confessionale, ejusque Partes praecipuas allegavi, & expendi in Cler.
125쪽
Rom. lib. 2.disp. . a num. I a. Summam vocavit
S. Raymundus quem secuti sunt , qui summas hujusmodi scripsere. Caepere tandem scribere fusius, aliqui de parte aliqua doctrinae moralis , seu Canonicae moralis, puta de Poenitentia , de Sacramentis , de Indulgentiis , de Cen-Furis; aliqui vero de tota materia , cujus partes omnes eo ordine quo traduntur ab aliquibus insignibus Doctoribus, exhibui in meo Tyrocinio Theologico pari. s.sub initium . Id genus scribendi placuit praesertim Scriptoribus sexti , ct septimi saeculi , inter quos certe aliqui, aut non satis scite, aut non satis caute , scripsere, quos vindicare certe nolo , sed ipsam disciplinam moralem, ut a quinque faeculis tradi caepit, & etiam nunc traditur , quam inutilem aut etiam perniciosam vocant haeretici , quorum dicta retuli in Cleric. Rom. libro a. disput. 3. num. I. & 2. quamque contemnere
videntur non pauci Doctores Catholici , qui1ub finem saeculi decimi septimi scripsere, scribuntque.
3 Hanc ergo facultatem tueor, hanc modo commendo, & assero primo , hujus facult tis multos libros fuisse , & esse perutiles Confessariis. Id probo primo, ex eo quod liber Canonum in plerisque materiis vix lumen aliquod praebebat: haec enim tria dumtaxat Cain
126쪽
nones praestabant . Aliqua fieri mandabant, aliqua prohibebant, poenas demum, seu pinqnitentias transgressoribus infligendas statuebant. Sic autem Canones mandant aliquid fieri, ut plerumque non definiant, aut explicent quid illud sit, quod jubent, aut vetant, aut non satis id explicant. Hinc, licet ex. gr. quis sciret esse Canone vetitam simoniam, adhuc subinde ignorabat, an actio aliqua esset, vel non esset simoniaca . Similiter , quamvis Canones negotiationem Clericis prohiberent ,
publicos usurarios excommunicarent, poeni tentiam imponerent ex gr. pro furto scienter, sponte, & non ex metu, aut necessitate , aut ignorantia commisso, pro superstitionibus, vanis observationibus &c. cum tamen non explicarent , quae actiones facerent Clericum ne gotiatorem , quae lucra essent usuraria, an necessitas , aut indigentia a culpa furti excusaret, quae esset radix , ec obligatio restitutionis, quae essent jura contractuum, quae ignorantia culpabilis,quae actio superstitiosa, ct alia sexcenta, ex quibus subinde pendet humanarum actionum judicium , tunc Confessarii ex codice Canonum judicium ferre plerumque non poterant, ut modo possunt ex tractatibus Casui starum praedicta omnia distincte , ac diserte explicantium.
127쪽
ria Lib. II. Cap. VIII. . 4 Nec id auxilii praebebant ipsis libri poenitentiales , qui praeter interrogationes peccatorum , Canones poenitentiarum, & indicem vitiorum capitalium , nihil continebant aliud , ut paulo ante dicebam. Is enim erat horum librorum tenor, si eorum meministi , quae
dixi lib. I. .Pui fecerit homicidium , si fecerit coactus, O ex metu, tot sinuos paeniteat ;si sponte tot alios : si vero casu , tot. Fui fecerit furtum , si ex cupiditate , tanto tempor paeniteat, si ex aliqua necessitate, tanto . Quid
autem sit gravis metus, Vis, ignorantia culpabilis , necessitas excusans , aliaque hujus modi, nec quaerunt, nec eXplicant, ut modo nostri Doctores faciunt . Igitur perutiles sunt Calaistarum Tractatus, ct summae haec omnia explicantes, quae saltem omnia , olim , nec per Canonum collectiones, nec per libros Poenitentiales, nec per tertium librorum genus , quod solos ritus Sacramentorum continebat, erant eXplicata.s Uerum non explicatio solum eorum,qugerant obscura, Casui starum , ac Theologorum libros commendat, sed etiam eorum , quae utilia sunt ad dirigendum Confessarium , selectus, qui in antiquis Codicibus desiderabatur. quorum pars magna quamvis utilis esset ad recte
judicandum in causis forensibus, & ad quan-
128쪽
Lib. II. Cap. VIII. ' ii pdam eruditionem , vix tamen utilis erat ad dirigendum in suo praecipuo munere Confessarium . Primo,quia multi Canones vim praecepti non habebant, aut non ita certo, vel ita probabiliter habebant, ut ex eis statui posset quid liceret, quid non liceret, quid proinde corrigendum in Poenitente esset, quid dissimulandum . Secundo, quia saepe Canon erat, aut videbatur usu communi, aut contrario Canone
abrogatus. Tertio , quia saepe, nec fuerat unquam ubique receptus, sed ab aliqua tantum Ecclesia , & pro ea sola conditus. Quarto, quia multi Canones , ita pertinebant ad solum forum externum, ut eo nihil dirigeretur forum internum . Exemplis haec omnia confirmo . 6 Liberius Papa cap. I. ut refert Juo Par. .
cap. q7. sic statuit. Absiuendum es sacratissimis suadragesimae diebus a conjugibus , G cape, G pu vivendo in Ianctificato cose, tacorpore si dies transigantur, G se pervenia- tar ad diem sanctum Paschae, quia pene nihil volet jejunium , quod conjugali opere polluitur , ta quod orationes vigilis, ta eleem γασNon commendant. Idem Pontifex apud eundem
cap. 46. dicit nullas lites debere esse tempore laadragesimae , nec debita exigi 2 debitoribus, sed in Dei laudibus, cti opere necessario perssendum. In Concilio Eliberitano apud prae-riis. II. H la
129쪽
laudatum Jvonwm pari. is . cap. I 63. statuitur, at conjuges non solum in Quadragesima , quae festum Paschale praeit, sed in tribus Guadragesimis, in die Dominico , in quarta feria , est yexta se contineant, & in Triburiensi cap. t 6s. ne quis die Dominico nubat, & in Salegunstadiensi cap. t 34. apud eundem, ne quis gladium iu Ecelesiam ferat, regali tanttim excepto . Et
in Arausicano apud Burchardum lib. I .cap. los.
ut Episcopi omnibus diebus Dowinicit , G prc- risui; fesisitatibus , imo quotidiὰ cum posseπt, agilsar celebrent. Quis autem dicat haec
in tota antiquitate totaque Ecclesia , usque ad saeculum lῖ. vim praecepti gravis habuisse ZΗuiusmodi autem Canonum ingens numerus fuit.
In Concilio Aurelianensi, ut refert Burin Chardus lib. 9. cap. 93. statuitur , ut si quirtaericas vexatas fuerit a Drmonio, decem σπ- nos paeniteat, G inter audientes set Ge. Qui quod alienum est rapuit, quamvis id fecerit ex nee fitote, G propter famem, G nudita- em poenitentia trium hebdomadarum plectitur a Theodoro in suo Poenitentiali apud Burch. lib. II. cap. 46. Oui furem, aut latronem interficit, qua vis sine odii meditatione, sed ut se , ta sua liberaret, cum capi non pO- ierat , ut homicida plectitur a Patribus Aure
130쪽
lianensibus apud Burch. lib. I. cap.6 . Homicidia casu, & sine voluntate commissa undecim annorum durissima poenitentia castigantur a Sancto Basilio Can. 37. Mitius quidem plectuntur in Concilio Nanneten fi apud eundem Burch. lib. 6. cap. I 6. poenitentia tamen satis aspera, & longa. Sic enim starditur . 43 quircasu non solens homicidium perpetraverit, quadraginta dies in pane, G aqua paeniteat : Oui-bui peractis, biennio ab oratione Hideliumje- rcgetur, non commaviset , nec offerat ; post et 'diiennium in communionem orationis suscipia- , tur: Oferat autem, non tamen communicet.
Pos quinquennium ad plenam communionem recipiatur, abstinentia ciborum in arbitrio Sacerdotis maneat. Caedes factae in bello justo , sunt absque dubio inculpatae, & is potius reus est inquit S. August. de civ. lib. i. ὶ qui contra sui Ducis imperium a caede parcit. & ipse S. Athanasius in sua Epist. Canonica sic definit. Non licet occidere, sed occidere in bello adversarior est justum , cs laude dignum, & tamen Sanctus Basilius Can. I 3. quem allegavi lib. I. cap. q. trium annorum poenitentia has caedes castigat . Minus severe quidem , sed tametatrium Quadragesimarum , aliorumque dierum jejunio eaedem puniuntur in P nitentiali Rom..pud Burch. lib. l9. cap. 3. Multi autem sunt H et hujus
