De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

96 TH. II. Cop. VII.

poenitentiam es dolorem, integram consessonem, & satisfactionem , quod potissimum &magis distincte praestitit S. Gregorius in I. Reg. lib. 6. cap. 2. Tris inquir) in unoquoque confideranda sunt veraciterpaenitente , videlicet conversio mentis, constim oris , cti vindicta peccati. Et paulo ante loquens de praedae primitiis, quas populus dicitur immolasse Deo, ait, Primitia caesorum quid sunt, nisi delectationes peccaminum Z Has quidem os erre dicitur, qui coram Deo Sacerdotibus confitetur tac. Boves autem non sollim, sed G opes ad immolandum servan-

τur , ut qui circo salutem suam Iuni soliciti, fle

delere paenitendo magno sudeant , ut minora plangere non omittant. Quod clarius lib. s. cap. ult. docuerat. Elicti viri, quando se de minimis accusant cen consessio venialium) es utique

non quasi parva sed quosi metuo pronunciant...peccata sua deserunt, G tamen haec quasi non deserta pertimesunt. Et quidem puris confessionibus, ει auseris paenitentia cruciantibus δε- Ient,sed quasi non deleta vehementer timent Peccatum in conse ne prodendum es, sed augmentandum mendacio non es . Tale quidem debet esse in confestone, quale fuit in opere. Et in expositione licundi psalmi poenitentialis super illud , delictum meum cognitum tibi feci . II delictum cuclitam facit, qui non flum quod - , facit

112쪽

Lib. II. Cap. VII. 97

scit annuntiat, sed etiam omnem peccati cau-jam , e t originem narrat. non superficie tenus peccatum loquitur, sed Si quando G ubi,

G quomodo, G si vel ignorantia, vel casu, vel stadio deliquerit, confitetur hinc libri poenitentiales qui diligentius scribi hoc tempore caeperunt de his circumstantiis quae aliquando sunt scitu necessariae, poenitentem interrogant) &super illud, Injustitiam meam non abscondi, Nullam , inquit, in corde meo dolositatis scrupulum retinui . Vide, uti etiam tunc pii Fideles dubia peccata, seu suspiciones peccatorum quae Confessario prodenda essent, scrupulos vocabant , & hinc forte nos didicimus ista dubia, suspiciones , timoresque scrupulos appellare. Haec docere tunc abque dubio satis fuit, donec multis de ista confessione nihil sollicitis, eamque omittentibus, necesse fuit eam a populo rigidius exigere tempore Quadragesimae, ejusque praeceptum magis indicere, ut postea saepius factum fuit, constatque ex libris poenitentialibus septimi saeculi, aliisque quae supra recitavi . Et quia dioecesiana, aut provincialia

isthaec decreta non satis multorom socordiam excitabant, additum est celebre decretum Oecumenici Concilii Lateranensis quarti ab Innocentio tertio toti Christiano Orbi anno IIII. indictum. m. II. G Ex-

113쪽

98 Lib. II. Cap. VII. Explicata jam tota confessionis doctrina , ejusque praecepto populis significato

tam clare , ut nemo auderet obsistere, aut de

eo dubitare, & accedente Mendicantium Ordinum qui tunc exorti fuere , adhortatione, &opera,coepit confessio fieri frequenter, & multo diligentius, quam antea. Hinc ut evenit ingente culta b coepit poenitens de multis dubi-aare, de quibus non dubitabat antea, & de

multis interrogare Confessarium, quae cum non

possent facile a quopiam expediri, expedienda, explicandaque fuere summis Casu istarum, aliis, que libris, dirigendis Poenitentibus & Confessariis, evulgatis.s Is fuit doctrinae pertinentis ad consessionem progressus, quem si bene expendas, facile intelliges , alium esse non debui sse , sic ferente natura rerum , & suavissima Dei providentia, quae graviora novae igis praecepta noluit statim accedentibus ad fidem cum quodam strepitu obtrudi, sed rem ipsam praeceptam sponte consensuris suaderi , postea vero repugnantibus praeceptum ipsum ostendi, tandem contumaci-hus poenam intentari. Quod ipsum factum fuit in lege matrimonii, cujus vinculum nec legitimo divortio intercedente solvendum sic proposuit Christus Dominus, ut intellexerit quidem semper Ecclesia, non tamen semper ita declararit,

114쪽

Lib. II. Cap. VII. 99

rarit, ut intellexerint omnes . Hinc eius igno- rationem venialem appellavit S. Augustinus de fide & operibus cap. l9. Loquens enim de eo qui uxorem in adulterio deprehendit, sic ait.

ipsis divinis scripturis ita obscurum es, utrumise , cui quidem fine dubio adulteram licet d

mittere , adulter tamen habeatur , si alteram duxerit , ut quantum existimo , venialiter ibi quisque fallatur, quo modo jam nemo fallitur, postquam rem non ita cuique claram Ecclesia penitus declaravit.

6 Moneo quarto , veteris Ecclesiae Doct res parum quidem scripsisse de Confessione, ejusque Divino Pr cepto , sed fusissime de satisfactione . Nihil enim frequentius inculcant Patres , quam debere eum , qui post Baptis

mum peccavit, agere longam, & asperam poenitentiam , hinc illi Canones adeo severi, quos supra recitavi, qui toto primo millesimo, &lius auribus peccatorum insonuere . Postea vero c pere Doctores de satisfactione, & poenitentiis parum scribere, de confessione vero fusissime, quamque illi inculcant multas poenitentias, tam hi inculcant frequentes cofessiones. Haec tamen non tam diversitas doctrinae est , quam temporum . Ea enim tempora eam doctrinam deposcebant, haec aliam . Hinc eadem Ecclesia , quae certe errare non potest, raro G a olim ,

115쪽

r oo Lib. IZ Cap. VII.

olim de thesauro Ecclesiae poenas remittebat , nunc autem id frequenter facit, & Iiberaliter. Nec id facit ut multi putant) velut invita, &coacta, ut Medici faciunt, dum qgro salubriora recusanti, medicamentum minus salubre propinant , sed volens, & libens . Experientia enim compertum est, eas poenitentias a plerisque peragi non posse, plerisque irrogari non posse quod utrumque ostendam postea ) dc rursus Confessionem sic exactam esse magnam,& optimam satisfactionis partem , & perutile medicamentum , quo curari omnes possint , quodque populi non respuant, si prudenti benignitate administretur, & aliquid de poenitentiis remittatur. Hinc ut minor poenitentia cς-pit imponi, & confessio frequentari quod aucto numero Sacerdotum sine magno labore fieri potuito ita coepit minus agi de poenitentiis, ct magis de confessione, nempe illud effici , quod modo , si mortalem nobiscum vitam ducerent, facerent absque dubio Cyprianus, Ambrosius, & Augustinus, sicuti, si cum his vixissent Caietanus, Solus, Navarrus , Suarius aliisque his similes Doctores, multum de fatisfactione parum de confessione scripsissent. 6 Moneo demum facile quempiam induci posse , ut tandem fateatur, usurpatam sempera bonis Fidelibus fuisse hanc omnium gravium

116쪽

Lib. I . Cap. VII. Io I

peccatorum confessionem non solum in morte, sed quoties post gravem culpam urgeret Praeceptum, aut necessitas communionis, si semel admittat, quod nimis clare tradunt Scripturae, α Omnes Patres, nempe vere traditam a Christo Domino Sacerdotibus fuisse eos absolvendi potestatem, qui suas eisdem culpas cum V e ra poenitentia proderent; & rursus impositum cuique praeceptum non accedendi post peccatum grave ad communionem, nisi eo deleto expiatoque . Haec enim duo quicunque noverit , & cupidus sit salutis suae, sponte sua accedet ad Sacerdotem, ut absolvatur, nec diu ex pectabit, faciet certe quoties de vita periclitabitur , aut volet communicare . Id facile experientur, qui in regionibus Ethnicorum novaS fundant Ecclesias. Quos enim de sua potestate remittendi quaevis peccata , & de praecepIO non communicandi, nisi remissis culpis, instru- 'xerint, habebunt, sin minus omne. , certe non paucos sponte confitentes culpas suas, ut absolvantur. Hinc modo in omnibus Ecelesiis multi adeunt Confessarios, ct reconciliari petunt , etiam cum nullo praecepto urgentur, idque faciunt ex ea fide tradit Sacerdotibus p testatis , & timore mortis aeternae, aut ex amo re recuperandi Divinam amicitiam . Hanc

certe fidem, hunc timorem, hunc amorem

117쪽

io a Lib. II. Cap. VII.

inulti omnium temporum Fideles habuere, imo: majorem habuere nascentis Ecclesiae Fideles, utpote meliores, quorum tamen aliqui graviter peccarunt aliquando,ut constat ex D. Paulo. Ergo etiam illi, cum potuere, eo modo quo nos facimus, confessi fuere. Cum potuere, inquam, nam saepe non poterant, cum oppida multa, aut Sacerdote carerent, aut unicum haherent multis distentum curis,quem videre vix possent, nedum habere suarum culparum auditorem, & judicem. Hinc inductus rarus confitendi usus; hinc sorte in aliquibus Ecclesiis invectus usus communicandi sine praevia confessione , non tamen sine praevia poenitentia , ut ex usu necessario in persecutionibus Tyrannorum diu probandi Catechumenos, ne facile in quaestione fidei laberentur, fluxit abusus diu ,& sine justa causa differendi Bapti sinum . Cum autem abusus non statim tolli possint, nec statim auctus fuerit pro numero Fidelium nume rus Sacerdotum, qui confessiones frequenter audire possent, diu mansit in Ecclesia infrequens Confessio peccatorum , coactique Patres multum agere de interna poenitentia, externisque poenitentiis, quod unicum plerisque supererat salutis remedium,donec fuit uterque abusus sublatus, & Baptismi accelerata lustratio ,2 Confessionis frequentia restituta , eaque

118쪽

Lib. II. Cap. VII. ro Theologis inducta necessitas tam fuse disserendi de confessione, scribendique eos doctissimos tractatus, quibus Casuistae non pauci Rempublicam literariam locupletarunt, & Consessa-rtis necessariam suo muneri bene obeundo notitiam tradidere.

His puto satis superque sulciri hanc temtiam responsionem doctrinae Tridentini magis consonam , & enervari ea sex argumenta, quae capite terrio proposui .

Cor. Validissima quidem ea mihi videbantur , ut statim , ac ea proposuisti, ingenue

pronunciaVi, nunc vero sic me docuisti ea, qua infringere, qua retorquere, qua retundere quibusdam doctrinae temperamentis , ut jam nihil timeam ab hostibus veritatis, ac tertiam hanc' responsionem amplecti statuam . Quod solum in fine dixisti , nempe a Casuistis fuisse his ultimis seculis litterariam Rempublicam locupletatam , ac traditam Confessariis notitiam. humani Divinique juris suo muneri obeundo necessariam , non levem difficultatem habet judicio multorum , qui putant, Casuistas fuisse Perniciosos magis quam utiles scriptis suis,tum quia sententias tuentur ut dicunt) nimium benignas, ac libertati magis, quam legi faventes ἱ tirin quia parum pudice ut iidem dicunt)multa Percensent, praesertim ubi agunt de sex

119쪽

to praecepto, & matrimonio, cujus nefandos, ct 'dos abusus ita describi ab eis audivi, ut offensi inde fuerint Haeretici ipsi , & captarint occasionem dicendi, Confessionem, cui faciendae, audiendaeque sit necessarium id genus librorum moribus noxium, non esse a Christo Domino institutam. Certe haec a te asserta horum librorum necessitas videtur evertere quod antea tam studiose statueras . Nam si libri Calaistarum sunt necessarii obeundo muneri Confessarii, cum hi libri solum post Innocentium III. edi c perint, primam enim summam S.Raymundus,qui collegit epist. decretales,scripsi sse videtuo sequitur necessario, aut ante Innocentium non fuisse , qui munus Consessarii obierint, aut eos necessaria doctrina per duodecim saecula caruisse, ac proinde fuisse hoc Sacramentum male administratum . Hoc secundum dici nequit sine iniuria Divinae providentiae, ergo erit Verum illud primum, nempe Confessionem, ut modo fit, & Confessarii munus esse novum in-

.Ventum.

Auct. Hoc uItimum tantum habet aliquam difficultatem saltem apparentem, quam licet occupaverim in tertia Monitione, solvam infra uberi sis, & clarius . Illud vero multorum

de Castastarum libris, sententiisque judicium esse

120쪽

Lib. II. Op. VII. . Os

esse prorsus calumniosum , ostendi in Cler. Rom. lib. a. disp. 3. & . Quia vero hic aliquid addis in cumulum calumniae contra utilitatem , ct honestatem Casu istarum, & novae quotidie sparguntur in vulgus de optima facultate quaerimoniae, instituenda nova defensio est . - Et quidem nihil miror, ea , quae tu referebas, &alia hujusmodi dici ab Haereticis, qui ut odere Confessionem auricularem , sic odere Calai stas, qui eius disciplinam illustrarunt. Miror autem multum , ea dici a Catholicis, iisque, qui contra Haereticos Confessionis Sacramentalis hostes scribere se profitentur , ut profitetur Auctor recens historiae Ecclesiasticae eruditis dissertationibus illustratae. Is enim tOm. T. disert. I .secl. 3. quamvis non videatur damnare omnes Calaistarum libros,imo laudare aliquos, Te tamen vera saltem inutiles foro poenitentiae

esse omnes, satis innuit, primo, quia dicit Grceis hoc librorum genus incognitum esse , opus ouos nihilominus Confessio Sacramentalis viget. Secundo, quia dicit Ecclesiam, autequam haec

turba Casulsarum erumperet quindecim Dcu-Drum spatio floruisse, Confisonem Saoramentalem retinuisse , G paenitentiam administras se functis Θ. Sed Ecclesia per duodecim s*cula

floruit, Consessionem Sacramentalem retinuit,

di poenitentiam administravit sanctissime , aut equam

SEARCH

MENU NAVIGATION