장음표시 사용
71쪽
36 Lib. II. Cap. IV. que videtur significasse Apostolus illis verbis,
Probet se ipsum homo , G sis de pane illo edat ,
idest ut eorum temporum Patres interpretati
sunt ) unusquisque consideret conscientiam suam
verba sunt Augustini serm. 232. de Temp.θ Gquando se aliquo crimine vulneratum esse copπο- Perit , prius orationibus jejuniis, vel eleemo finii, nempe eo modo quo potest, & pr sertim contritione sudeat mundare conscientiam suam , tasP Eucharisiam praesumst accipere .s Hinc autem ortus videtur ille mos antiquissimus, qui nunc etiam viget, ut videlicet ante communionem fiat confesso generalis, qua confitemur coram Deo, Deipara Uirgine , B. Michaele Archangelo &c. & omnibus adstantibus deliquisse cogitatione, verbo, & Opere , cuius confessionis multae sunt formulae apud antiquos, illa prae csteris memoranda, quam instituit Gregorius III. ut dicitur in antiquo Codice Gellonensi, Confiteor tibi Deus meus, quia ego peccator in Caelo, G in Terra, G coram re, est coram Angelis tuis, ta coram facie omnium Sanctorum tuorum peccavi per negligentiam mandatorum tuorum, G factorum meorum . Peccavi per superbiam, G invidiam, peccavi per detractionem G avaritiam per luxuriam G libidinem, per adulterium , G fornica
tionem , per iram, O malitiam, per falsum te
72쪽
Lib. V Cap. IV. II simonium, S homicissium, per furtum, G ra pinam , pcr blasphemiam ,'desiderium carnis, sergulam, εν ebrietatem, per otiosas fabulas,
cis risum moventia, per contentiones, est juramentum , cti iracundiam , per laetitiam rerrenam transitoriam, per suavitatem men-ID mea: , per dolorem, est murmurationem. Peccavi in oculis, ta in auribus, necnon ta in naribus , in lingua, ibi gutture, in collo, est in pectore, G in corde, est in cogitationibus inanibus , G in pedibus, in ossibus, cti in carne, renibus, ta medullii, in animo , fit in corpore
meo tac. Quam confessionem omnia delicta complectentem , ut singuli ex adstantibus ejus se culpae reum agnoscerent, quam vere secerant , sequebatur generalis illa omnium poenitentium absolutio deprecatoria Misereatur vestri Ge. Indulgentiam , absolutionem G remissionem omnium peccatorum vestrorum tac. qualinetiam modo recitat Sacerdos super communicaturos , quaque Laici ipsi, deficiente Sacer- , dote veniam alteri apprecabantur, & suo modo
se vicissim absolvebant. Ex eadem quippe Sacerdotum inopia ille mos inolevit in veteri Ecclesia, qui diutissime perseveravit, confitendi videlicet laico qui pr dicto modo absolvebat, cum Sacerdos qui consessionem poenitentis de vita periclitantis exciperet, haberi non pote
73쪽
rat, quo modo fuisse confessum & absolutum in mortis discrimine poenitentero, refert S. Augustinus infra citandus, utque etiam modo Sacerdos initio Missae confitetur culpas suas, &absolvitur. Quae quidem omnia ostendunt quidem , debuiste semper confessionem praeire communioni, sed eam confessionem quam tem pora permitterent, modo quidem distinctam ,
ct factam Sacerdoti, quia is facile haberi potest ; olina vero generalem & factam cui feri Poterat, quia Sacerdos qui singulorum distinctas confessiones omnium peccatorum audiret, haberi non poterat.
6 Fundamentum huius sententiae est primo , ut Videtur , aut horitas Apostoli id solum exigentis a Fidelibus eorum temporum , ut se probent . Est secundo aut horitas Doctorum Corum temporum sic explicantium h c verba Pauli, ut nihil exigant aliud , quam ut examinent conscientiam Dam, G se mundent orationibur , jejuniis, ta eleemo nis Sc. ut dictum est paulo ante. Est 3. usus qui fuit in antiqua
Ecclesia tam s*pe communicandi, ut produnt Omnes historiae: nequiit autem esse tam frequens communio , ut ostensum est, si communionem pretire debuit confesso particularis, ac distincta omnium peccatorum. Est q. tota V e
tus historia, in qua vix ullum vestigium hujus
74쪽
consessionis omnium peccatorum peractae ante communionem ab omnibus, sed solum ejus quae fiebat ab aliquibus qui atrocius & cum scandalo
Nec videtur laaec sententia ulla ex parte contraria doctrinae Catholicae, nam fatetur l. dari verum sacramentum Confessionis. Fatetur a. dari pr ceptum Divinum confitendi aliquando & saltem in morte omnia gravia peccata . Fatetur dari praeceptum saltem Ecclesiasticum , & universalem consuetudinem multi temporis confitendi Sacerdoti omnia gravia peccata ante communionem, adeoque modo confessionem esse eam necessariam probationem quam exigit Apostolus ab eo qui post gravem culpam velit communicare, nec sufficere ullam persuasionem , qua quis putet se contritum , & maxime contritum, ut docet Tridentinum se sis. ia cap. . Fatetur 4. dari etiam praeceptum Divinum sic confitendi ante communionem , idque intellexisse semper Ecclesiam . Ut autem omnes docent, id pr ceptum non obligare, cum quis confiteri hoc modo non
potest ex defectu Confessarii, & omitti sine scandalo communio non potest , ita addit li csententia id praeceptum non obligasse per aliquot saecula, cum paucissimi exant Confessarii, di communio diutissime, & in festis etiam prς. cipuis
75쪽
6o Lib. II. Cap. IV.cipuis omissa fuisset a plerisque etiam iustis sed facile de sua justitia dubitantibus, cum gravissimo Ecclesiae detrimento, & contra men tem Divini Institutoris, qui hoc Sacramentum voluit pr sertim tempore persecutionum a Fidelibus frequentari. Sed neque hqc responsio admittenda est. I. quia hoc exemplo facile Fideles abuterentur , fingentesque necessitatem veram & excusantem , cum Vere non adest, paulatim omitterent sua peccata ut modo fit, ante communionem confiteri . a. quia videtur contraria
communi traditioni Ecclesiarum & Patrum . In omnibus enim Ecclesiis a temeore immemΟ-xabili consueverunt Fideles omnes tempore Quadragesimae confiteri , eaque confessiorae Pr parare se Eucharistiae, quam in Coena Domini suscipiebant. Fuit igitur communis, &Omnium temporum hςc persuasio, confessionem, ut modo facimus, esse communioni prae mittendam . Hinc S. Ambros lib. 6. in Lucam
serii ordo servatur , ut prius per remissionem
peccatorum vulneribus medicina tribuatur, posea alimonia mensis Carissis exuberet. S. quoque Leo in ea epistola 9 l. cujus memini cap. I. dicit, sic esse ordinata divina praesidia, ut peccatores ad communionem Sacramentorum perjanuam
76쪽
ianuam reconciliationis, adeoque confessionis d Praepositis Ecclesiae admittantur . Meminit autem Pr positorum vel significans hoc nomine omnes animarum curatores, & Sacramentorum ministros , vel quia Episcopi praesertim habent hac potestatem. g. demum quia contraria est communi Theologorum persuasioni, a qua quidem nunquam, sed pr sertim in re tanti momenti, recedendum est.
Vera Responsio sustinetur, ει primum Argumentum initio capitis tertii eae fum Harii, G locis G se tomi petitum se itur.
REjectis, quas attuli Responsionibus, re
tinenda doctrina est , quam statui cap. 2. initio cap. 3. & sub finem quarti, nempe praeceptum confitendi omnia gravia peccata etiam solo actu interno commi sia Divinum esse, semperque fuisse Doctoribus compertum, & Populis significatum . Rursus consuevisse semper Ecclesias bene gubernatas confiteri distincte Sacerdoti ante Communionem Omnia gravia peccata, vel id fecerint ex solo praecepto Ecclesiastico , vel , ut omnino dicendum est, etiam
77쪽
etiam Divino, quod hic non quaero. I Antequam vero solvam ea sex argumenta , quae tibi tam valida visa sunt, moneo , ea omnia in Auctorem suum retorqueri, adeoque, aut vim nullam habere , aut habere etiam contra ipsum . Fuerit e. g. verum quod dicitur in primo argumento , a Nectario factum , nempe sublata obligatio confitendi ante Communionem , infero . Ergo erat antea in Ecclesia Graeca usus , & praeceptum confitendi ante Communionem. Cur ergo Chrysostomus,etiam antequam id faceret Nectarius, adeoque cum
lex Confessionis vigebat, monet non exigi a Deo hanc Confessionem , & sussicere eam quae sit soli Deo, ut dicitur in primo argumento Cur Patres Nectario antiquiores nunquam, aut vix unquam agunt de ista Confessione, nunquam de praecepto confitendi ante Communionem omnia gravia peccata , quamvis ea Apostoli verba explicent, ut dicitur in secundo Argumento Z Quomodo potuit Episcopus audire Umnes , ut objicitur in tertio λ Et quamvis dicantur etiam reliqui Sacerdotes id munus objisse, quomodo potuerunt pauci, qui tunc erant, ut dicitur in quarto Argumento, audire
Omnes qui tam sepe, nempe singulis diebus Dominicis Constantinopoli Urbe populosissima communicabant Z Quomodo potuerunt
78쪽
tunc Omnes etia in rudes, etiam timidi sic distinguere lethalia, & gravia a levibus, ut illi soli, qui ea commiserant ad Confessionem accederent, alii vero sine Confessione , & sine ullo timore sacrilegii, & scrupulo communicarent, ut objicitur in quinto Z Quomodo demum tunc cum toto praecepto, & usu Confessionis non laborabant Fideles eo morbo scru-Pulorum, quo nunc occasione praecepti confitendi tam multi Fideles conflictantur, ut dicitur in sexto Z Quid ad haec respondebunt, qui ea seX argumenta proponunt tanquam invicta Alia etiam ratione retorquetur secundum argumentum quod validissimum putatur, & petitur ex Patrum scriptis, in quibus fere omnibus tam altum de Confessione silentium . Et primo est certum , debuisse ante Communionem fieri majorum saltem criminum Confessisionem, & poenitentiam. Cur id non monuit
Apostolus, nihilque praecepit aliud quam quod Irobet se ipsum homo. Cur id non monent Patres supra allegati Apostolicae hujus admonitionis interpretes ξ a. Fatetur Calvinus Confessionis usum esse in Ecclesia antiquissimum, ct quamvis dicat eam fuisse liberam, non negabit tamen eam fuisse frequentatam , ut frequentes fuere in eadem Ecclesia tunc optima , saaactissimaque ut ab ipsis haereticis praedicaturo
79쪽
aliarum virtutum exercitationes. Cur ergo in Patrum scriptis, in quibus tam saepe de omni virtutum etiam libera exercitatione agitur, de Confessionis usu tam parum, de frequetia nihilZTertio volunt ut infra dicam J Calvinus, aliique Haeretici, ut qui sacrae Mensae volunt accumbere , antea se Pastori sistant. Cur id non monet Paulus eo in loco , cur non monent Patres ejus loci interpretes t Demum fatentur omnes, Confessionem saltem libere factain esse perutilem , & continere egregios virtutum actus. Cur ergo Patres non hortantur , & quidem saepissime, ut hanc praeparationem cum possumus , ad communionem afferamus , ut saepissime hortantur accedere jejuniis, orationibus , eleemosynis praeparatos Z Vide, uti pret-cipuis argumentis urgentur omnes . Nunc directe respondebo singulis. et Ad primum dic , eam Socratis, & SoZomeni historiam esse omnino improbabilem , sive dicatur a Nectario sublata poenitentia publica , sive confessio secreta . Nam si dicatur primum , quomodo unus Nectarius sine ulla causa potuit perantiquum illud Presbyteri Poenitentiarii munus in Ecclesia abolere , disciplinam Sanctissimorum Episcoporum studio firmatam, extinguere , suaque auctoritate omnes Orientis Episcopos ad idem faciendum inducere
80쪽
Lib. II. Cap. V. 6scere Nullam ipse ex sacra eruditione, aut insigni probitate commendationem habebat, publicam vero poenitentiae disciplinam fundarant Apostoli, illustrarant, auxerantque S. Petrus Episcopus Alexandrinus, S. Gregorius Neocaesareae Episcopus dictus Thaumaturgus, S. Athanasius, S. Basilius, S. Gregorius Nyssenus , quorum Canones Poenitentiales paulo aute conditos in gratiam publicae poenitentiae totus oriens summa cum veneratione susceperat, quosque ut insignes eruditione, & sanctitate Doctores, omnes earum regionum Eccle-sae reverebantur. Causa autem abrogandi illud munus, & cum eo Poenitentiam publicam , nulla erat, ut dicebam. Non enim deliquerat
Presbyter, sed matrona poenitens longitis in ea cum Diacono familiaritate, vel in facti confessione progressa, nec, si deliquisset Presbyter, muneris illud delictum fuerat, sed hominis qui
poterat submoveri, & alius prudentior subrogari, nec publica poenitentia Urbem ad iram commoverat, sed ad summum aliquis ejus ritus , qui solus, ea relicta, poterat resecari. Quis credat Nectarium hominem non Opirmum quidem, sed nec pessimum, imo nec m
tum id quod dicitur, voluisse facere, & effic.-re valuisse, nempe majorum statuta convellere,
sanctissimam Disciplinam tollere , laxare frena licentiae, & publicorum criminum reis dare li- Tom. II. E heram