De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1i6 Lib. II. Cap. VIII.

hujusmodi Canones, qui poenas infligunt pro solis culpis praesumptis , aut actionibus quibusdam , quae solum culpae periculum habent, aut potius defectum cujusdam abundantioris justitiae, & virtutis, propter quas Ecclesia aliquando reiicit a Sacerdotio , & irregulares facit. At Confessarius propter hqc punire nullum potest . Igitur per hos Canones nihil, aut parum dirigebatur in judicio actionum , & pce

nitentiarum .

Haec autem causa est, propter quam, licet etiam modo antiquae illae Canonum collectiones , in gratiam Ecclesiasticorum editae, di libri Poenitentiales, dirigendis Consessariis concinnati , extent ; adhuc tamen in dubiis quaestionibus , quae semper insurgunt in foro sacro, has collectiones , vel libros non consulimus, nec, ut alias notavi, eos versant modo, qui se Confessionibus audiendis idoneos probari cupiunt ; sed Summas , aut Instructiones , aut Tractatus C etani, Soti, Toleti , Bonacinae, Laymani, aliorumque hujusmodi evolvunt; &nisi id fecerint, quaestiones, quae ab Episcopis, eorumque Judicibus proponuntur, & proponi

debent, non enodabunt .

8. r. Non igitur per eas Canonum collectiones, librosque poenitentiales , erat olim Confessariis satis provisum , ac proinde fatendum

132쪽

dum erit, aut hoc Sacramentum non fuisse administratum , aut male administratum, ut sub finem capitis praecedentis colligebam . LI. Respondeo, multa esse uno tempore necessaria, quae non sunt alio ; ut multa sunt uno loco necessaria, quae alio non sunt; & multa sunt uni fini obtinendo, non alteri necessaria iaQuis ignorat, longe majorem prudentiam ac dexteritatem requiri gubernandae Urbi ampli Dsimae, quam oppidulo; majori doctrina opus esse , ut Haeretici revocentur ad fidem , quam ut ad eandem populi rudes adducantur; plus aliquid modo in omni arte requiri ut quis bonus artifex habeatur, quam olim, cum nullae artes erant , aut sola artium initia ; demum longe difficilius esse plures eosque bonos artifices reperire quam paucos Z Olim pauci erant Con-

D ssari i, iique aut soli Episcopi, aut Presbyteri selectiores; Populi non ita subtiliter in moribus ac disciplinis eruditi; confessio longe rarior , decreta, legesque quibus Consessarius adstringitur & ab ipso ignorandae non sunt, longe

pauciores . Modo vero haec decreta plura

sunt, populi cultissimi, & ut evenit in populo culto, quaestiones multae, & difficiles; Confessio modo longe frequentior, ac proinde lou ge major numerus Sacerdotum qui confessio-nta excipiunt, quorum plerique, ut evenit ia

133쪽

' 338 - Lib. II. Cap. VIII.

magno numero , nec magno ingenio praediti sunt, nec ita animo aut viribus comparati , ut

velint aut possint multo studio morum disciplinae vacare ; indigent ergo libris, quibus facile ac distincte de omnibus quae sunt huic muneri obeundo necessaria, doceantur, hi autem non sunt nisi Summae Casu istarum, his ergo indigem, quibus non cita indigebant olim Confessarii pauciores, magis selecti, S longe minus consulti. Demum cum subsidia humana desunt, suppetunt Divina, quae tamen Deus praebere non vult, cum illa abundant; hinc fundatis jam Ecclesiis, ea miracula subtrahit, qnibus eas, cum fundarentur, innutrivit , & sustentavit.

Cum libri Casu istarum defuere, & aliquid di Dficile incidit, cui expediendo non satis esset humana eorum temporum instructio, Confessarios direxit Deus; ubi non ea erant peccata populi, quae deseri sine tali remedio mererentur . Nunc vero abundantibus humanis tot librorum subsidiis, haec adhiberi vult Deus. Unde fit, ut qui

non erant olim, jam sint libri Casui starum necessarii. r. At Ecclesia Graeca caret his libris , ct tamen etiam nunc sancte, & utiliter hoc Sa-eramentum administrat, ut, sinamini, praedictus Auctor dicebat. Igitur nec modo necessarii sunt. Auta

134쪽

Lib. II. Cap. VIII. Il9Xam Nego his libris carere eam Graecae Ecclesiae partem, quacum eadem fide & obedientia copulamur: vel enim habet suos in hac ipsa morali facultate Doctores , vel proficit lectione nostrorum . Si vero sermo sit de schisimatica, suo ingenti malo caret his libris, si vere caret. Quis enim ignorat ejus Ecclesiae circa hoc Sacramentum, vel ejus administrationem aut errores, aut abusus, eosque praesertim aut fere nunquam confitendi quod potissimum faciunt Sacerdotes, ut refert Arcud. in Concordia Ecclesiae Occident. lib. . cap. 2.9 aut confitendi solum leviora peccata, quod faciunt laici, aut puniendi severissime quaedam minora peccata, ut jejunium omissum , benigne vero alia graviora ut carnis flagitia, aut imponendi poenitentibus poenas pecuniarias, aut eleemosynas, quae cedant in lucrum Confessarii, aut frangendi leges sacri sigilli, unde innumera oriuntur non integre confitentium sacrilegia, ut mihi

restati sunt homines fide dignissimi qui diu eas regiones inhabitarunt. An haec sit sancta & utilis hujus Sacramenti administratio Z Est igitur

falsum, quod dicebatur: quamvis aliae quoque sint horum vel errorum vel abusuum causae, quod non negarim. At salis de necessitate hujus facultatis, jibrorumque.

r. At quomodo necessarii sunt ii libri , . H qui

135쪽

i sto Lib. II. CV. M. qui perniciosi sunt, ut is de quo loquebaris, aliique multi dicunt.

A quibusdam calumniis Moralis facultas, ejusque libri vindicantur. AUCT. Et hoc etiam quod dicunt, falsum

est. Ea enim quae adeo execrantur Casuistarum mala , aut nec mala sunt, aut aliquorum tantum, eaque Casuistis antiquiora. Et

primo ea, quae est in aliquibus dubiorum , casuum, quaestionum, & allegationum copia, quae facit eorum libros aut nimis prolixos, aut nimis spissos, vel malum non est, vel malum innocens , cum non desint qui brevius, quique brevissime in idem argumentum scripserint, ut,

si viae sint breviores , aut brevissimae , malum innoxium est quod sint etiam longissimae, immo commodum id est, si quae longae sunt, sint etiam faciles, & expeditae: cum non omnibus placeat via quae brevior , sed quae facilior; facilius autem aliqui ad intelligentiam rerum perveniunt , si fusius pertractentur . et Secundo sunt quidem aliqui Casu istarum libri sua laxitate perniciosi , hinc aliquae ipsorum propositiones a Pontificibus fuere . . juste

136쪽

Lib. II. Cap. LV. I 2 Iiuste sancteque damnatae . At aliqui, immo plurimi olim fuere libri Poenitentiales justo benigniores , laxique, & ideo a Patribus, & Conciliis rejecit c Concilium Turonicum tertium cap. 22. Cabilonense secundum sub Carolo Magno cap. Parisiense sextum sub Ludovico cap. 32. graviter invehuntur in quosdam libros poenitentiales, & severe Sacerdotibus mandant, ne eis utantur. Ex his Concilium Parisiense

statuit, ut unusquisque Episcoporum in sua Parochia eosdem erroneos codicillos diligentissimΘperquirat, G inventor igni tradat, ne per eorulteritis Sacerdotes imperiti homines decipiant.

Nec tamen contra libros omnes Poenitentiales declamatum est, cur ergo modo declametue contra omnes summas Casuistarum Τ3 Displicet in his fortasse tanta opinionum diversitas , & contrarietas ξ At quanta olim ialibris Poenitentialibus fuit, quanta in ipsis Canonibus ξ Simplicem fornicationem unius anni poenitentia vindicat Eusebius Papa, ut refert Juo epist. i5. At Concilium Meldense apud Burchardum lib. 9. cap. 68. triennii poenitentia punit , S. Basilius septennii, S. Greg. Nyssenus

novennii poenitentia castigat. Hanc Canonum, seu Canoni starum contrarietatem notat Concilium Moguntinum apud eundem Burcharduni lib. II. cap. a I. Theodorus inquiunt Patres)ju- . dica-

137쪽

ia a Lib. II. Cap. IX. dicavit, eum qui incesum fecerit, duodecim annos paenitere debere, alii quindecim , alii decem,

alii septem. Cumque discreparent omnes, nec rationem , cui inniterentur afferrent, haerebant

sepissime Confessarii, ignari quem potius sequerentur , ut constat ex Excerpto Gregorii Papae III. quod affert Labbe tom. 6. Concit. pag. Ι436. cujus initium hoc est . Cernimus in

cissis, quod nor patra contrisat, quoniam ita confusa sunt judicia paenitentium in Pres terorum no rorum opusculis, atque ita diversa, . G inter se discrepantia, G nullius auctoritate

fassulta, ut pix propter dissenantiam possint di

scrni. Unde fit, ut concurrentes ad remedium paenitentiae, tam pro librorum confusione, quam etiam pro ingenii tarditate, nullatenus eis valeant subvenire.

- 4 Tertio, cum de sexto pretcepto, aut matrimonio agunt nostri Casuistae , turpitudinum species recensent quidem , sed non describunt, ut idem scriptor asserit, aut longe minus describunt , quam eas describant veteres Canonissae, scriptoresque librorum poenitentialium , Pr sules, aut Presbyteri sanctissimi , nempe Theodorus Episcopus Cantuariensis, a Uitaliano Papa, ut supra dixi, in Angliam missus, Beda non ex doctrina solum, sed ex sanctitate celebris, Burchardus Episcopus Uormaciensis, . ' θ Di-

138쪽

Zib. II. Cap. IX. III& Divorum honoribus, ac titulis ab Ecclesia decoratus, aliique ; ex quibus Burchardus similia habent reliqui) lib. l9. Decretorum cap. 3. non solum omnes species turpitudinum recenset, sed eas distinctissime describit, nec species

tantum, sed modos omnes, quo liqc peccata a viris, & foeminis committuntur, aut manu sua, aut medio aliquo instrumento , aut secum, aut cum aliis, aut intra, aut extra vas, aut alio quovis modo , quem ipsum modum non innuit,

sed exhibet oculis clarissime, solusque ipse plus dicit , quam fortasse dixerint omnes nostri Casu illae , quotquot unquam & uspiam extiterunt.

Igitur quςcunque displicent in Casu istis ,

aut culpam nullam continent, aut eam ex quδ. longe magis culpandi sunt antiqui Doctores, Patresque . Hos autem quis culpare audeat 'Ergo innocentes fuerunt ipsi , & innocentes quoque sunt ex hoc capite Casu istae.1 Sed illud est prorsus mirabile, & vix credibile , quod videlicet nonnulli ex iis, qui calamum Casu istarum redarguunt , tanquam parum pudicum , consessionibus ipsi puerorum, S puellarum interrogatioues subinde interserunt ex bono animo quidem sed non satis prudentib nihil pudicas, nec solum minime necessisarias, sed aliquando perniciosas, ut constat

eas ἀ

139쪽

ret Lib. II. Cap. LV. eas non semel fuisse puellis, hujusmodi foeditatum antequam interrogarentur, prorsus igna

ris. Quis non videat, quam ista secum pugnent δε n dedecet has spurcitias calamo versare , lingua autem decet Τ An majori cum reverentia tractanda est materia moralis , quam Sacramentum An est religiosior mens & oculus virorum legentium , quam aures puellarum audientium p An periclitetur magis honestas legentis Confessarii, quam periclitetur honestas audientis puellae facile putantis communia esse ea delicta, de quibus omnes interrogantur Z Andemum culpa non caret qui de peccatis impudicitiae agit cum lectoribus , quorum plerique ista non ignorant, nec ignorare debent, ut ea curare sciant, culpa autem carebit qui de eisdem agit cum puellis, & pueris, quorum plerique aut saltem non pauci ex iis quos suspiciosus Confessarius interrogat, haec probra naturae prorsus ignorant, & utiliter ignorant Τ6 At inquiet aliquis) in antiquis collectionibus, librisque poenitentialibus de peccatis impudicitiae interrogatur Poenitens cujusvis aetatis , & sexus. Sic enim Burchardus ut supra innuebam lib. I9. cap. s. Fecisi fornicationem , scut Sodomitae fecerunt, it aut tac. vel intra co- Nar Sc. vel it aut in manum tuam Sc. Similiter

post aliquot paginas interrogat foeminas sic:

140쪽

- II. Cap. m. I 2IFecisi quod quaedam mulieres facere seunt, ut

faceres quoddam molimen , seu machinamentum Ge. Recipi quod quaedam mulieres facere flent, ut jam supradisu molimine Ge. Fecisi quod quαdam mulieres facere solent quando tac.

Parco excribere totam periodum , quia non est necesse. Igitur sunt de his interrogandi poenitentes ei iam pueri, puellaeque, hujus enim aetatis potissimum haec peccata sunt .

Sic objicienti respondeo, de his aliisque

innumeris interrogari Poenitentes in praedictis libris antiquorum Canonistarum, non quidem ut Consessarius sic interroget Poenitentes, siquidem nec una dies satis esset scrutando audiendoque unico poenitenti, sed ut discat ipse species omnes morburum , quibus uterque siexus urgetur , & aliquid interroget aliquando , cum videlicet poenitens titillatum se fatetur, aut innuit, aut ipse detegere incipit scabiem suam, quam tamen non augeat interrogatio, quamque responsio poenitentis non affricet Confessario. - Quamvis autem damnandi non sint pro dicti veteres Canonistae, librorumque Poenitentialium scriptores, qui omnes esse natae, aut pr posterae libidinis jpurcitias per has interrogationes descripsere, laudabiliores tamen suis sent , si eas innuissent tantum, aut saltem minus

. fuse

SEARCH

MENU NAVIGATION