De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ia 6 Zib. II. 6ap. IX. fuse descripsi sient, ut faciunt Casu istae , isque

etiam quem Dali us damnat , Thomas Sancheg , qui nihil forte de peccatis impudicitiae scripsit quod scribere necesse non fuerit ei, cujus finis, & quidem sanctissimus, erat docere , quae sint in usu matrimonii vetita, quae pe missa , quae debita, eaque occasione quae sint, ex cujus pravitatis sint peccata , suo, vel alieno Corpore abutentium, cujus profecto scriptoris opus spissum non verbis, sed rebus, non texti-hus inutilibus, sed solida doctrina totus orbis literarius recte sentientium laudat, & laudabilius facit vituperatio Dallati, qui quamvis eruditum se faciat, fateri tamen cogitur, a se minime lecta, quae in gratiam fori poenitentialis scripsere Theodorus, Beda , Burchardus alii que veteres scriptores. Hos enim si legisset, eam Thomae Sancheg notam inurere fortasse ausus non fuisset. Sed hic mihi propositum non est Cassii sta in ullum peculiariter laudare , aut vindicare; sed facultatem ipsam moralem , ut coepit a quinque saeculis tradi, utque tradita his potιssimum duobus postremis saeculis fuit a permultis Theologis , quorum libros perutiles foro interno esse, satis, ut arbitror ostendi, ut facere constitue

ram .

Nunc faciam quod non proposueram , sed

142쪽

Lib. II. Cap. X. 32 quod omittere non debeo, tum in gratiam optimae facultatis , tum ut pr sentem Ecclesiam cujus ea laus est, pluris semper aestimes, semper ames magis: id enim mihi potissimum propositum est. ostendam igitur, hanc facultatem , quosque eius nobiliores Professores scrire libros, perutiles toti Ecclesiae fuisse.

Osenditur , libris Cafuisarum auctam fuisse

elasiasticam eruditionem, ta Fidei doctrinam illustratam .

ID ut via faciliori , & jucundiori demon

strem, ostendam , quam fuerit major in Ecclesiae ministris eruditio, postquam scribere ce pere Casu istae; quam inde fuerit in doctrina morum minus erratum , & dubitatum. Quamvis enim id debeatur potissimum posterioribus Synodis, & Pontificum Constitutionibus, per quas multa quae erant ignota, vel dubia , fuere definita, & multa quae erant obscura, fuere declarata , debetur tamen etiam studiis & libris Cassii starum, ut ex iis, quae hic afferam, facile intelliges. Percurram Sacramenta, quorum administratio pr cipua pars est Christianae disciplinae,

143쪽

& modo tam certa, tam tuta , tam explicata heneficio utriusque Theologiae speculativae , &practicae, qua pristare debent, & praestant C suistae , olim vero fuit apud multos adeo dubia,& controversa. 1 Baptismum collatum ab H reticis repetendum non esse docuit Stephanus, definivithoe ipsum postea Concilium Nicenum , quod stilos baptizatos a Paulinianis, seu Samosatenis iterum tingi voluit, quia, ut explicat Innocentius I. epist. 22. cap. 3. Paulianisae in nomine

Patris, G Filii , G Spiritus Sancti miniwΘ

baptizabant. Adhuc tamen egregii Doctores . ita scripsere postea , ut ignorasse videantur Ca-nonem Nic num, aut eum non satis intellexisse. Leoe, cum per otium licebit, initium primae epistolae Canonicae magni Basilii ad Amphilochium , cujus memini lib. I. cap. q. q. 3. num. R. Leoe etiam quae id admirans refert Cabassutius

in notitia Conciliorum post synopsim Rculi

tertii. . . . - .

et Videtur postea etiam a magnis Doctoribus dubitatum , non quidem de valore Sacramenti per hqreticos, aut malos homines m nistrati, sed de essicacia. Nescio, an id significare voluerit, aut potius referre quod alii docuerant , Augustinus dum lib. 3. de Baptismo cap. l8. loquens de malis clavium ministris dis

144쪽

Lib. II. Cap. X. isycit , remissam tamen peccatorum nou dabant. Non enim raptoribus, ta faeneratoribus diceret Deus , si cui remiseritii, remutentur eis, si cui

retinueritis, G teneburetur . . 3 Putarunt aliqui sic esse necessarium Baptismum aut aquae aut sanguinis re ipsa suscem . Pluin , ut nunquam satis sit ejus votum , undὰ actum putabant de anima Valentiniani Imperatoris mortui sine Baptismo, cui tamen profuisse ejus votum fuse docet S. Ambrosius de obitu pr dicti Imperatpris . Ut scias quid circa hoc senserit S. Augustinus,lege lib. 8 .confesS.cap. I 2. lib.9. Cap. & praesertim quod scribit ad Fortunatum , & allegatur ab omnibus Canonistis , Polycarpo lib. g. tit. IO. Burchard.lib. q. cap. 16.Juone pari. I. cap. 2II. Gratiano de Consecr. dist. . ubi sic. Catechamenum , quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam babere non credimus, excepto mar rio, ubi tota Baptismi sacramenta complentur. Forte solum significavit, non esse certὰ credendum, mortuum

Catechumenum salvum esse, excepto casu martyrii .

Circa πmpus , quo suscipi Baptismus

debet ', quot opiniones fuere aut false , aut non satis tutae Z Eum certe in multos annos differri licite posse, putarunt multi, ut omnes norunt,

quin laudabilem quoque esse hanc dilationem , Tom. V I vide-

145쪽

3o Lib. II. Cap. X. videtur docuisse Tertullianus in lib. de Bapt. cap. I 8. ubi docet, pro cujusque personae eond tione , ac dispositione, etiam aetate cunctationem

Bapti l epe utiliorem. Et paulo post addit . Si qui pondus intelligant Baptismi, magis time-hunt consecutionem, quὰm dilaiionem. Fidus Africanus Episcopus putavit, ut constat ex I9. Cypriani epistola ad eum scripta , non debere

baptietari infantem intra secundum , vel tertium diei ab exortu, veluti non satis a materni uteri forcsibus purgatum. Tribus post nativitatem annis expectandum putavit S. Gregorius Naaianzenus in orat. ad sanctum lavacrum.

'uid τινο inquie) de insantibus qui neque quid gratia, quidpe sit poeus, coguoverunt, num G eos baptizemur λ Maxime quidem si pericutam aliquod imminet . . . De aliis vero eonsitum do , ut triennium expectent, aut paulo minus , out plus , ut quid maficum audire, ει re

spondere possint , cit si non persem, attameu

figuraliter intelligant.1 Ut autem Gregorius non satis probavit, quod infantes recens nati baptietarentur, sic aliqui non probarunt, quod Baptismus conferretur statim morituris, si culpa sua distulissent, aut saltem de hujusmodi baptismi valore dubitarunt . Non desuere ex antiquis inquit Edmundus Martene de antiquis Ecclesiae ritibus

lib. lae

146쪽

Lib. II. Cap. X. II llib. I. cap. i. arr. I 6. qui de Naptismo eorum qui in lecto perfusi fuerant, validitate addubitaverint . Hujusmodi dubium Cornelium Papam incessit, ut irae innuit in epipola ad Fabium Antiochenum Episcopum Uus Euseb. lib.6. his. Eccl. cap. 43. ubi agit de Novato, qui jamjam moriturus baptizatur fuersit tamin, inquit,

hujusmodi baptismum suscepisse dicendus es. Sed

forte Pontifex dubitavit de solo fructu Baptis. mi ab eo suscepti. 6 Addit prςterea is Alictor, dubitatum de Baptismo aegrorum decumbentium fui Ise etiam seculo sexto, quo vixit Ferrandus Diaconus qui hanc suam dubitationem proposuit Fulgentio Episcopo Ruspensi . Sed is non dubitavit de valore Baptismi illius, eo quod esset eo abi tus ger decumbens, sed quod esset ministratus qgro sensibus destituto Hqc tamen ipsa dubitatio non est digna Doctore. Afferam ejus

verba, quae essent etiam afferenda propter eruditionem , quam continent.

is Religio ii cujusdam viri famulus,Domiis norum Fidelium diligentia, sacramentis Ec- , , clossiasticis imbuendus ad Ecclesiam tradi- ,, tur: fit ex more Catechumenus; post aliis quantum nihilominus temporis propinqua is te solemnitate Paschali inter competentesis offertur, scribitur, eruditur: Universa quo- .

147쪽

3 et Lib. II. Cap. xis que Religionis Catholicae veneranda mysteria cognoscens atque percipiens, celebrato is solemniter scrutinio per exorcismum contrari diabolum vindicatur, cui se renuntiare conis stanter , sicut lila consuetudo poscebat, audiis turus symbolum profitetur. Ipsa insuper san-M cti Symboli verba memoriter in conspectais fidelis populi clara voce pronuntians, piamo regulam Dominicae orationis accepit, simulis que & quid crederet, & quid oraret intelli- gens, futuro baptismati parabatur, cum suis bito violentis invaditur febribus, & crescenis te lethali infirmitate turbatur. Persuasit die- rum brevitas, ut ad fontem c teris abluenis dus differretur , sive potius servaretur , dei, quid pluribus immorer ρ Hora exoptata cun- ctis advenerat . . . Tunc ille in extremo h bitu constitutus sine voce, sine motu, sine,, sensu , nihil valens Sacerdoti interrogantiri respondere , deferentium manibus adporta - tur, & pro eo nobis quasi pro infante responis dentibus , mente absentissimus accepit Bap-o tismum , quem se accepisse post paululumis mortuus, in hac praesenti, arbitror, vita ne- is scivit. Quaero nunc, utrum, nihil ad qternam se beatitudinem consequendam vox ablata no-

Quis modo ex tam debili fundamento ucia

. . o

148쪽

cis amissae, & sensus impediti dubitet de valore, aut de fructu pr dicti baptismi, quem constabat esse collatum homini prius sic instructo ,

sic praeparato, cupidoque t Illa etiam verba notanda sunt. Persuasit dierum brevitas, ut ad fontem exteris abluendus diserretur . Et cur non persuasis charitas , ut nihil differretur Immo quomodo non obligavit charitas nihil differre, cum jam gger moreretur & Baptissemum peteret, cum praesertim Canones ipsi, qui Paschales Baptismo dies destinaverant , peri clitantes , quovis tempore baptizari praeciperent i Certe nullus quamvis infimae notae Casu ista, dilationem quamvis brevissimam permisisset. Ferrandus tamen ea aetate doctus, ac doctor, religioni sibi duxit, lustralibus aquis extra illud tempus tingere jam jain moriturum . idem Ferrandus sub finem epistolae hanc aliam questionem proponit , Utrum nocest,qusinium noceat, an omnino nihil noceat, si quis

baptizatas in nomine sanctae Trinitatis sacro cribo , potuque fraudetur, nempe Christi Corpus,

ct Sanguinem sumere morte prςventus non pos sit Z Quis modo non omnino rudis tam faciles qu stiones moveat Et tamen haec erant olim, cum Casu istae nondum scripserant, interrogata

Doctorum.

149쪽

3 34 Lib. II. Carp. X

gorium ex Angl ia interrogavit S. Augustimis illius regni Apostolus, quae quamvis non omnino pertineant ad Baptismum, de cujus administratione modo agimus , dividi tamen non debent. Fuerunt autem haecbnter alia. An Ckriti continere mis palentes possent contraΘere pM duo germani fratres possent duas sorores accipere t alvi essent necfflarii Episcopi tu Episcopi consecrarione ὶ Utrum praegnans mulier δε- beat baptizari ; aut, posequam grηueric , posquantum tempus poot Ecclesiam intrare, aut

etiam , ne morte prs supetur quod eouerit,

pos quot dies Me liceat sacri daptismatis δε-

cramenta ρrecipere aut post quantum temporis huic vir post' in carnis copulatione tofungi Aut si mensrus consuetudine teπetur , au G-cusiam introire et Meat, σα Dcrae communionis Saeramentum percipere pir suae conjugi eommixtur possit, ansequam lavetur siqua , Ecclesiam intrare, vel etiam ad maseriam sacra cum unionis arterire t AN pos Utasionem, quae per somnium uet atridere, Corpus Domini quia libet Meipere valeat , uti si Sacerdos sit, Iacra seria celeserare Z Haec per se ibi vere timui it

Augustinus victus ex pluribus millibus Mona chorum, ut esset Gentium Apostolus ac Doctor, diuque Romae ad hunc finem eruditus quae mo. do benei o Calaitarum vix ullus ignorat.

150쪽

Lib. LI. Cap. X. 3 I sy Eidem S.Gregorio visus est quaestionem

valde dissicilem proponere Secundinus circa peccatum Originale puerorum, qui sine Bapti l mo moriuntur , petitam ex origine animae que, cum sit a Deo. non videtur posse contrahere culpam ex unione cum corpore, cui in malo

non consentit. Quam quidem quςstionem sel-vit doctissime S. Pontifex, sed circa originem animae dicit ea Epist. 13. lib. . . Registri. TusCharitas sciat , quia de origine animae inser Sanctos Patres requisitio non parva versis es; sed utrum im ab Adam defenderit, an cert8 Angulis detur, incertum remansis. Id modo non

uocatur in controversiam apud nostros Doctores , & beneficio Theologiae facile intelligitur,

α explicatur .

io Annis post Gregorium ducentis supra quinquaginta responsum Bulgaris iuit,quosdam ex ipsis habendos tanquam rite baptizatos, si in nomine Sanctae Trinitatis, vel rantram in no--ne Chrim fuerant haptizati . Post annos trecentos S. Bernardus Epist. 34o. non est ausus d. cere invalidum esse Baptismum puero collatum sub hac forma baptizo te in nomine Dei, GHπEM, G pera Crucis : cumque in Dioecesi Claremontens quidam in larma Baptismi reluti querent illud verbum m iEo, dubitavit Epi-icopus , an is Baptismus valeret, ut apparet m

SEARCH

MENU NAVIGATION