De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

t66 Lib. II. Cap. n.

qua ejus parte perfunctum, aut perfungi se velle pollicitum, tandem donabat absolutione non solum poenarum, sed peccatorum, cujus proinde absolutionis ritus , preces, & sentetitiae in fine pr dictorum libroru descripti legebantur. Ergo hoc etiam intenderunt praedictorum Canonum authores; alioquin prorsus inepte insciteque horuni Poenitentialium librorum scriptores transtulissent in suos libros, & ad forum internum praedictos Canones poenitentiales . Quid

enim magis ineptum , quam transferre ad forum internum eas leges, quae conditae tantum

snt in gratiam externi 6 Demum ut potissimum revincam eos Doctores Catholicos, qui dicunt, hos Canones pertinuisse ad solum forum externum o id si verum sit, dicent Haeretici, in omnibus aut fere omnibus locis Patrum quae afferri a nobis solent pro statuendo usu antiquo & precepto confessionis sacramentalis, agi de sola poenitentia fori externi, vel ad hoc forum ordinata , nec ita facile poterunt redargui, ut modo redarguuntur. Immo ipsi hinc sument occasionem negandi id foru internum ; nam si hi Canones non fuerunt conditi cum ullo respectu ad forum internum , nec ut per eos dirigerentur interni fori ministri, jam Patres nullos Canones condidere

pro horum directione in judiciis delictorum ;

182쪽

Lib. II. Cap. XI. I 6 non enim extant alii Canones quam praedicti. Quomodo autem fuit in Ecclesia veteri id forum , cui dirigendo nullus fuit Canon a Patrihus statutus, cum innumeri sint in gratiam externi fori ab omnibus fere Conciliis, & a multis Doctoribus qua editi, qua indicti, qua confirmati Z Igitur est omnino dicendum , praedictos

Canones non pertinere ad solam disciplinam, nec ad solum forum externum, quod confirmatur validissim me ex eo, quod omnes praesertim 'antiquiores Calaistae hos Canones inserunt tractatui, in quo disserunt de sacramento poenitentiae, & de confessione secreta; putarunt igitur , eos ab hoc etiam forum pertinere ,& fuisse in hujus fori gratiam ab antiquis Patribus editos, quod constat etiam ex eo, quod multa delicta per eos puniuntur, quae nunquam deseruntur , & vix deferri possunt ad forum externum , ut legenti praedictos Canones constabit . Quae profecto efficiunt, ut putem quod innui supra ) id quod hactenus probavi a nullo Doctore Catholico fuisse negatum, sed hoc solum negatum a multis, quod ita praedicti Canones pertinuerint ad forum externum, ut compelli , & cogi ad eas poenitentias Canone statuintas debuerint a Confessariis Poenitentes, quod an fuerit jure negatum nunc expendam .

183쪽

An Canones Paenitentiales ita spectarint ad D-rum internum, ut debuerint in eo imponi paenitentia pir ipse; statutae. A Niequam ego dicam quid sentio, volo, ipse dicas quid ex iis quae te toto primo libro, & hoc ipso hactenus docui, colligas.cier. Videtur mihi manifeste colligi, debuisse imponi. LI. Unde colligis pcier. Ex pluribus capitibus. Aure Dic primum. i cier. Primum est hoc ultimum , quod paulo ante dixisti : nempe eos Canones saltem plerosque, quique proprie poenitentiales erant, spectasse aut unice ad forum internum, aut ad externum quidem , sed etiam ad internum. Infero , ergo canonicae poenitentiae debuerunt in eo imponi. MEI. Hoc argumentum non est validissimum. Nam dicet aliquis, spectasse ad forum internum propter alios fines : & primo, ut Confessarius inde intelligeret , quae peccata graviora essent, quae minus gravia; nam Canones majorem majori delicto poenitentiam statuebant Secundo ut Confessarius id intelligens,

184쪽

Lib. II. Cap. XII. I 69 maiorem ipse quoque pro gravioribus culpistp nitentiam injungeret, quamvis non illam,

quam Canones statuebant. Tertio, ut Consessarius advertens, a Poenitente non satis aestimari gravitatem scelerum commissorum, nec afferri animum satis promptum ad subeundum' onus congruae poenitentiae, eum moneret de

vero Patrum judicio, quam gravi poenitentia dignas illi pronuntiassent eas culpas, quas ipse nihili faceret, & ideo vitare minime satageret. a Cier. At Canones non dicunt. Igui adulterium commisit est dignus tali paenitentia, vel

moncatur, s opus fuerit, dignum se esse tali ρα-

nitentia sed , qui adulterium commisit, ρσniteat sol annos . Ergo non id solum intendunt, quod dicis, sed ut imponantur vere illae poenitentiae. H. Addis vim aliquam argumento. Adhuc tamen dicent, Canonem habuisse eum sensum, vel hunc, Adulter tot annos padniteat,

si velit in hae pila condignΘ satisfacere, vel scam ingenti populi scandalo, G Ecclesia pertum

batione peccarit, di hoc modo fui sie usu ipso &praxi communi explicatos Videtur obstare caput 24. Concilii Moguntini, ubi sic Patres . Ventilata es ratio Paenitentiae, ut Sacerdotes certius intelligerent, quomodo Consessiones rec pere , G paenitentiam secundum Canonicam institutionem porouentibar de crem indicare, quibus

185쪽

o , Lib. II. Cap. XII. hus Patres videntur velle non solum, ut Canones sciantur ad eos quos dicebam sines, sed ut paenitentia secundum canonicam in tutionem imponatur. Sed vere id ex eo capite non eruitur ; nam Patres non dicunt, debere Sacerdotem imponere canonicam poenitentiam, sed secundum insitationem Canonicam , id est majo- 'rem , aut minorem poenitentiam , prout majorem,aut minorem Canone statui viderent,nempe ex aliqua directione Canonum. Praeterquam- quod Patres dicunt, debere Sacerdotes eam poenitentiam indirine non vero dicunt, debere eam imponere.

3 cier. At non videtur haec fuisse mens Patrum, qui eos canones fecerunt, sed ut vere illa ipsa poena imponeretur, Cum enim legerem Canones, quos primo libro attulisti, animadverti , saepe Patres statuere majorem poenitentiam iis, qui essent ab aliis accus vi, &convicti, quod pertinet ad forum eXternum , minorem vero se sponte accusantibus, quod pertinet ad forum internum. Sic facit S. Gregorius Thaumaturgus cap. 8. a te allegatus lib. I. cap.q. q. 2. & sic S. Basilius pluribus in locis ibidem q. 3. Est autem certum, sensum canonis, qua parte statuitur poenitentia denunciatis, sic convictis , non esse eum quem dicebas, ut Mempe eis indicetur poenitentia, sed ut impo-

. natur,4 in

186쪽

Lib. II. Cap. XII. I lnatur, & ita imponatur, ut cogantur eam subire: sic enim fit in foro externo, in quo puniuntur accusati, & convicti. Ergo is etiam est sensus canonis qua parte statuitur poenitentia delictorum, cum reus se ipsum accusat. Utraque enim pars canonis pq nam statuit eodem modo. LI. Ab hac dissicultate se facile expediunt, qui dicunt, hos Canones etiam qua parte imponunt poenitentiam sponte confitenti, pertinere ad forum externum. Cor. At accusatio, & confessio spontanea non pertinet ad forum externum .

LE Id negant, & dicunt, dari duplicem

consessionem spontaneam , unam que fit Confessario, ct hanc pertinere ad forum internum concedunt, alteram quς non fit Confessario, sed Episcopo, aut alteri Judici, ut is mitius puniar , aut ad alios fines, & hanc pertinere ad forum internum negant. Consuevisse autem aliquos in veteri Ecclesia hoc modo confiteri Episcopo suo , constare dicunt ex eo Canone Concilii Africani , seu Carthaginensis , qui refertur a Burchardo libro decimo nono cap.

ra . Ut si quando Episcopνs dicit aliquem μbi boli proprium crimen fuisse configam , atque

ille posea negat, ta paenitere noluerit, non putet ad injuriam Dam Episcopus pertinere, quod illisioli non creditur. igitur Episcopus utebatur

187쪽

I a Gib. II. Cap. XII. notitia habita ex confessione rei, & quidem ex

utebatur contra ipsum reum , ergo ea confessio quamvis facta sponte, sacramentalis non erat, di hujusmodi dicunt pr dicti Doctores esse eam confessionem spontaneam, propter quam Sanctus Gregorius, & S. Basilius minorem poenitentiam imponi mandant in suis epistolis canonicis , quas lib. I. allegavi. Sed haec responsio rejicienda est ex dictis. Quamvis enim non negem aliquando reum sponte confiteri extra Sacramentum , & ad solam impunitatem obtinendam, non est hujus modi confessio spontanea de qua agunt hi Patres , sed vere Sacramentalis, facta solum ex affectu pietatis, & ex servore contritionis, &ideo mandant imponi eis, qui sponte confitebantur, utpote magis contritis, minorem poenitentiam ; non sunt autem magis contriti, qui sponte confitentur ex solo amore impunitatis. Pr terea tota Ecclesia Greca c ut constat ex

ejus libris Poenitentialibus 9 professa est, sequi

se in administratione Sacramenti Poenitenti pCanones Basilii, quamvis benigne explicatos, ut supra dixi. Ergo putavit, eos esse conditos Pro foro interno, ac proinde eam sponte confitentium confessionem, de qua agit Basilius, esse

Sacramentalem.

Igitur qui sapiunt, aliter solvent argumen .

. rum

188쪽

Lib. II. Cup. XII. i 3

tum propositum , ac dicent, eos Canones es intelligendos pro conditione, seu natura fori, de quo loquuntur. Ubi dicunt poeniten iam eise imponendum accusatis, volunt vere imponi, &aliquando etiam cogi reos, quia forum externum hunc modum, & vim admittit. Ubi vero dicunt poenitentiam esse imponendam sponte confitenti, volunt imponi suaviter, & aut indicari , aut temperari pro diversis circumstantis, quia videlicet is modus decet forum internum,& voluntarium . Igitur ex hoc capite non obtines quod volebas. Profer jam aliud caput. Cler. Ex aliis quatuor capitibus videtur evinci quod dicebam. 5 Et primo . Queruntur Patres in Conciliis , quae supra allegasti, uti etiam facit Gregorius III. in eo Excerpto,cujus non semel me ministi, quod non imponerentur poenitentiae Canonicae. Non queruntur autem , quod non imponerentur in foro externo , alioquin de serpsis, qui erant ejus fori Iudices conquesti e sisent, ergo queruntur, quod non imponerentur in foro interno, ergo in eo foro imponi illae . ipsae debebant . quae erant canone statutae. Secundo . Ex iis,quae lib. I .cap.9. disseruisti circa redemptiones poenitentiarum , constat eas non sui me olim saltem ita frequenter, α stata lege usitatas. Ergo olim vere impO-

189쪽

i 4 Lib. II. Cop. XII.

nebantur, aut imponi debuerunt in soro interno poenitentiae canonicae . Nam si imponi non debuissent, non erat cur, eis in dicto foro redimendis, illae minores poenitentiae statue

rentur.

Tertio. Ex iis quae eodem capite dixisti, habeo , concessam fuisse a Pontificibus per indulgentiam , es Ecclesiastici thesauri erogationem praedictae poenae canonicae redemptionem, imo id esse indulgentias Pontificias, nempe quasdam redemptiones ejus poenitentiae , quae debuisset ex canone imponi, & fieri. Ergo vere debuerunt imponi, & fieri. Quarto . Ex tota serie temporis, quod in eodem primo libro hujus tui operis percurris , habeo, paulatim decrevisse rigorem poenitentiae ; nam posteriora Concilia sunt minus severa prioribus, & omnes dicunt, antiquum rigorem desiisse circa finem 'culi duodecimi, de antiquam Ecclesiam fuisse valde rigidiorem ;& quidem in foro interno . Ergo Vere debuerunt in eo praedictae poenitentiae imponi, alioquin rigidior non fuisset. Haec mihi fortia videntur, at ut quisque facile solet in rebus suis i. forte decipior . 6 Auis. Videntur quidem valida, sed forte non sunt. Dicent enim, qui contrariam sententiam sequuntur, eos Patres questos tantum

fuisse,

190쪽

Lib. II. Cap. XII. 373suisse, quod nec in foro externo , nempe reis accusatis, aut publice atrociterque delinquen tibus illae poenitentiς imponerentur; nec sequitur , quod conquesti sint de se ipsis : non enim omnes per eam nimiam indulgentiam peccabant: ex qua eadem ratione saepissime Patres in Conciliis invehuntur in eos abusus, qui erant Ordinis Episcopalis, ut quod multi diutius a suis sedibus abessent, quod non satis caste , aut sobrie viverent, quod indignos ad sacros ordines peto veherent &c. quia videlicet hec eranti

aliquorum, aut etiam multorum, non Uero omnium peccata . Rursus quamvis dicantur questi Patres fuisse de nimia interni fori indulgentia , ut faciunt ea CG cilia,quq nimium laxos codicillos , libellosque poenitentiales abjici mandant, aut etiam comburi: non inde sequitur, volui si se , ut severissimae illς Canonum poenitentiae passim imponerentur, & exigerentur pro quOvis delicto pro quo erant a canone stat ut et , sed ne nimium leves poenitentiae imponerentur . Sic innumeri etiam modo de nimia Confessa-xiorum indulgentia queruntur & bene queruntur; nam certe multi, & plusquam multi indulgentiores sunt) nec tamen iidem,qui hanc indulgentiam deflent, volunt, imponi modo a Confessariis canonicas ipsissimas eorum tot

annorum Poenitentias. Cura

SEARCH

MENU NAVIGATION