De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 Lib. II. Cap. XIII. nem egerit, INDICETOR ei remedium Cano

nicum , quod subire DEFUISSET, si ejus fatinus PUBLICA fuisset . Verum quis

LATET commissum,detur ei a Sacerdote CUM SILIUM, ut saluti animae suae pro occulta paenitentia proficiat, hoc es, ut veraciter ει ex corde se graviter deliquisse confiteatur, G perjejunia , G eleemosnas, vigilias, atque sacras orationes cum lacomis se purgarc contendat, tasic adspem venia pro misericordia Dei pervenire

considat. t o Concilia autem, quorum ut dixi) communis est haec doctrina, multa iant. Agathense celebratum anno 3o6. id solum permittit Episcopo in secretis delictis, ut reum secretis corruptionibus compungere elaboret . Rus verba refert Juo opist. II 6. Aurelianense paulo post celebratum, &relatum ab eodem Juone parr. 13. cap. 43. sic

decernit. Si quis publicam rapinam, G furtum fecerit , publicam inde agat paenitentiam iuxta sacrorum Canonum sanctiones . Si vero oceat, Θ , Sacerdotum SILIO paeniteat . Idem decernitur in Moguntino apud Burchardum lib. I9. cap. 28. Discretio servanda es inter paenitentes pistieΘ, G absconse . Nam qui publicὰ peccat, oportet, ut pu lice inuisetur paenitentia , G secundum ordinem Coonum, pr

202쪽

Lib. II. Cap. XIII. I 8 merito suo excommuuicetur, ct' reconcilietur. Peccantibus autem absconse , non praecipi sed indicari poenitentiam canonicam debere, dicunt iidem Patres apud eundem cap. 96. Omnibus his actis ventilata es ratio penirentis , ut Sacerdotes certitis intelligerent, quomodo coυ-

fessiones recipere, G nnitentiam fecundum Canonicam insitusionem poenitentibus deberent

INDICARE.

ii Idem alia quoque Concilia statuunt, nec veluti moderando Canones antiquos, ut quidam parum docte putaverunt, sed eos expli cando . Non enim Canones antiqui id fieri voluerunt , quod injuste , & imprudenter fit. Injuste autem & imprudenter pro occulto delicto imponitur publica poenitentia , ut Leo in textu allegato docet, & cum eo reliqui Patres antiqui , quos secutus Bellai minus lib. I. de paenit. ca p. al. Publica peccata inqui tJ adpgnitentiam publicam , occulta ad privatam pertinent. Neque enim LICET peccatum occultum publicare. Ex poenitentia autem publica saltem collige hatur ab intuentibus, grave aliquod peccatum fuisse a poenitente commissum) & Suariust Om.4. in pari. disp. 38. sed . 6. num. Com- Munis opinio est, propter peccata occulta non debere imponi pgnitentiam publicam , quia fontruero pors onβία, ta contra bonam famam pί-

203쪽

nitentis. Quae certissina a persuasio fecit, ut innumeri praesertim post sextum aut septimum saeculum moneant ut rigidi ipsi Doctores fatentur o ne publica pro delictis occultis poenitentia imponatur , omnesque Theologi in hoc consenserint, ut dicit Castropalaus parr. q. desacr. Poenit. trach. 23. disp. unic. pune .al. q. 3,num. 3. Si peccatu secreta fimi, omnes conve

tiam publicam . Quam eandem regulam , ut communem longe ante tradiderat Guillelmus summae S. Raymundi interpres sic enim titui.

de poenit. & remissi. ad k. 6. Aliquis potes cogi per excommunicationem ad suscipiendam Domnem pgnitentiam , si sponte non velit subire , dum trimen fit magnum ci publicum , ta moveat scandalum, V quod pro occulto crimine imponi potes, si Ps nitens voluerit, alias nou.

Hanc igitur sententiam tradidere Pontifices, Concilia, Patres, Casu istae veteres, recentesque, omnes demum Theologi.

Ex eo autem quod pro delicto occulto poenitentia publica praecipi nequierit, sequitur, nec potuisse pro eodem imponi poenitentiam canonicam. Id supra supposui magis, quam probavi, nunc probabo, & simul faciam, quod initio me facturum promisi, addam videlicet

argumento ex authoritate Patrum ac Theolo-- gorum

204쪽

gorum petito alterum argumentum petitum ex ratione manifesta , ex eo videlicet, quod nequit salva institutione hujus sacramenti, salvi λque legibus prudentiae, aliarumque Virtutum, pro delictis praesertim occultis imponi in foro interno, & secreto canonica Poenitentia. 12 Ut id ostendam, recolenda, ant praeno tanda sunt aliqua . Et primo , poenitentiam per Canones impositam fuisse publicam , ut modo dicebam : nam per aliquot saecula peragenda fuit aut ante porticum Templi, aut pro foribus , aut in angulo Templi, aut in alia parte Templi conspicua cum insignibus , notisque propriis poenitentiae, quarum aliquae manserunt semper , etiam postquam fieri desiit ea stationaria poenitentia : nunquam enim canonice poenitentibus fuit permissum accedere ad Altare cum reliquis Fidelibus aut communicantibus , aut saltem offerentibusta omnes aut fere

omnes ad minimum jubebantur viginti, triginta , aut quadraginta dies continuos in pane &aqua jejunare; plerique annos plures in luctu , ct sacco, vigiliisque transigere, quae profecto

occultari non poterant, nec tandiu, doque modo , & ordine ab alio quam a poenitente propter gravia delicta peragi solebant. Certe juncta cum aliis indiciis erant argumenta certissima injunctae pro gravibus culpis poenitentiae. 33 Se

205쪽

i9o Lib. II. Cop. XIII. 3 Secundo recolendum est, Canones statuisse longas, & graves poenitentias non solum pro gravissimis delictis , sed pro gravibus omnibus externa actione commissis, immo subinde nec pro delictis, aut vix delictis: nam etiam homicidium ex iusta causa commissum , aut fortuitum plurium annorum p nitentia expiandum erat ; ei vero qui neglexisset infirmos, aut in carcere detentor invisere, ipsisque inservire, diebus decem in pane, ει aqua jejunandum erat,

decem similiter diebus ei qui plui comedisset, aut bibisset, quam ipse facere consuevisset ; quadra

ginta vero diebus ei qui carnem, aut morticinam , aut dilaceratam a bestiis comedisset, totidemque diebus ei, qui se ab uxore sua tempore

uadra esiinc , sat in pervigiliis, praecipuisque festi Sanctornm non continuisset. Hos Carrones apud Burchardum aliosque veteres. col- Aectores reperieS .

Tertio recolendum est , poenitentiam im .positam per Canones fuisse valde longam, Masperam . Nec certe sine horrore audivisti lib. i. hujus operis ejus defcmptionem, nudi tatem , squaliorem, luctum, segregationem ala altari, a precibus, a Templo, a conviviis , aspectaculis , a voluptatibus omnibus, jejunia , vigilias, peregrinationes, exilia, aliaque hujusmodi vix non ipsa morte pejora. - .i Qua

206쪽

Lib. II. Cap. XIII. I9 II 4 Quarto notandum est, Canones poenitentiales fui se quidem initio perpaucos, postea Vero innumeros ; tum quia tandem fuit omni-hus delictis statuta per Canones poenitentia, eaque diversa pro diversitate delictorum, quae sunt sere innumera; tum quia multi Canones dirigebant unam & eandem poenitentiam, cum eadem multas partes haberet, & unaquaeque pars suum Canonem . Ex gr. praeter eum Ca-nonem, quo homicidae imponebatur septennis poenitentia , alio Cataone eadem poenitentia in res partes dividebatur, alio statuebatur quomodo primo anno poenitendum erat, alio quo secundo, & tertio , alio quo reliquis quatuor,

ut supra descripsi, quibus postea additi fuere innumeri alii Canones redemptionum , quo factum fuit, ut in singulis delictis dubius haereret animus Judicis, nec posset nisi post multum tempus, multumque laborem, multorumque Canonum studium, vel pro unico delicto Canonicam imponere poenitentiam, ut haesit ille Confessarius, cujus meminit Petrus Damiani lib. 6. epistolarum epist. 32. & ego ex ipso in

Cler. Rom. lib. I. disp. 12. num. q. His ad tuam memoriam revocatis, ex singulis ostendo , non debuiste ab Ecclesia in foro secreto poenitentiae pro delictis praesertim occultis, imo nec passim, & semper pro publicis

207쪽

39 a Lib. II. Cop. XIII.

imponi, & praecipi Canonicas poenitentias . Is Ex eo enim quod poenitentia statuta per Canones semper , aut fere semper publica esset, ut ostendi, si ea pro delictis etiam occultis imponi debuisset, ex Confessionis Sacramenis

talis usu haec mala plerumque essent exorta .

Primo infamia confitentis, quem in grave aliquod delictum fuisse prolapsum , certo argumento fuisset genus ipsum poenitentiae , quae pro solis gravibus imponebatur. Secundo scandalum, quod solet oriri ex notitia commissi peccati, quodque longe magis incitat alios ad peccandum, quam ad amorem virtutis incitet ipsa peccantis poenitentia , cum praesertim qui Peccavit, aut horitate caeteris praeest , debuissetque aliis virtutis exemplo praeire , ut certC multi publice poenitentes fuissent . Tertio sus piciones innumerae, di quae ex his oriri solent , temere concepta judicia de factis alienis, interpretationes malignae, odia, simultates, perturbatio demum totius Reipublicae. Cum enim

ex publica poenitentia species peccati colligi non posset , sed ejus sola gravitas, jam ut malignissimus in plerisque est timor, & amor θpraedicta uxorum , filiarum , servorumque poenitentia argumentum maritis, parentibus, dominis facile fuisset aut fidei, aut virginitatis ,

aut justitiae violatae . Quarto odium in ipsum

208쪽

Lib. II. Cap. XIII. I93

Sacramentum , quod horum, aliorumque malorum causa haberetur: odium autem Sacra menti omnes ab eo avocasset, & praeterea peperisset odium , & contemptum Religionis , isthaec curandis malis remedia proponentis, &quandam in subiectos populos tyrannidem

exercentis . Demum injuria maxima Sacramenti contra ejus institutionem administrati. Ut enim contra hujus Sacramenti leges, & institutionem fecisset Ecclesia , ut docet S. Leo in ea celebri ad Episcopos per Samnium,Campaniam , & Picenum constitutos, si poeniten' tes coegisset occulta peccata publice confiteri, ita contra eandem fecisset, si eosdem coegisset publice pro delictis occultis poenitere, cum eX utroque redundet infamia poenitentis, scandalum Fidelium , simultates, discordiae, domorum, & Urbium perturbatio , odium tandem,& quidem ingens Sacramenti, neutrum ergo facere unquam debuit Ecclesia. Ergo Canonicae poenitentiae non debuerunt imponi, &praecipi in foro interno , & secreto . I 6 Ex eo quod poenitentiae Canonicae disciplina tot Canones complectebatur , alios quibus poenitentia tanti temporis statuebatur, alios, quibus eadem sic distribuebatur, alios

quibus sic temperari, sic minui, sic redimi, sic relaxari posset ; si pro omnibus delictis hae re- Tom. H. N i gulae

209쪽

gulae servandor fuissent, infinitus labor tolerandus fuisset a miseris Con lassar i is, & circa unum Poenitentem innumera judicia , eaque plena laboris instituenda , & variae poenitentiae cum suis diversis regulis imponendς , una pro homicidio ex mandato domini , & ex metu commisso, eaque sic facienda tot annis, tot quadragesimis per annum , tot feriis per hebdomadam ; alia pro homicidio ex negligentia, ct casu aliquo commisso, eaque hoc & illo modo facienda; alia pro periurio, eaque sic facienda primo anno , sic reliquis annis; alia pro surto ex cupiditate, eaque sic adimplenda, alia pro furto ex aliqua necessitate , alia pro mollitia, alia pro tactu inhonesto; demum tam multa , eaque tam diversa fuissent iniungenda , ut vix unus tota die poenitens fuisset auditus, ejusque judicium absolutum ; Quo sane modo deterrendis , fatigandis, occidendisque Poenitentibus, & Confessariis aptissimo noluit hoc Sacramentum administrari Christus Dominus,qui sic instituit remedia necessaria, ut noluerit ea

dissicillime comparari, adhiberique. 1 Ex eo quod poenitentiae Canonicae , adulteriis homicidiis, periuriis, aliisque hujusmodi delictis puniendis statutae , erant tam asperae, tam luctuosae, tam longae, infero, eas non debuisse imponi, & exigi in foro secreto

210쪽

Lib. II. Cap. XIII. I9s

Poenitentiae ; alioquin Ecclesia veniam negasset omnibus adulteris, omnibus homicidis , omnibus periuris, aliisque innumeris, eisque vix in morte eam indulsisset: siquidem negare censetur Veniam , qui eam paratu difficillimam facit. Quam autem dissicile erat homini vitiis,

ut horum plerique sunt, innutrito, plures annos coram cognatis, amicis, sociis, subinde irridentibus , digito notantibus, ante fores Templi in sacco & cinere deflere; alios inde annos in porticu Templi, aut in eius angulo manere simul cum Ethnicis, a Fidelibus segregatum ; alios postea in medio Templo orare prostratum humi , jacentemque, ad voluere se pedibus Sacerdotum , veniam petere demississime , & iu-terim publicis omnibus muneribus, spectaculis, conviviis, omnique fere hominum consuetudine abstinere , solo pane plerumque Vesti, temperare vino , somno non indulgere , Deum

perpetuo, & homines exorare . Experire mo-

do, & veniam promitte adulteris, hac lege imposita , ut prius hanc, quam descripsi, vitam per septem, aut decem annos in sacco , & cinere lugentes transigant. Quot, putas, adulteri tot annorum recessum , fletum, pudorem , jejunia tolerabunt, de veniam referent 8 Crede mihi, audita lege, recedent omnes, aut fere omnes, & desperabunt. .

SEARCH

MENU NAVIGATION