장음표시 사용
221쪽
consilium contineri , non autem praeceptum , dicas io Clerico Rom. lib. 2. disp. . tuamque istam assertionem Orbi & Urbi denunciat, tanquam contrariam regulis bonae interpretatio- .nis, communi sensui Ecclesiae, & Patribus. H. Redieram in viam , unde me aUO-caVeras , cum me iterum divertere cogis: nec video, cui bono id facias. cier. Ut respondeas ad ea quae contra tuam doctrinam dicuntur, scribunturque.
LI. Et hoc cui bono ξChr. Ut desinant dicere, & scribere con
AELI. Desinent nunquam. Cor. At desinent alii audire illos , postquam falsum esse, quod dicunt, ostenderis. Aure ostendi jam . Gleri ostende iterum, ut penitus deserantur , vel saltem ut respondere ipse possim . Auct. Quid tandem affert, quod ipse ex te diluere non possis ue Chr. Dicit, vocem illam oportet, esse accipiendam proprie , dum Christus docet, oportere semper orare, proprie autem acceptam
sonare praeceptum semper Orandi, non autem 1 olum consilium.
222쪽
Lib. II. Cop. XIV. . VOThes absolutissimum, & recita quid habeat in
Cler. Sic habet . Oportet , Impersonale verbum , idem quod expedit, vel utile es, aut necessΘ es. AELI. Igitur vel ea verba Christi Domini
exponantur sic , expedit semper orare, ut ego exposui, vel sic necesse si semper orare, ut exponit Adversarius, expositio erit propria. Imo
mea magis erit, nam vox oportet propriissime accepta primum tantum sonat, nempe utilitatem , decentiam, & convenientiam, non autem
necessitatem , ut isthic notatum reperies, si legere prosequaris, hinc veteres scriptores probatissimi usi sunt hac voce oportet tanquam non significante necessitatem : sic enim Latinae eloquentiae magister Quintilianus lib. I. cap. I.
Non oporteret modo id fieri, sed necesse esset. Et Cic. ad Att. lib. 6. Hoc feri G oportet, GOpus est. Idemque pro Cornelio Balbo sic exponit hanc vocem oportet in idem tantum sit, ac consentaneum esse officio . Patet autem , nouomne quod est consentaneum ossicio, esse necessarium, & praecipi. Igitur mea interpretatio magis propria est, & magis congruit regulis optimae interpretationis. 6 Cler. Dicet fortasse saltem apud scriptores sacros hanc vocem oportet usurpari sem-
223쪽
eto Lib. II. Op. XIV. per ad significandam necessitatem , Vel pras
Aties. Id etiam est falsum . Imo saepissime adhibetur dumtaxat ad significandam utilitatem , vel convenientiam. a. Reg. q. I. dicit David eum qui annuntiaverat mihi, ει dixerat: mortuus es Saul, qui putobat se prospera nuntiare, tenui ta occidi eum in Siceleg, cui oportebat mereedem dare pro nuntis . Sapient. Is .l2. de impiis dicitur . insimaverunt lusum e e vitam nostram, G conversationem vita composiι- tam ad lucrum , ta oportere undecunque etiam ex malo acquirere , & l6. q. de AEgyptiis dicitur , quod cum exercerent tyrannidem in Judeos, oportebat eis supervenire interitum , Jud is autem oportebat ostendere , quemadmodum inimici eorum exterminabantur. Quae, rogo , in his necessitas, quod praeceptum Z Similiter eodem cap. I 6. vers. 28. Oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, fj ad ortum lucis te
adorare. Quae necessitas, aut praeceptum datur vel dabatur adorandi Deum ante ortum Solis ὶ Quid plura Z In plerisque Scripturae locis
haec vox aut aeque potest alterutrum significare , aut significat solam convenientiam, vel utilitatem , non autem necessitatem . Simili modo usurpatur a Patribus , ut innumeris exemplis ostendere possem. Clera
224쪽
Lib. II. Cap. XIV. 2 9 Chr. At Patres praedictam Christi Domini sententiam sic interpretati sunt, ex praedicto Doctore, ut dixerint, ab Christo Domino per ea verba indici praeceptum semperorandi.
Auct. Id nego, si nomine orationis intelligatur oratio ipsa & non causa orationis. Haec duo distingue cum S. Thoma, & intelliges , per ea verba Christum Dominum simul tradidis e praeceptum, ut idem S. Thomas docet, &simul tradidisse solum consilium , ut idem innuit , & colliges ex D. Gregorio . Praeceptum tradidit, si non loquamur de oratione ipsa proprie & formaliter tali quae est ex D. Thoma& reliquis Theologis elevatio mentis ad Deum, seu ascensui ad Deum o sed de causa orationis,
nempe de charitate, seu recta intentione, qua quidquid agimus ad Deum aut formaliter, aut virtualiter dirigimus. Solum consilium tradidit , si nomine orationis non significemus causam orationis, seu praedictam intentionem, directionemque, sed orationem ipsam, ex cujusa 1Iiduitate commendare solemus sanctos viros: non enim cum Ecelesia eos laudat in Aetis ipsorum ex perpetuo orandi nudio, laudat eos tantum ex eo quod omnia facerent ex recta intentione , sed etiam ex eo, quod semper quan-rum per occupationes, aliasque vitae necessit Tom. II. O tes
225쪽
tes ipsis permitteretur 9 haberent mentem elevatam ad Deum, de Deo cogitarent, eique Preces funderent , quod certe non fecerunt ex praecepto, sed ex solo consilio, ut multa alias 8 Nunc audi D. Thomam, qui 2. a. q. 83. art. I . allegatis in argumento sed contra praedictis verbis Christi Domini, oportet semperorare , illisque S. Pauli, sine intermitone orate , sic docet in corpore, Dicendum quod de oratione dupliciter loqui possumus. Uno modo secundum seipsam, alio modo secundum causam
suam. Causa autem orationis es desiderium charitatis , ex quo procedere debet oratio , quod quidem in nobis debet esse continuum , vet actu veIPirtute: manet enim virtus hujus desiderii iuomnibus quae ex charitate facimus. Omnia autem debemus ingloriam Dei facere, ut dicitur l. ad Cor. I o. G secundam hoc oratio debet ese continua . Audis secundum hoc dicit, non autem secundum illud, nempe secundum orationem
in causa, non autem secundum orationem in
se. Ego autem de oratione in se sum locutus, dum dixi per ea verba tradi consilium , quod non negat Divus Thomas, & colligitur ut dicebam ex Sancto Gregorio qui in I. Reg. li-hro I. cap. I. loquens de Anna matre Samue-
Iis , quae dicitur multiplicasse preces coram
226쪽
Lib. II. Cap. XIV. 'a II Domino, allegat Apostoli verba non ut praecipientis, sed ut adhortantis ad continuam orationem propriam perfectorum . inuid multiplicatio pre um Mna , nisi illam elacrorumpem
sectionem Agnificat, ad quam nor Doctor e re eius HORTATOR , dicens, 'e intermisione orate 8 Sine intermisone namque orare nisi perfusis vir potes. Orare enim sine intermis nes per assectum supplicationis conditori semper
sisere . Num Paulus praecipit, uisupplicationibus Deo semper olvamur , nempe eam Orationem , quam ex D. Gregorio Q lus vir perfectus facere potest Z Id certe nemo asseret. Igitur ibi S. Paulus hortatur tantum . Ergo etiam, Christus Dominus hortatur,non autem praecipit orare semper , loquendo de oratione ipsa, eaque assidua eo modo quo moraliter fieri potest,& non de oratione sola, nec de causa orationis, ut loquitur S. Thomas in textu allegato. Cler. Nempe in eo textu, quem praedictus Theologos Belga allegat contra te. in amvis totus faveat tibi, cum dicat expresse, quod sola causa orationis assiduae praecipitur , non autem oratio ipsa assidua, de qua sola tu lo
AELI. Hinc disce, quanti debeas facere textus , quos isti Doctores congerunt: puto enim, etiam alios esse hujusmodi. Experire,
227쪽
ais Lib. II. Cap. XIV.& recita , si meministi , eos quos affert post
pCler. Affert omnes Theologos generatim, Δ speciatim migerium . LI. migerium speciatim Reliquos innumeros eosque praestantissimos, & omnium ore celebratos generatim, unicum migerium speciatim i Nec rides λ Ecquid tandem dicit istantus Theologus 3 Cor. Dicit, orationem esse ad salutem necessariam, idque probat ex praedictis verbis
Christi Domini & Apostoli. LI. Dicit ne aliud ZCler. Prorsus nihil. AELI. Nihil ergo dicit ad rem nostram , Iaon enim quaestio est de oratione, quam esse Praeceptam nunquam negavi, sed de oratione assidua. De hac nihil migerius. Cler. De oratione assidua loquitur S. Augustinus, cujus longos textus allegat antea . Avia. Et quid dicit Augustinus ZGer. Dicit esse semper desiderandam bea-aam vitam , & in hoc sensu esse semper oran
AED. Non igitur Ioquitur de oratione ipsa, sed de causa orationis. Non igitur affertur ad rem .
. Chr. Hujusmodi sunt alii . Uel enim in illis
228쪽
illis de sola oratione agitur, & non de oratione assidua, vel de sola causa orationis assiduae. Aure. Igitur utrorumque authoritate abutitur , Scholasticorum , & Patrum . Chr. Tandem evretere se dicit doctrinam tuam ex absurdo quod ex hac sequi affirmat, nam, si non sit praeceptum orare semper actu vel virtute per praedictum desiderium aeternae vitae manans ex charitate , licebit , inquit , aliquando nec actu nec virtute desiderare vitam beatam , ergo licebit aliquando desiderare quae
in mundo sunt, cum nequeat anima utroque
desiderio carere , sed alterutrum necessario haheat , aut desiderium vitae aeternae, aut desiderium Mundi, sicuti alterutrum amorem habet necessario , aut Dei, aut Mundi, aut charita tem, aut pravam cupiditatem . Sed is discursus innititur falsae persuasioni , quod nimirum neges, dari praeceptum orandi semper aut actu aut Virtute ; cum , ut modo dicebas solum neges, dari praeceptum orandi semper oratione , quae sit oratio ipsa, & non sola virtus, seu
D. Ita profecto . Ne igitur inutili his jus libelli lectione teramus tempus . Et quo niam eius auctor ex illis est, qui solos Docto res antiquos legi vult ab illis qui volunt addiscere doctrinam moralem , ipsum qui recentisi:
229쪽
ai 4 Lib. V. Cap. XV.smus est, abiice , nosque in viam qua digressi
sumus, restituamus. Ostendi supra, non debui sie Fideles , praesertim cum clanculum, nec atrOciter deliquissent, a Confessariis ad canonicas poenitentias compelli. Nunc forte quaeres, an saltem aliquando, & quando debuerint ab eodem , aut potius ab Episcopo ad easdem compelli . Cor. Id certe scire cupio.
An saltem aliquando , G quando debuerint F deles ad has poenitentias a Confessario, . . vel statem ab Episcopo compelli,
a R OCT. Responsio sequitur ex iis, quae ari dixi supra. Dico igitur, debuisse absiaque dubio ita compelli in aliquibus delict is;
Primum erat, quod reus publice ea commisisset, aut esset accusatus , & convictus, aut esset sponte consessus publice . Id probatum est supra auctoritate S. Augustini, & aliorum . Alterum est, quod reus ostenderet facti poenitentiam : non enim impoenitens poterat
230쪽
Lib. II. CV. YH. 2I ea facere quae erant initia poenitentiae canonicae , nempe deflere culpas suas ad fores Templi, confiteri humiliter culpas suas, prosternipedibus cujusque, aut fallem Sacerdotis, & petere Veniam , pacem, & Sacramenta . Constat hoc ipsum ex pluribus, quae supra attulimuS, Patrum decretis , sententiisque, in quibus reus anathemate plectitur , aut saltem ab Altari, vel etiam Templo amovetur; poenitentia tamen ei non imponitur, nisi resipiscat, & poeniteat.
a Tertium est, quod Poenitenti expediret. Aliquibus enim utilior erat reconciliatio statim concessa , ut iis futuram credidit Cyprianus
epist. 34. qui post lapsum in quaestione fidei,
novum certamen fortiter subire parati erant, si statim reconciliati fuissent, & ideo eos statim , aut paulo post reconciliavit. Ne desperarent aliqui, nimioque in rore tabescerent, fuerunt citius reconciliati, & saltem parte poenitentiae canonicae absoluti. Id Apostolum impulit adceleriorem Corinthii incestuosi reconciliationem: timuit enim, ut ipse Corinthiis significavit epist. a. cap. a. ne fortΘ abundantiori tri-
sitia absorberetur is qui fuerat abscissus, & satanae traditus ad correctionem .
