De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

226 Lib. II. Cap. XVI. uae finis est destructio errorum vitiorumque, &aedificatio virtutum, cujus aedi siricationis magistra es charitas, quae saluti proximorum con

leni id praecipit aliis fieri, quod sibi quisque

suis ab aliis impendi. Subdiique. uicunque ergo Ecclesiasteus Doctor Ecclesiasticas regularita interpretatur, aut moderatur, ut ad reguum

charitatis cuncta quae doeuerit, vel exposiverit, referct, nec peccut, nec errat, cum saluti pro-- κimorum consulens ad finem sacris insuationibus debitum pervenire intendat, unde dieit --

gustinui de Disciplina Ecclesia ea tractans . Habe charitatem, G fac quidquid vis. Si corripis corripe eum charitate , spartiι, parce cum charitate. Affert autem ex Scripturis,ex Conciliis , ex historia Pontificum Romanorum innumera exempla praedictae benignissimae interpretationis , moderationis, & dispensationis: Ex quibus apparet, longe aliam fuisse etiam inveteri Ecclesia receptam moribus disciplinam ab ea, quam sibi fingunt, qui solos Canones legunr, qui videlicet, ut bene S. Ambrosius in psal. II 8. eos describens notat, non compatiun-ιur naturs, non aesimant possibilitatem. . I Hinc autem, nempe ex possibilitate peto secundum argumentum. Est enim certum , plerosque minime potuisse peragere poeniteneias Canonicas, quarum praecipua pars in maximo

242쪽

ximo numero , & rigore jejuniorum sita erat. Non poterant pupri , non poterant senes , non poterant aegri, non poterant debiles, non poterant milites, non poterant famuli, & reliqui innumeri, qui ex diurno labore vivunt, non poterant mulieres pleraeque, vel pregnantes , vel lactantes, vel debiles, vix poterant viri eadem cum uxoribus utentes mensa. His demtractis quam pauci remanent, qui possent Ex his autem paucissimis, qui per vires corporis possent, quam pauci erant, qui vellent, vel qui spem facerent Episcopo, se poenitenriam impositam tam longam , & aspera in peracturos, vel qui impositae poenitentiae partes omnes implerent 78 Hinc autem sumo tertium argumentum , nempe ex arduitate, & libertate praedictae poenitentiae . Libera illa erat . Quamvis enim Reges aliquot, & Imperatores coegerint aliquos , qui enormiter, & cum magno scandala deliquerant, vel poena capitis damnandi alioqui fuissent, se subjicere Ecclesiasticae censurae; id tamen in plerisque s culis, & regionibus f ctum non fuit. Imo ubi factum id fuit, non id

obtentum ea vi fuit, ut reus plurium annorum

c remoniis , pudore publico, vigiliis, jeju niis , abdicationibus , sua delicta expiaret, sed ut Episcopo se sisteret, & aliquot hebdo

243쪽

madarum, aut dierum carcere, vel recessu ma

ceratus publicam aliquam poenitentiae significationem exhiberet. Igitur aut semper, aut fere semper urgebatur reus solis Ecclesiasticis Pspnis, quas perditi homines parvipendunt. alinctam multi manebant usque ad mortem impoenitentes, ut aliqui Episcopi quamvis rigidius quam par erat) necessarium esse putaverint,ad alios absterrendos,eis quamvis jam agerent animam , & veniam cum lacrymis poscerent, veniam negare.

9 Liberum quoque erat acceptam prosequi poenitentiam . Quamvis enim aliquibus id munus demandatum esset inquirendi in mores,& vitam Poenitentium , hi tamen pleraque nec scire certo poterant, aut quae sciebant, dissimulare cogebantur, idque solum plerumque ad Episcopum referre poterant, an Poenitens emendatum se ostenderet, & se publice ger

Tet tanquam poenitentem, non vero , an domi

suae abstineret ab usu conjugii, an in feriis legitimis solo pane , & aqua viveret, & in reliquis feriis solis pisciculis, & oleribus vitam suste

taret. Nec Episcopus, . quando etiam cuncta rescivisset optime, vi poterat adigere poenitentem ad constantiam , Sc diligentiam . Limbera igitur erat Canonica poenitentia , eademque asperrima 4 Recole iterum, quae supra a

244쪽

Tib. II. CV XVA a 29 divisti, & millies legisti, illos fletus, illum pu

blicum pudorem, illas sordes, illas ejectiones, illas segregationes, illas preces fusas ante pedes Fidelium, illas substrationes ad pedes Sacerdotum, illas stationes, illas vigilias, illa tot anaorum jejunia, illam mortem lentissimam . Poenitentia autem sic aspera simul & liabera non potuit esse , nisi paucissimorum , ut pucissimorum est virtus heroica . Igitur Paucissimi eam subierunt. Reliquis tantum Onus subire detrectantibus , aut venia negata fuit. aut permissum, ut impositas poenitentias redi

merent.

Io Hinc autem sumo quartum argumen tum , nempe ex redemptionibus poenitentiae, quas permissas semper fuisse, probavi lib. I in cap. 9. & colligi etiam potest' ex ipsis Patribus Ecclesiae vetustae. II Hinc autem peto quintum argumentum , nempe ex scriptis Patrum antiquorum is Multa quidem leguntur in illis de Poenitentia, multi leguntur Canones poenitentiales, multa quoque sponte poenitentium facta, at neque multae ab ei, poenitentiae Canonicae impositae, nec multae, imo vix ullae hujusmodi plurium annorum poenitentis ex mandato Episcoporum peractae leguntur.

Multos compulit S. Cyprianus ad publi P 3. cam

245쪽

α3o Lib. II. Cap. m.

eam poenitentiam , sed neminem compulit per annos totos pulsare gemitibus Ecclesiae fores ,& aliis postea annis terere porticum cum Catechumenis, aliis iacere prostratum ante pedes sacerdotum , & vigilias, jejuniaque ad multos similiter annos protrahere. Quam ergo poenitentiam imposuit Z Ut non statim ad Altare cum caeteris Fidelibus accederent, sed aliquandiu cum lacrymis, & gemitibus publice veniam peterent, & vigiliis interim jejuniisque

eam sibi promereri curarent..ia Nec valde rigidiorem fui se crediderim praxim Patrum Graecorum, qui eodem quo Cyprianus, aut sequenti *culo floruerunt, Gregorii Thaumaturgi, Petri Alexandrini, Basilii, & Nyseni, quamvis eos Canones poenitentiales, quos attuli lib. I. cap. q. condidisse serantur ; nam , ut supra notavi, Concilium celebratum in Trullo eos recepit eo tempore, qu certe benignior erat disciplina poenitentiae ; &Joannes Monachus in suo Poenitentiali, cujus memini cap. q. quamvis nihil rigidus, Bafilii tamen discipulum se profitetur. Dicendum est iigitur praedictorum Patrum praxini fuisse benignitate temperatam , di ex ea successores Episcopos fuisse eos Canones interpretatos . . Certe haudquaquam crediderim ab his Patribus recessive S. Gregorium Nazianzenum, &

246쪽

Lib. II. Cap. XVI. 23t S. Joannem Chrysostomum ; sic autem benignos utrosque fuisse erga Poenitentes constat, ut inde fuerint a suis Adversariis c qui&ipsi rigidiorem Theologiam profitebantur J accusati, ut refert Card. Barcinius ad an. 3 3. & ad

1 3 Et quidem benignitas praesertim Sancti

Joannis Chrysostomi erga poenitentes eminet ex iis,quae dicit scribens ad Theodorum lapsum epist. 3. &ex lib. a. de Sacerdotio, quae ego re citavi in Cler. Rom. lib. i. dispur.3. num. 29. &disp. 9. num. 37. Eminet etiam ex ejus serm. 9.quem allegavi cap. s. num. 6. ubi Sanctissimus

Praesul ab iis , qui frequenter moniti , &objurgati saepissime, festo ipso die, post sacram

Communionem relapsi fuerant in idem peccatum , quod esse gravissimum millies docuerat, non exigit aliud, quam dolorem, propositum, ct confessionem : satisfactionem tacuit, utpote . futuram talem, quam, peractis illis tribus, fascite peregissent . . A Eandem ex magna in Poenitentes benignitate invidiam , & notam apud rigidos censores incurrit S. Ambrosius, de quo idem Baronius eo an. 3 3. sic habet . uod vero Ec

e iam diu ab Arianis postsessam insar dumosi

nemoris invenerit, in qua ex tanta populi multitudive vix paucor esset reperire, qui aliqua ex o

247쪽

a 3 a Lib. II. Cap. XVI.

parte, vel leviter fallem πυπ essent Arianae communicationis labefactati contagio , ut par erat, ad recipiendos eos in Ecclesiam ροπuitentes , omnibus fres Ecclesiis aperiri jussit, cujus rei case

so quod FACILIS ESSET AD INDULGENTIANV quod accidit postea quoque Gre

gorio Nazianzeno Consantinopoli I multorum invidiam passus es, eorum videlicet quos di- .cebam rigidos Doctores, solitos exprobrare Sancto Antistiti, quod extra Ecclesiam a puero innutritus , & a foro raptus ad Episcopatum, quae Dei, ejusque Ecclesiae sunt, ignoraret, aut inon satis custodiret. Haec in se jactata fuisse idem Ambrosius innuit lib. a. de Poenitentia cap. I. 8. ubi sic praedictos Censores alloquitur , Hos indignamini, ει contra Ecclesiam congregatis Concilium , quia videtis mortuos iuri celsa reviviscere, G peceatores indulta venid resuscitari . Itaque , quod in vobis es, per iuvidiam rursui vultis interficere suscita-

Is Non solos autem eos, qui ab haeresi Ariana ad Ecclesiam redirent, sed omnes Poenitentes comiter ab eo exceptos , & benignissime curatos fuisse, testatur Paulinus in ejus vita , in qua ne unum quidem verbum legitur , unde colligi possit, fuisse ab eo, vel semel damnatum Poenitentem ad eas plurium annorum. poeiu-

248쪽

Lib. II. Cap. XVL a 33

poenitentias , imo non pauca sunt, ex quibus colligatur oppositum, ut cum eius in audiendis Confessionibus benignitatem describit; refert enim, uti peccata a poenitentibus accepta nulli nisi Domino apud quem intercedebat, loquebatur, relinquens exemplum poseris Sacerdotibus, os intercessores apud Dominum sint magis, quam occusatores apud homines. Quibus verbis carpit absque dubio eos Episcopos, qui publice corripiebant eos, qui clam deliquerant, aut iliadem imponebant publicas p nitentias, per quaSeorum delicta apud homines accusabantur. 36 Describit S. Hieronymus epist. IO. Fa biolae matronte Romanae poenitentiam , tanquam spectaculum admirandum, insolitum, &Vix unquam visum , nec tamen dicit, eam per. aliquot annos ante fores Templi flavisse , α procul a Fidelibus cum Catechumenis ejectana, post septem , aut decem annos fuisse reconciliatam , sed pro foribus Basilicae Laterani arae diem Paschae sacco indutam in ordine paralleum

rium stetisse, G Episcopo , Pres teris , G

omni populo collacomantibus sparsum crinem , Ora lurida, squallidas manus sordida colla fab- misisse. Sequenti autem die Paschatis, fuisse pace donatam, & Altaris communioni restitutam satis significat, enm ejus spectaculi tempus notans, meminit solius diei, quae pretii diem

249쪽

a 34 Lib. V Cap. XVI. Paschae, dumque statim addit, Recepta sub oeu- Iis omnis Deusiae communione, quid fecit Z si Licet in die bona malorum non oblita es, ta posinaufragium rursum tentare noluit perieula navigandi , & ideo Hierosolymitanam peregrim nationem statim suscepit, sponte tamen,ut sponute susceperat publicam poenitentiam . Quis enim credat ad hanc poenitentiam publicam

fuisse eam compulsam , quam nemo antea monere ausus fuerat, ne secundum, vivente priori marito, conjugium iniret, quam nemo commpulerat ab eo jam inito resilire , ab eo inquam conjugio , quod aliter excusare non potuit ipse Hieronymus , quam dicens, initum ab ea fuisse quia Evangelii vigorem nou noverat, quam sane ignorantiam forum Ecclesiasticum non praesumit, nec praesumere poterat in foemina tam culta, eoque tempore, quo in Ecclesia Romana comperta cuique erat, aut esse Fabiolae debebat lex Evangelica, qua, ut ibidem idem Hieronymus, nubendi universa causatio, viPeπ- ribus viris, feminis amputatur . Non igitur compellebantur passim poenitentes saltem nobiles eam tot annorum poenitentiam peragere, quam tunc Canones imponebant. Quae enim tanta laus Fabiolae fuisset id facere uno die quod pluribus annis facere teneretur, quodque ab aliis, qui minora delicta commiserant, pas-

250쪽

sm fieret 3 Igitur nec unius diei poenitentiam publicam facere viri praesertim nobiles, passim jubebant nr . Quis autem credat factam si pefuisse a viris plebeiis pro simplici fornicatione, pro furto , pro periurio eam plurium annorum poenitentiam Cano ne statutant, quam 1 nobilibus viris pro majoribus etiam delictis vix unquam fieri videbant Τιγ Hanc certe poenitentiam tam longam, ct asperam , imo qualemcunque publicam a , plebeiis hominibus recusatam tunc fuisse , testatur Augustinus hom. q9. ex 3 o. Erubescit

plebeius, sise negotiator , erubescit Curialis. Ecquid erubescit i Audi . Erubescit genu fl-gere sub benedictione Dei, quod non erubuit

Imperator , nempe Theodosius , de cujus poenitentia ibi agit, & ego fuse ago in Cler. Rona. lib. I. disp. 9. num. 3 i. Id ergo solum exigebat S. Augustinus ab eo , qui publice deliquerat, ut aliquandiu remotus ab Altari publice figeret genu ante pedes Sacerdotis manus imponentis , beni dicentisque, ut fecerat Theodosius , utque faciendum ipse significat ho m. ulti ex so. Et sane in tam multis locis, in quitius agit Augustinus de poenitentia, nec earum quatuor stationum meminit, nec eorum plia' rium annorum , in quos poenitentia protrahi necellario, ct ex praecepto deberet, nec eam

ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION