De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

in ea amor poenitentiae , quam modo sit Τ M. Id non sequitur ex dictis, ut alias monui . Potuit enim esse rigidior Ecclesia vetus, quin saepe compulerit eos qui publice deliquerant , aut fuerant accusati, & convicti, age re multorum annorum poenitentiam . Potuit esse m Mor amor poenitentiae, quin tantus fuerit , ut multi pro quovis crimine statutas Cano ne poenire nitas peregerint .m Caeterum ut dicam quod lentio , quodnue satis innui in Cler. Romi vetus Ecclesia, in idior fuit, & non fuit, quam sit Ecclesia prae-Q; . Rigidior circa aliqua fuit, non item circa alia; rigidior in aliquibus regionibus, & quidem in foro interno , rigore tamen parum felici , ut ostendi in eodem Cler. lib. I. disp. ii. in aliis autem regionibus benignior, in quibus videlicet vix ullus legitur ad luctuosam illam p nitentiam compulsus, aut illi soli qui per canonicam poenitentiam poenam capitis redime-hant , quam sane redemptionem non recusarent

modo qui poena capitis plecti debent, si eos

Principes donarent Ecclesiae. Habuit Ecclesia vetus plures leges & Canones, quibus qui deliquere , ad ossicium , & bonam frugem revoca- ruatur. Habet Ecclesia praesens plures leges , quibus qui nondum deliquere, in ossicio contineamur . Igitur uno genere legum rigidior illa

haec

272쪽

Lib. II. Cap. XVII. 23 haec alio. Demum habuit illa rigidiores Canones poenitentiales, cum vix habebat aliud, quo malos terreret, praeter Canones. Haec habet Canones minus rigidae poenitentiae, cum aucta viribus & opibus habet alia, quibus malos absterreat, praeter Canones. Igitur uno genere

rigoris illa rigidior, haec alio . 8 Similiter amor poenitentiae major olim fuit, & major non fuit. Major in aliquibus, qui abdicatis amplissimis patrimoniis, aut regnis ipsis, in subterraneis speluncis, vel super altissimas rupes totum vitae tempus dedere lacrymis , & jejuniis c quamvis etiam sequens aetas aliquot isthaec exempla proferat) at minor fuit in communi populi coetu .cier. At unde tam diversa persuasio inplerisque, putantibus, & pet petuo dicentibus, amorem poenitentiae fuisse olim tam fervidum,

eumque tam communem λ-LI. Afferam hujus erroris causas duas, faciamque, ut in posterum erres minus, minusque mireris, quod tam multi errent, dum

plus justo praesentem disciplinam deprimunt,& anri quam attollunt.' 9 Prima hujus erroris causa ea est, quod, ut alibi indicavi, plexique ex legibus, tanquam ex indicio certissimo , judicant de moribus, &ex factis aliquorum, judicium ferunt de factis Tom. II. R totius

273쪽

totius multitudinis . Cum ergo canones antiqui Poenales, poenitentialesque magnam severitatem praeseserant , & aliquorum severissimae Poenitentiae referantur, statim colligunt, severissimam quoque fuisse communem praxim. Facit autem , ne hujus collectionis vitium facile cognoscant , propensio quaedam celebrandi omnia quae antiqua sunt. Haec autem est altera si tamen prorsus altera est θ praedicti erroris causa, nempe amor quidam , ac studium celebrandi tempora, quae praecessere: seu amor is sit erga majores nostros ς quorum beneficiis fruimur, seu odium quoddam in aequales, quorum vitiis offendimur . Id facit, ut horum decora facile minuantur, eorum vero amplificemur, nec expendantur subtiliter quae forte dubia sunt, sed statim laudi tribuantur. Habes hujus rei manifestum exemplum in ea multorum persuasione, quod veteris Ecclesiae Fideles quotidie , aut saltem frequentissime , per plura saecula communica in rim, quam opinionem falsam e sse manifestis argumentis ostendi cap. a. Ut autem in hoc decepti tam multi fuere ex causis praedictis , sic ex iisdem causis decepti alii fuere, dum antiquam severitatem attollunt. r. Non decipiuntur certe, qui dicunt, mores Fidelium olim fuisse meliores, majorem

274쪽

Lib. II. Cap. XVII. asyviguisse in Ecclesia disciplinam . Hoc enim dicunt omnes . At cur mores fuere meliores, nisi

quia,qui delinquebant, severissime puniebanturὶ A. imo vero is est alius tuus, alio

rumque error.

Cor. igitur errant omnes io MLI. Nimium ineruditi, qui nullam aliam antiquitatis Ecclesiasticet notitiam habent , quam eam , qu et colligitur ex sacris oratoribus quos audiunt, ex festis Sanctorum , quorum memoriam celebrant, ex eorundem vitis, quas legunt; non quia hete que numeravi , falsum aliquid referant, aut contineant, sed quia ab his, aut in his sit mentio eorum dumtaxat , quq fuerunt a veteris Ecclesiet Fidelibus pie , & sancte gesta, hinc enim fit, ut qui Ca tantum legunt, vel recolunt, vix mali aliquid commissum tunc fuisse putent, omnesque aut fere omnes fuisse autument justos, religiosos, sanctos . Secus judicant, qui horum ipsorum temporum Scriptores legunt. Cur. Hos legunt etiam ii, qui ea tempora celebrant: Imo ipsi lectionem Patrum aliorum inque , qui de sacra antiquitate scripserunt , praecaeteris profitentur .

AELI. An faciant quod profitentur, disces modo Z Ego enim ex Patribus potissimum, iisque Scriptoribus, quos predicti Doctores re-R a cipiunt

275쪽

26o Lib. II. Cap. XVII. cipiunt, & laudant, ostendam , que tunc disciplina viguerit, qui fuerint mores Fidelium eo

Tum temporum , quae celebrantur . Sic autem

Ion solum argumenti, quod modo proponebas, fundamentum evertam, sed ipse argumentum conficiam, quo probem invicte, veteris disciplinae, ac decantatae poenitentiae Canones, non fuisse usu Episcoporum, populorumque ita receptos, ut ea facta fuerint, quae per ipsos injungi videntur : haec enim si facta fuissent , alia fuisset disciplina communis , alii mores

Clericorum, Laicorumque. II Dum autem describo, quae fuerint veteris Ecclesiae leges, quae disciplina qui mores,non loquor de ea Ecclesia antiquissima, quam nascentem Vocamus, seu primitivam,sed de ea quae fuita saeculo tertio, quam aliqui tam effuse laudant

ex ritibus, ex moribus, ex disciplina universa ,& potissimum poenitentiae. Hanc autem ipsam in multis praefero Ecclesiae pret senti. Non enim me latet eam prς stare numero Martyrum , gloria Doctorum, virtute Virginum qu et de W-rannis, suoque ipso sexu mirabiliter triumpharunt . Divina siquidem providentia factum fuit, ut cum in multis abundavit iniquitas , multorum quoque sanctitas abundaret. Adhuc tamen sua pr senti Ecclesiae laus est, ut intelliges ex iis quae modo referam de antiqua .

276쪽

CAPUT XVIII.

in re fuerit antiqua legum disciplina Τ . seui usus ti Isciplina subinde accipitur pro legi Lin bus, hinc ii, qui leges tradunt, dicuntur tradere disciplinana , quique eas rejiciunt , dicuntur reiicere disciplinam, quo sensu Ecclesiastici . dicitur Deus creasse primos no

stros parentes, eisque addidisse disciplinam ,

nempe legem, & praeceptum is Optimis absque dubio legibus modo Ecclesiam regi non est dubium . Optimae quoque, Pro tempore, antiquς ejus leges fuere, sed non optima semper fuere tempora, & ideo fuere aliqua permittenda, & permissa alicubi fuere non optima, quaeque postea fuere tollenda , &fuere sublata; cum videlicet invehi potuit non optima solum pro tempore non optimo , sed optima pro meliori,aut etiam pro optimo tempore disciplina. Η c autem pr sentis Ecclesie esse non dico facta θ sed tempora meliora , aut etiam optima, ex hoc ipso colliges , quod multa fuere resecta, forte non satis bona, certe non Opti naa, quς fuere solum pro tempore non satisqquo permisia . lis autem sublatis quantuni

277쪽

α6α Lib. II. Cap. XVIII. Ecclesiasti ea disciplina profecerit, ex his quae afferam possem autem afferre multo plura Jfacile intelliges. Incipiam a Baptismo , unde incipit nostra Religio , & unde simile argumentum inc pi

Olim, etiam postquam desierant Tyrannorum persecutiones, multi quamvis rite instructi, probatique, baptismum, ut milles audiisti, in multos annos differebant. Quantum in hac dilatione periculum Zolim, nempe totis fere quatuor primis

Ecclesiet s culis ut constat ex Concilio Carthag. tertio,& ex Card. Baron. ad an. 3 q. n. 6 . post c nam Sacrificium offerebatur, & Fideles communicabant : sacra autem Hostia non imponebatur ori communicantis, sed manui, ut is de manu sua illam acciperet, ut patet ex Cypriano lib. de lapsis, Basilio epist. ad C sariana Patriciam , Chrysostomo ho m. ai. ad populum Antiochenum , Augustino lib. I. contra litteras Petiliani, aliisque. Poterat etiam Eucharistia ab itinerantibus secum deferri, domi conservari, ad alios mitti, ut constat ex S. Iren i epistola ad Victorem Papam apud Eusebium lib. I. cap. 24.S. Heronymo epistola q. ad Rusticum, S. Ambrosio lib. I. de excessu Satyri fratris sui .

Quam salubrius h qc fuere sublata propter pe

278쪽

Lib. II. Cap. XVIII. 263riculum, aut irreverentiae, aut abusus t Ad Curandas etiam corporum plagas Eucharistia adhibebatur, ut patet ex S. August. lib. 3. ope ris imperfecti contra Julianum . Quin cum ea mortui sepeliebantur, ut constat ex AEnea Parisiensi Episcopo in libro adversus Graecos Spie-legii tom. .pag. 8 i. & S.Gregorio Dialogorum lib. 2. cap. 2 . Quam consultius id postea vetitum a pluribus Conciliis fuit, inter quae Carthaginense sextum Can. 83. Nemo mortuorum corporibus Eucharisiam impertiatur : scriptum es

enim, Accipite G comedite, Cadavera autem, nec occipere possunt, nec comedere. Diu tamen is

mos obtinuit etiam apud viros cordatos .

3 Olim Sacerdotibus permisium fuit , ut plures eadem die Missas celebrarent . Hinc Regino lib. r. de Ecclesiastica disciplina inter alia , quae ab Episcopo Parochias visitante inquiri jubet cap. 33. recenset, si soluto tempore idest circa horam tertium diei Missam celebret: G post haec usque ad medium diem jejunet, ut Bospitibus, atque peregrὰ venientibus , si necesse fuerit, pos is Missam cantare. Refert valfridus

Strabo lib. de rebus Ecclesiasticis cap. 2 l. Leo

279쪽

temporis cantare quotidie non desilit, ut habent ejus Acta saeculos. Benedictino. S. Elphegus Cantuariensis Archiep. anno IOI 2. Martyrio coronatus bis per singulos dies rem divinam facere solebat, ut testatur obsernus in ejuε vita apud Bollandum I9. Aprilis. Duas etiam S. Aybertus Missas quotidie peragebat, una in pro vivis, alteram pro defunctis, apud eundem Bollandum T. Aprilis . De celebrandis vero Missarum solemniis, inquit Petr. Dam. lib. s. ep. tianos hanc consuetudinis regulam in disciphnatis Ecclesiit, G didicimus, ta tenemus, ut calicem,

diseramus in Misarum fine perfundere, si nos

metipsos eodem die sacrificium denuo speramus oferre; alioquin quandocunque sacras Hostas immolamus in fine calicem semper ex more perfundimus : sed non omnes Sacerdotes,aut Leonis , aut Udatrici, aut Elphegi, aut Ayberti aut Petri Damiani innocentiam ad Altare afferebant: imo non deerant, qui hac facultate offerendi plura sacrificia abutebantur, quos sugillat auctor Uitae S. Thomae Cantuariensis Archiep. cap. I c. ubi sic legitur. Illos autem in praesentiarum , nec memoratu dignos, non Chri-

si , sed mammonae Sacerdotes praetereo , qui, propter oblationum quaesum unam Gripi, tasemel oblatam hosiam quotidiΘ non sewel, sed libentius iterum non tom conscroni , qu m

280쪽

Zib. V. Cap. XVIII. 26s dilaniant, filium Dei quaesiui habenter, Gosentui. 4 Non ausim quidem dicere, ex eadem lucri cupiditate ortum in Galliis fuisse illum usum celebrandi sub uno canone plures Missas, quae quodammodo aequivalerent pluribus Sacrificiis . Certum tamen est , eum postea fuisse ab iisdem Galliarum Ecclesiis reiectum. Ante

pauca quoque ocula ita scribit Gregorius Cassander in Praefatione ad ordinem Roma num o in Galliis multum usitatae fuerunt μέ pn o dicta bifaciatα, trifaciatae , quadrifaci zx, videlicet cum plures Agisse dives argumenti urique ad Osrtorium opius iteratae tandemiano Canone concludebantur , adversus quos sudiore scribit Petrus Cantor in Verbo abbre- stato os In eodem Regno Gallicano maxime viguit ea consuetudo celebrandi Missas siccas, sic descriptas a Guidone de Monte Rocherii in Enchiridio Sacerdotum tract.4. cap. 7. Appro

bo i sum consuetudinem quae ferpatur in oliquibus Ecclesiis Gallicanis, quando scilicet dicta. Misist , veniunt aliqui peregrini ad aliquam Ecclesiam , si non fit ibi aliquis Sacerdos paratus celebrare, Sacerdos induit se sicut si deberet dicere Missam kta dicit eis Missem de Beata Vir ginc , pci de Spiristo Sancto, mel de Trinitiato, vel

SEARCH

MENU NAVIGATION