De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

α66 Lib. IZ Cap. XVIII. sel de illo sancto, pro quo fit peregrinatio , non

tamen dicit Canonem , nec consecrat ; sed osendit eis reliquias aliquas loco elevationis corporis Christi. Et isa Aristis vocatu cea. Nescio, an haec veri sacrificii imitatio, quae poterat esse populo erroris occasio, & ansam praebere ministris simulandi sacramenta, fuerit usquequaque laudabilis: hoc scio , laudabilius postea fuisse sublatam. 6 Jam vero a sacrificio ad ejus ministros transeamus. Et primo suit olim permissum , ut qui adhuc erant matrimonii vinculo ligati sacris Ordinibus initiarentur, nec Diaconi tantum fierent , aut Presbyteri, sed Episcopi, qui mos diutissime perseveravit, ut patet ex Gallicanis Conciliis, quae infra allegabo, aliisque aliarum Nationum Synodis, & responsis Pontificum, in quibus tam saepe sic ordinati redarguuntur, quod ab uxoribus, ut ex lege canonica, seu VO. to debebant, non abstinerent, sed filios pro

crearent .

Secundo fuit iisdem permissum domi retinere conjugem , quam conversam Vocabant, ut patet ex praedictis Conciliis, ubi communis ipsis lectus, non autem commune tectum iu-terdicitur, imo id aliquando mandatur timorem oris mali, ut constat ex epist. a. lib. I. Registri Gregoriani. a Ter-

282쪽

8 Tertio iisdem alicubi indultum videtur habere domi virginem aliquam velut educandam in spiritu , & in virtutibus excolendam , quam ex charitate , agapetam vocabant, veluti spirituali amore conjunctam. Quam Vero periculosum id contubernium esset, quamque juste fuerit inde vetitum satis indicat S. Hieronymus epist. 22. ubi de agapetis virginibus,quas

descripsi, loquens haec habet. Habeant sic hujusmodi laudatores Dor , G sub virginali nomine lucrosius pereant ; libenter talibus non placemus . Pudet dicere . Prob nefast triste se sertim est. Unde in Ecclesiasicis Agapetarum pesti introiit Z Unde sine vuptiis aliud nomen

uxorum 8 Imo unde novum concubinarum genus Z Plus inferam . Unde meretrices univirc Eddem domo , uno cubiculo , opὸ uno tenentur G lectulo : G suspicio ses nos vocant, si aliquid extimemus. Frater sororem pirginem deserit, O cc libem spernit virgo germanum , fratrem quaerit extraneum , G cum iu eodem proposito

esse se simulent, quaerunt aliorum spirituale δε-

latium , ut domi habeant carnale commercium .

Hujusmodi homines Salomon in proverbiis spernit dicens. Alligabit quis in sinu ignem, G pe-simenta ejus non eomburentur Z9 Quarto permissum Subdiaconis in aliquibus Ecclesiis per aliquot saecula fuit , ut ma

283쪽

trimonium contraherent post ordinationem ;non enim inter sacros ministros ubique cense-hantur. Id patet ex Synodo Laodicena can. 2I. di et . & ex S. Greg. epist. 42. libi. I. io Quinto id ipsum fuit alicubi,& aliquando Diaconis permissum, ut patet ex hoc can. I O. Concilii Ancyrani. .Fuicunque Diaconi ordinati in ipsa ordinatione protesati fant, G dixerunt , oporrere se uxores ducere, cum non pos

sint sic manere ; ii s uxorem pos ea duxerint, Hi in miniserio ; eo quod hoc illis fit ab Epi

scopo concessum . Quam nitet magis praesens Ecclesia rejectis a sacro ministerio qui non cogitant, tantum quae Domini sunt Z Quam tutius, aut uxorati non consecrantur, aut uxores consecratorum intra septa monasteriorum continentur Z II Haec autem monasteria, vel virorum sint, Vel mulierum, quam melioribns modo legibus gubernantur Z Duo sunt pr cipua capita, ex quibus oritur, aut fovetur Regularis disci-Plinae relaxatio : ea sunt professio non satis li- hera, & consuetudo, seu convellatio cum e X- ternis nimis libera . Onus enim votorum ex se EraVe, cum necessitas imponit, praegrave est, ct excutitur,aut non fertur patienter, sed trahitur infructuose. Consuetudo autem cum eX- ternis claustrum vertit in publicum sorum; M. reli-

284쪽

religiosis hominibus aut omnia vitia paulatim

amat, aut desideria omnium vitiorum. I 2 Utrique malo occurrunt modo Canones. Primo malo occurrunt expungentes professionem , quam quis emittit absque pleno usurationis, & libertatis, jubentesque explorari ab Episcopo puellarum, antequam profiteantur , Voluntates. Alteri vero malo post alia Concilia occurrit similiter Tridentinum pluribhus decretis , & praesertim eo capitis s. sessionis a 3. quo Monialiuin clausura firmatur utrinque, nimirum ex parte ipsarum, Pae egredi etiam ad breve tempus prohibentur, & ex parte externorum, qui ingredi non permittuntur poccurrunt Episcopi, eos a cancellis & cratibus Monasterii submoventes qui nocere possint, aut eas quibus noceri possit; occurrunt ipsae leges quamplurium Monasteriorum, quibus severisissime omnis cum externis consuetudo interdicitur . Neutrum hoc malum satis abfuit olim a domibus Rebgiosis. Hinc innumera Concilia in Monachos aut vagos, aut Profugos mutan tesque ad arbitrium suum Monasteria, aut auli-COs, aut Causidicos invehuntur, multa simili

ter Concilia deflent ut audies postea J san

ctimonialium effraenem licentiam, raptus , aut illicita conjugia . . . . I 3 Libertati vero profitentium non adeoc . favit

285쪽

avit antiquitas. Qui enim fuerat a parentibus puer oblatus Monasterio , receptusque, quamvis per aetatem liberum tunc non haberet arbitrium, factusque postea sui compos profiteri nollet, permanere in alieno proposito compellebatur . Sic enim Patres Concilii Toletani quarti sub an.633. can. 49. Mongchum aut paterna devotio, aut propria profissio facit. . ut quid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad Mundum reverti intercludimus aditum , G omnem ad Dculum interdicimus regressum .

Hunc ipsum Canonem innovat ad verbum Concilium Uormaciense ann. 868. Hoc idem confirmat Gregorius secudus in sua ad Bonifacium Moguntinum Episcopum epistola , & Alexander Papa tertius in parte 3 O. appendicis ad Concilium Lateranense cap. O. & Clemens Papa tertius cap. cum virum de regulatibus. Itaque sexcentos fere annos obtinuit haec disciplina, is usus patriae potestatis in voluntatem liberorum , quem postea sustulerunt, ut dicebam , Canones reeentiores , ut etiam illud quod subtexo.i Cum aliquis vi morbi de mente dejectus, nec sui compos aliena voluntate fuerat monastico cucullo amictus , si deinde convalescebat, obstrictus omnino manebat ad vivenis dum reliquo vitae tempore tanquam verus Monachus

286쪽

Lib. I. Cap. XVIII. a Inachus in Monasterio, ad eout Hispaniae rex Vamba insigni pietate , bellica laude , & relatis de exercitibus Saracenorum victoriis inclytus, cum in morbum incidisset, essetque inscius

nam sensuum usum amiserat , ab adstantibus

Episcopis, & regni proceribus pro eorum temporum consuetudine , monastica veste indutus, re cognita, cum primum convaluit, regnum suum in Eruigium transtulerit, & se in Monasterium abdiderit, ut constat ex capite I. Concilii Toletani duodecimi , in quo etiam generali sanctione decernitur, neminem,qui in aegritudine , quantumvis in delirium , ac phrenesim lapsus , habitu monastico vel poenitentis fuerit per alium indutus , posse, nisi per crimen, &damnabilem apostasiam , habitum ita susceptum dimittere . Quam iustius modo nemo perpetuae professionis vinculo adstringitur ex voto vel facto alieno ZII Demum quam melius modo statuta, &firmata est Antillitum & Romani Pontificis electio , submoto Populi tumultu, Principuna virorum violentia, eligentium discordia , ambitu eligendorum Z Id fateantur, oportet, quicunque norunt praeteritorum temporum schisemata , & quae inde fluebant alieni juris usurpationes , Ecclesiarum invasiones, Templorum depraedationes, aliaque hujusmodi mala, quibus

287쪽

bus tam saepe , dum vacabant Episcoporum sedes, vetus Ecclesia conflictabatur . 16 Non debeo hic alterum ejusdem praesentis disciplinae decus, & laudem stilentio praeterire . Ea est consensus in legibus, seu ritibus, seu regulis, seu moribus, in quibus fere omnes Ecclesiae discrepabant , ut dolet Innocentius primus scribens ad Decentium Episcopum Eu-gubinum. Si inquit) insituta Eccosiastica, ut

junt a beatis Apostolis tradita, integra vellent fersare Domini Sacerdotes 'nulla diversitas, nutila varietas in ipsis ordinibus , G consuetudinibus haberetur . Sed unusquirique nou quod tra

ditum est, sed quod ipsi visum fuerit, hoc aesti

mat ese tenendam ; inde diversa in diversis locis , vel Ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur , ut 'flaudatam populis .

1 Haec autem diversitas fuit etiam in le-.oibus praecipuis, & veluti cardinalibus nostrae Religionis, quales absque dubio sunt illae , quibus sacramenta ministrantur. Ostendi pari. I. quam discreparint Ecclesiae in statuendo tempore catechumenatus , & quidem etiam illae quarum diversitas oriri non poterat ex diversa populorum aptitudine ad fidei doctrinam percipiendam , moresque Christianos induendos .

Sed major forte fuit in ipso Baptismo rituum

288쪽

Lib. V. Cap. XVIII. 2 3Formam hujus sacramenti in qua modo nulla varietas, ter olim repetebant Ecclesiae Hispaniae, hoc est ad singulas tinctiones, quod Riculnus damnat scribens ad Paulinum Patriarcham epist. 28 i. Gallicae id non faciebant, sed formae semel prolatae aliquid addebant, & in hoc ipso discrepabant, nam aliquae hanc adhibebant Baptizo te illuminatum in nomine Patris , Filii, G Spiritus Sancti in remiFonem

peccatorum, ut habeas vitam aeternam. Aliquae hanc, baptizo te credentem in nomine Patris , filii G Spiritus Sancti ut habeas vitam e ternam in faecula saeculorum . Aliae alias, quaS reperies apud prae laudatum Edmundum Martene de antiquis Ecclesiae ritibus lib. I. cap. I. art. I . Quin alicubi fuerunt detracta ea priora verba Ego te baptizo, & ea sola prolata In nomine

Patris, ta filii, G Spiritus Sancti.

18 Si tanta fuit in forma varietas, quantam fuisse credes in ritibus tam multis quibus solemne baptisma confertur Θ Ut taceam reliquos , mos erat baptizatis, etiam infantibus statim Eucharistiae sacramentum ministrare . Id 'autem non uno ubique modo fiebat, nam in Africa, ut constat ex S. Cypr. de lapsas admovebatur calix fanguinis ori infantis. in Galliis, Hugo Uictorinus lib. i. de sacramentis cap. 2 O.

Puerir, inquit receni natis idem sacramantum Tom. H. S in

289쪽

2 4 Lib. II. Cap. XVIII. in specie sanguinis es ministrandum digito Sacerdυίὸs , quia tales naturaliter fugere possunt. In oriente Sacerdos qua digitum suum , qua folium intinctum sanguine sugendum infantibus

Praebebat, qua cocleari idem sacramentum oripuerorum infundebat. Quam autem diversae essent orationes benedictiones, contestationes, & quaecunque in Baptismi ritibus celebrandis recitabantur, docebit te idem Martene in praedicto suo opere lib. l. cap. I. art. l8. ubi non diversarum tantum

regionum , sed Ecclesiarum ejusdem regionis , regnique diversos ordines es officia leges. I9 Forma sacramenti Confirmationis in Pontificali Egberti Archiep. qui circa medium s culum octavum Eboracensem Ecclesiam regebat est hec . Accipe signum sanctae Crucis chrismate salutis in Chriso Pesu in vitam aeternam . Amen. Pax tecum . In sacramentario Gelasiano annorum 9zo. est haec . Signum Chrisi in pilam aeternam . Amen . In Pontificati m s. Ecclesiae Pictaviensis ab annis circiter 8Oo. exarato est hqc, Signat te Deus sigillo Fidei suae in consignatione Hidei in nomine Patris , G Filii, G Spiritus Sancti. In Pontificali Ecclesiae Caturcensis circa idem tempus scripto legitur hςc,Confirmo,S consigno te in signu

290쪽

Lib. II. Cap. XVIII. et sSpiritus Sancti . Pax G benedictio Dei sit semper tecum . In Pontificali Remensi ejusdem fere antiquitatis haec , Confirmo, G consigno te iunomine Patris, ta filii, G Spiritus Sancti.

Amen . Pax tecum. In libro sacramentario Ecclesiae Senonensis ante annos goo. scripto liqc,

Confirmo , G consigno tesigno sanctae Crucis in nomine Patris, S Filii, G Spiritus Sancti,

ut habeas vitam aeternam, G pipas in saecula oculorum . Multae sunt aliae hujusmodi formae diversia, quas recensere nimis longum esset. 2o Tam diversie non sunt formae quibus Sacramentum extremae Unctionis fuit olim administratum . Reliqui tamen ritys , ususque valde diversi fuere . Ut nihil dicam de iis Ecclesiis, in quibus fani , sed brevi morituri uncti fuere, in plerisque fuit hoc Sacramentum ante viaticum administratum , ut constat ex Theodori poenitentiat i , ubi sic, Ab infirmis in periculo mortis positis pura est inquirenda peccatorum cons ' ; sacra Unctione olei inuncti secundum saluta sanctorum Patrum communio ne Viatici reficiantur. Eadem Sacramenta Confessionis, Unctionis & Uiatici eodem ordine infirmis ministrari jubent Concilium Aqui ra-nense anni 836. cap. s. Moguntinum anni 847. cap. 26. Constitutiones Riculphi Suessionensis Epist. cap. io. Et hoc ordine suscepta lige sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION