De disciplina poenitentiæ libri tres quorum primus totam canonum poenitentialium disciplinam exponit. ... Primus docet, quæ circa poenitentiam fuerit disciplina juris, alter, quæ fuerit disciplina facti, tertius quæ esse debeat & juris & facti. Autho

발행: 1708년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

;6 Lib. II. Cap. III.

sessionem publicam latentium peccatorumnam monet quidem , non esse necessariam confessionem publicam , sed addens statim , sufficere confiteri soli Deo, jam innuit quod dice-ham supra , non aliam videlicet confessionem usurpari ante Nectarit consuevisse, aut praeceptam fuisse, quam publicam graviorum deli- ctorum . Si enim antea, & tunc fieri saltem debuisset confessio secreta, non dixisset sufficere confessionem factam soli Deo, sed sufficere eam quae fit soli Sacerdoti, eique qui nulli revelabit audita. Verba S. Doctoris in hom. I. ad Populum Antiochenum sunt haec . Non tibi dico, osenta te ipsum, nec apud alios accusa , sed obedi Prophaetae dicenti , revela Domino

Piam tuam , ea coram Deo confitere : corawjudice coUtere peccata tua, deprecans, G si non LINGOA , fustem memoria, G ita pete tibi

misericordiam exhiberi . Hoc primum argumentum ex facto Nectarii , & ex locis Chrysostomi petitum facile solvitur, si dicatur, Nectarius, & Chrysostomus errasse cum reliquis Orientis Episcopis , qui decreto Nectarii adhaesisse dicuntur . Secthoc sine injuria earum Ecclesiarum, & Antistitum non videtur dici posse, & ideo hanc so- Iutionem non approbat Card. Bellarmin. hic

cap. ΙΑ.

52쪽

Lib. II. Cap. III. 3T

6 Secundum argumentum petitur ex eo quod Patres, qui primis quatuor, aut quinquesqculis floruere, quamvis innumera scripserint circa mores, disciplinam, Ecclesiae ritus, &Sacramenta , de confessione tamen aut non agunt, aut saltem non agunt tanquam de ea , quae debeat esse omnium gravium peccatorum,

vel quae sit praecepta iis qui post gravem culpam velint refici Sacramento Eucharistiae,ita ut aliter communicare non debeant,quantacunque animum contritio cruciet, & accendat. Hanc universam de Confessionis precepto doctrinam non videntur continere Patrum textus quo si

allegavimus , quique afferri solent . Pr terquamquod paucissimi illi sunt. Nequit ergo exiliis colligi, universam quam dicebam, de con-- fessione ejusque prscepto doctrinam innotuisse semper Ecclesis universe. Nec dici potest, eam a Patribus traditam. non fuisse , quia a nullo ignorabatur . Nam multa alia tradidere longe faciliora , & cuique notiora . Ergo id etiam tradidissent , quod absque dubio fuisset cum primis scitu necessarium. Pr terea si hec doctrina nota Populo, fuisset, eam ex instructione Patrum , suorum ique in fide Magistroruin Populus hausisset ... Ergo ut aliae illorum instructiones scriptae pervenerunt ad nos, hae quoque pervenissent..

53쪽

3 8 Lib. I. Cap. III

Nec dici si init iter potest, hane doctrinam implicite tradi ab omnibus Patribus , dum,

agunt de poenitentia. Nam cur eam non tradunt explicite , ac diserte, ut eam nos trauimus populo rudi Τ An modo satisfaceret muneri suo Pastor , qui non doceret distincte plebem suam, uti Christus Dominus Sacramentum Poenitentiae sic instituit, ut voluerit, nos aliquando in vita , & praes tim, cum volumus sumere Sacramentum Eucharistiseconfiteri Sacerdoti omnia gravia peccata, quamvis solo animo commissa, sed solum moneret, esse poenitendum de peccatis, praesertim cum volumus sumere Altaris Sacramentum Z Nemo certe id asseret, ergo neque Patres, hac generali docteina, vel hortatione poenitentiae, muneri suo satisfecissent. Huic argumento vim addere videtur ea multarum Ecclesiarum disciplina , ex qua Catechumeni paulo ante Baptismum jubebantur confiteri omnia gravia, aut graviora peccata,

quae commiserant . Ingressuros Baptismum inquit Tertullianus in lib. de Bapt. cap. 2Ο. 9 Orationibus crebris , jejuniis, ει geniculationibur , G pervigiliis orare oportet, G cum Com

FESSIONE OMMIUM RETRO DELA

CTORUM , ut exponant etiam Baptismum Oannia . Thaisi meretrici ad Sancti Nonni

54쪽

Lib. II. Cap. III. 39 Episcopi pedes prostratae, & Bapti sinum enixe postulanti dixit Romana Diaconissa. Surge filia, ut exorcieteris, dixitque ei, Confitere Omnia peccata tua, ut refert Surius 8. Octobris. S. Gregorius Nazianaenus sermone in sanctum lavacrum sic alloquitur eum , qui Baptismum est suscepturus . Ne dedigneris tuum prodere peccotum , cum scias , quemadmodum Voannes baptizabat , ut confusione praesenti futuram evadere possis . Id ipsum monet Chrysostomus supra allegatus . Accedit testimonium Eusebii, & Socratis , quorum primus lib. q. de vita Constantini Imperatoris cap. 6 i. ejus Bapti Gnium sic describit. Hae cum secum reputasset genu flexo humi procumbens veniam a Deo Dpplex poposcit peccata sua confitens in mar ris , quo in loco manuum impositionem cum solemni precatione primum meruix accipere . Alter vero lib. s. Hist. Eccles cap. II. agens de Serapidis Templi subversione refert , quod, tunc multὰ plares ad Chrisianam Religionem

se contulerunt, G peccata sua CONFITEMTm baptismum Chrisi susceperunt. Ex his

confirmatur argumentum in hunc modum .

Scriptores, Doctoresque earum Ecclesiarum in quibus fuit usus , aut praeceptum confitendi ante Baptismum, id diserte, & explicate referunt factum, aut faciendum monent , erἶ

C ε , iidem

55쪽

4o gib. II. Cap. III. iidem diserte , ct explicate referrent, id esse

factum, aut faciendum docerent ante Communionem , vel aliquando in vita, si vere in suis Ecclesiis fuisset usus, aut praeceptum confitendi omnia peccata ante communionem, vel aliquando in vita . Imo id monuissent multo magis , nam ea confessio ante Baptismum non fuit

a Christo instituta, aut jussa, ut ea fuisse creditur , quae est post Baptismum peragenda. Rursus ita arguitur. Quia post aliquot saecula non fit amplius a Scriptoribus mentio hujus confessionis praecedentis Baptismum, eolligimus , eam fieri desiisse , ergo quandoquidem

Scriptores aliquorum saeculorum non faciunt mentionem hujus confessionis complectentis omnia gravia peccata, tanquam praeceptae a Christo Domino, & necessario faciendae ante communionem c nullus enim eorum textus,qui hanc totam doctrinam contineat, producitur,

ut dicebam J jam debet colligi, non extitisse tunc usum talis confessionis sic universalis, α

praeceptae.. 8 Confirmatur iterum sic . Quia Patres omnium saeculorum vere usurparunt Sacramentum Bapti sint, & Eucharistiae, & utriusique praeceptum a Christo manasse non ignorarunt , in locis innumeris de utroque Sacramento aguat, ut nos azimus, & utriusque praecep-

. - . , tum,

56쪽

Lib. II. Cap. III, 4rtum, ut nos facimus , populo exponunt. Ergo si vere usurpassent Sacramentum pr dictς confessionis universalis complectentis omnia gra-Via peccata , & praeceptam eam esse credidi sisent, id expresse populo significassent, ut nos significamus, inque locis innumeris, aut saltem frequentissime de praedicta confessione, ejusque praecepto diserte tractassent . Utrumque enim credere, & callere distincte debet populus. Quare licet hoc argumentum nega

tivum , Patres id se fecise nunquam dicunt,

ergo id non fecere, non semper vim habeat, aliquando tamen habet, & magnam habet, cum videlicet aliunde probatur, debuisse illud memorari, si factum fuisset. ostendi autem , debuisse Patres saepissime agere diserte

de confessione, ac docere , necessariam esse consessionem omnium gravium peccatorum etiam sola cogitatione commissorum, ut nos frequentissime populum docemus , praesertim cum de Altaris Sacramento participan-

dum est , quod olim populus frequentissime faciebat , ideoque hac monitione magis indigebat . 29 Adde, fgpissime Patres interpretari ea Apostoli verba Probet autem se ipsum homo etc.

Nec tamen dicunt clare ac diserte, tradi ibi a Paulo praeceptum confitendi omnia gravia pec

cata

57쪽

4et Zib. II. Cap. III.

eata etiam interna, ut nos semper ea interpretamur. Nunc rogo , cur nos sic interpretamur

semper & quidem verbis nihil ambiguis, illi

non ita ξ Cur tam saepe monent populum , ne accedas indi ne, nunquam autem dicunt, cou flere a/ciunt,

cap. II. Peccatorem non audentem propter indignitatem suam accedere ad communionem , allegantemque praedictum locum Pauli ad Corinth. I. cap. II. Fuicunque manducaverit panem hune, vel biberit Calicem Domini indignὰ reus erit corporis, G sanguinis Domini, hortatur ut accedat, sed bene dispositus & dispositionem docet; Qua autem ratione id faciat, audi. Quodo igitur quicunque tu ei qui sodicis, dignus erit Z uando Chrso te ipsem peres Z Nam si peccando indignus es, ta peccoro non desinis quis enim delicta intelligit secundum psalmisiam 2 expers omnino eris vivificae hujus sanctificationis. Ouare ecce remedium quod unice proponit Cyrillus J pias quaeso cogitationes suscipias, sudiosΘ, sancteque visos, ta benedictionem participes, quae mihi crcdo

non mortem solum , perum etiam morbos Omneyrepellit. Haec Cyrillus confessionis remedium nec innuens quidem , cum erat directe & po. tissi-uca quaecunque te gravis culpa reum fa- pravus omnes cogitationes, prava deliri. S. Cyrillus Alexandrinus lib. q. in Jo.

58쪽

aut innuens non esse necessarium remedium ,

quo antea vivificemur, sed ipsam Eucharistiam esse institutam ad vivificandum , & non solum ad morbos depellendos , quae videtur fuisse communis Patrum sententia, quare mirum non est, quod, exceptis gravioribus. publicisque delictis, propter quae graviori S publica p nitentia satisfaciendum erat Deo& Ecclesiae, mini me docuerint debere Communioni Cou essesionem praeire. io S. Augustinus serm. 232. de Tempore.

Ideo inquito fratres charis i una quisque c0π- sideret conscientiam suam , G quando se aliq*'

crimine vulneratum esse cognoverit, prius Oro

tionibus , jejuniis , vel eleemotonissiudeat mun dare conscientiam suam , G Ac Eucharisiam praesumat accipere. Ubi nam aptius quam hic

confessionis mentionem faceret Τ Et tamen non facit. Cur Z Nisi quia ea non exigebatur tanquam ordinaria praeparatio . Nec facit, quoa alibi hortetur eum, qui Decalogi praecepta violavit, adire ante communionem Antistitem, seu Praepositum Sacramentorum : id enim suadet tantum , non postulat tanquam praeceptum, ni Scum peccatum est commiisum cum tanto aliorum scandalo , ut pgnitentia agenda fit in notitia multorum, pel etiam totius sobis: alioquin

59쪽

q4 Zib. II. Cap. III.

non solum esset necessaria ante communionem confessio , sed praeterea confitendum esset Anti stili , nempe Episcopo : hunc enim adiri vult Augustinus. ii Hinc autem desumitur tertium argumentum . Per aliquot enim saecula nullus alius fuit, excepto mortis articulo , aut alia hujus modi necessitate, minister facramenti P nitentiae quam Episcopus, hinc S. Augustinus hom. 5 O.

ad yniistitem mittit cui dicebam) eum , quem

ad confessionem suorum delictorum inducit, quod facit etiam in epist. Ii 8. ad Januarium, &alibi. Similiter S. Leo ea epist. 9 I. quam cita Vicap. Praepositis Ecclesiae qui certe sunt soli Episcopio potestatem remittendi peccata , curandique confitentes tributam dicit. S. quoque Gregorius hom. 26. in Evangelia munus solvendi Laetarum suscitatum , nempe peccatorem a Deo excitatum ad p nitentiam, solis Ecclesiae Pastoribus attribuit. Pastores autem Ecclesiae

sunt soli Episcopi.

et Accedit testimonium scriptorum . Nicephorus Cartophylax , qui vixit saeculo octa- O , ac proinde callere certius potuit antiquam disciplinam, ita scribit in epist. ad Theodosium, cujus fragmentum extat in primo tomo Bibliothecae sanctorum Patrum , & affertur a Card. Bellarinino de Pqnit. lib. 3. cap. IO. O OUIez

60쪽

Lib. II. Cap. n. 43 oportebat ad ipsos Pontifices accedere, suaque illis occulta prodere, sis pel reconciliationem, vel repudium ferre. Ignoro autem qui factum

fit, cur hcc minus observentur . Puamvis exiissimem Pontificer negotii terio , frequentiquo multitudinis turbulentia defatigator id operae ad Monachos transmisisse. Idem testatur Edmundus Martene de antiquis Ecclesiae ritibus Part. 2. lib. I. cap. 6. art.6. Poenitentiae miniserunus olim erat Episcopus, qui solus peccatorum confessiones excipiebat. Additque, Episcopos postea in huius muneris communionem vocasse Presbyterum inde dictum P nitentiarium, quo per plura saecula caruere Ecclesiae praesertim Oecidentales. Ex hoc videtur probari, non fui sse olim praeceptam confessionem omnium etiam latentium peccatorum , quia jam omnes debuissent Episcopo manifestare omnia delicta sua etiam occultissima magnique dedecoris, quod fuisset onus intolerabile non solum p nitentibus coactis infamare se apud Prae fidem suum, sed etiam Episcopis, qui infinitis aliis occupationibus urgebantur. Ipsi enim tunc concionem habebant ad Populum . Ipsi moralibus quaestionibus , & dubiis , ut plurimum respondebant . Ipsi in multis etiam Laicorum controversiis judicabant. Non igitur tempus supererat quod impenderent audiendis Confessioni-

SEARCH

MENU NAVIGATION