장음표시 사용
61쪽
sionibus, quae solae tunc in ea communionum frequentia totum Episcopum postulasIent.1 3 Hinc autem, nempe ex usu tunc valde communi communicandi frequent issi me conficitur quartum argumentum . Quamvis enim non soli Episcopi, ut ostensum est , sed omnes Sacerdotes confessiones excipere consuevi sient, adhuc tamen satisfieri nequivisset omnibus , si quicunque post gravem culpam communicabant , confiteri antea, & reconciliari debuis.sent. Id ut constet, ostendendum est , quanta tunc esset in Ecclesiis omnibus aut pleri' ne communionis frequentia . ostendam autem testimonio eruditorum. In primitiva Ecclesia finquit Joannes Belethus in lib. de Divinis officiis cap. l2O. o praeceptum erat, ut singulis diebus Corpus Dominiivmeretur : postes pero crescente numero fidelium , ut singulis diebus Dominicis, tinde etiam nunc in Graecia sub anathemate punitur qui a tribus diebus Dominicis non communicaverit . Similiter Petrus Ble sensis serm. i 6. In Irimitiva Ecclesia quotquot intererant conserationi Eucharisis intererant autem omnes qui poterant) communicabant eidem . Postquam
autem crepit numerus Fidelium , nec omuel accedere ad Eucharisi iam pisum est, satutum es, ut saltem diebus Dominicis fideles communicent. Quod Auctores dicunt de primitiva Ecclesia
62쪽
fundamentum aliquod habet in Actis Apostolorum & longe majus in celebri decreto Anacleti expellentis ab Ecclesia eos qui de sacrificio, cui intersunt , non communicant. Quod autem dicunt de Ecclesia adulta , qua innuitur, qua asseritur a Patribus, & praesertim a Joanne Chrysostomo pluribus in locis . Auctor quoque ser m. 25. inter adscriptos S. Ambrosio in nova editione operum ejusdem sancti Doctoris ita scribit . Omnes Chrisiani omni Dominica debent offerre, ει communicare. Tempore autem
Ambrosii, & Chrysostomi populosiores Urbes erant quam modo sint, inque ipsis plerique Fideles erant pauci Gentiles, numerus autem Fidelium qui graviter peccabant, ingens profecto
erat, ut infra ostendam, non autem ita ingens , ut modo est, numerus Sacerdotum . Qui ergo poterat toti Populo,communicare volenti,quavis die Dominica satisfieri, & confessiones exincipi omnium qui urgente praecepto, postulassent audiri Nec, si decuplo major quam modo, fuisset tunc numerus Sacerdotum , audiri omnes potuissent, cum praesertim confitentibus qui graviter peccarant, confiteri etiam reliqui ut modo faciunt, voluissent, quod tamea factum non fuisse constat. i4 Hinc autem petitur quintum argumentum , nempe ex more solemni apud antiquos
63쪽
minime confitendi, cum gravia peccata commissa non erant, sed sola venialia . Hinc S. Augustinus, aliique eorum temporum Patres, dum de expiatione venialium agunt , non eorum confessionem , sed alia remedia proponunt; &praesertim orationem Dominicam . Nec produnt eorum saeculorum historiae, remedio confessionis usos unquam fuisse sanctos Patres, utpote qui culpis lethalibus carebant, nec mos inoleverat sola venialia confitendi. Igitur nullum extabat, aut nullum extare tunc censeba tur praeceptum gravia peccata confitendi. Cum
enim difficile sit de suis cogitationibus, internisque actibus certum ferre judicium , & culpas leves a gravibus discernere, ea persuasio praecepti, & qui natus ex ea fuisset in pleri sique aut ignaris, aut timidioribus, timor facri levit ad confessionem compulisset etiam illos qui sola venialia commiserant. Atqui docent eruditi hos minime consuevisse ad confessio. nem accedere. Ergo nondum erat in populo Christiano hujus persuasio praecepti, quae modo facit ut innocentes quoque , immo frequen- tius quam reliqui, confiteantur, ut saltem suas dubitationes & scrupulos deponant .is Hinc autem desumitur sextum & ultimum argumentum . Is enim morbus, quem
scrupulorum dicimus & est anxia quaedam &
64쪽
nunquam requieta dubitatio carens solido fundamento, ne actio vel facta, vel facienda prava sit , prae serti m versans circa confessiones, ne quid necessarium omissum sit, aut omittatur bignotus fuit antiquis Fidelibus, nec Patres qui de reliquis omnibus morbis curandis persaepe
tractant, de morbo scrupulorum tractant unquam , nec referunt unquam , hoc morbo dubitationum timorumque circa praeteritas confessiones , quibus modo cruciantur innumeri,
fuisse ullum vel in morte correptum , & pro pter hoc confessionem distinctam totius anteactae vitae, quam dicimus generalem, peragere voluisse, ut a multis jam saeculis innumeri laudabiliter peragunt, aliqui ex necessitate , aliqui ex abundantiori pietate, aliqui ex praedi-lio morbo. Cur autem modo tam anxius timor circa confessionis integritatem, olim autem
nullus ξ nisi quia aut inusitata olim fuit ista confessio, aut ignotum praeceptum eam faciendi sic
integram , nempe Omnium gravium culparum, etiam solo interno consensu commissarum , circa quas oriri dubitatio facilius solet. Certe nulla alia ratio, ut videtur, afferri potest. Igitur hoc praeceptum omnia gravia peccata confitendi aut olim in Ecclesia non fuit, aut cognitum non fuit, sed illud solum petendi absolutionem graviorum delictorum, pro quibus Epi-D QO
65쪽
so Z ib. II. Cap. IV. scopus publice satisfieri voluisset, quae sane disciplina harum dubitationum , seu scrupulorum
causa, vel occasio esse non poterat. Haec argumenta ex multis quae afferri possisunt, afferenda potissimum censui, quia majorem vim praeseserunt contra doctrinam cap. 2. statutam. Cler. Et videntur habere maximam . D. Videlicet non expendentibus illa , haerentibusque in primo cortice eorum qi'ae Proponuntur, ut haesierunt illi, quorum responsiones mox referam, antequam vera responsione haec argumenta dissolvam.
Triplex responsio proponitur, G rejicitur. I Uit qui putavit, salva fidei doctrina, dici
posse, Divinum quidem esse Confessionis, ut modo fit, agendae praeceptum, sed Ecclesiam per aliquot saecula latuisse , ut eandem latuisse videtur aliquandiu praeceptum pariter Divinum suscipiendi Baptismum post 1ufficientem fidei instructionem , & praeparationem, nec ipsum differendi per annos multos, & multo minus usque ad mortem , ut etiam quarto saeculo cum jam persecutiones cessarant , quae
66쪽
forte eam dilationem honestaverant, innumeri etiam bene morati fecerunt, Ecclesia permittente , & quidem citra errorem, cum non dOceret eam dilationem licitam esse, sed non doceret esse illicitam, ut postea docuerunt Ambrosius, Gregorius Naziangenus, aliique Ecclesiae Patres, quibus patuit, quod alios antea
Ad locum vero Tridentini asserentis , innotuisse sena per Ecclesiae praeceptum Divinum Omnia gravia peccata confitendi, respondebat idem , non tradi ibi doctrinam Fidei, ut fit ubi Canones proponuntur , sed eruditionis, nec juscondi, sed faet um referri, vel non ita severe illam vocem smper accipiendam , ut Omnia
Ecclesiae tempora complectatur.
a Sed haec interpretatio prava est, ct ma iam doctrinam continet; & rursus ipsa responsio mala est, & contraria Traditioni, Patribus, S Tridentino, ac proinde est omnino rejicienda . Nec illud verum est quod huic responsioni confirmandae dicebatur circa dilationem Baptismi a veteri Ecclesia permissam , velut eae ignoratione Divini praecepti. Tempore persecutionum non fuit ea dilatio damnata , immo persaepe approbata & volita, ne tam multi in quaestione fidei laberentur, & desciscerent, ut
illi praesertim faciebant qui Baptismum susce-D a perant
67쪽
sa Lib. II. Cop. IV. perant non satis diu probati, vel non satis usu temporis de Christianae fidei oneribus edoch i.
Pace Ecclesiae reddita per Constantinum, mansit aliquandiu nempe sexaginta, aut septuaginta annis ea permissio,non ex ignoratione Divini praecepti, sed I. ex benigna ejus interpretatione, 2. ex timore,ne pax reddita Ecclesiae turbaretur,& redirent iterum tyranni, persecutiones, tormenta , pericula deserendi Christianam religionem, si facile conferretur Baptismus, 3.ex infirmitate multorum qui quamvis nostram fidem
essent amplexi, Ecclesiasticam tamen disciplinam & censuram, cui Fideles bapti Eati subjecti
erant,reformidabant,q.demum ex vi longae consuetudinis, quae, cum libertati favet, difficile deseritur, &, si communis est, non illico tota, sed per partes, lapsuque multi temporis ene vatur, & concidit. 3 Secunda responsio non admodum discedit a prima, docetque, hoc praeceptum confes- sonis innotuisse quidem semper Ecclesiae a primo ejus exortu, non quidem Fidelibus passim, sed Pastoribus plerisque; ab his autem non illico fuisse totum, & integrum praeceptum significatum populis, sed per partes , jussis primum
consiteri atrociora, inde omnia externa, quae
sola proinde in libris poenitentialibus antiquissimis plectuntur, tandem omnia, sive sola interna essent,
68쪽
essent, sive etiam externa, ut certe non latuere Apostolos Ierosolymis congregatos novae legis praecepta, quae sunt multo plura tribus, vel quatuor, sed illud quoque , Spiritu Sancto docente , intellexerunt, Ecelesiam Antiochenam ex Hebraeis, & Ethnicis ad fidem conversis consurgentem ita fuisse temperandam , ut illis legis Mosaicae amantissimis ejus aliqualis cultus, S usus permitteretur, his amantissimis suae libertatis tria solum vel quatuor praecepta indicerentur , scribereturque in hunc modum. Visum est Spiritui Sancto G nobis nihil ultra imponere zobis oneris , quam haec necessaria , ut abstineatis vos ab immolatissimulacrorum, Gyanguine , GDFocato , G fornicatione, a quibus
custodientes vos benΘ agetis. Valete. Quo factum fuit, ut suavissime lex vetus interierit, &nova successerit : illa non tota statim desierit, haec non tota statim inc perit; illa non fuerit tanquam mala reiecta , sed tanquam inutilis
relicta; h c visa fuerit esse jugum suave, & frenum quod regeret arbitrium, non extingueret libertatem.
Sed neque ista responfio sustineri potest :nam ut omittam alia, quae eam improbabilem faciunt) Concilium Tridentinum docet , id pr ceptum innotuisse semper Ecclesiae universae I nomine autem Ecclesiae non significantur
69쪽
s 4 Lib. II. Cap. IV. hic soli pastores, sed etiam reliqui Fideles. a Tertia Responsio est, distingui debere
preceptum confitendi omnia gravia peccata a Pr cepto ea confitendi, quotiescunque suscipiendum est Eucharistiae sacramentum , primum prςceptum obligare solum in morte, seu in periculo mortis juxta gravissimorum Dostorum sententiam apud Suarium disp. 33. seci . tinum. I. Et hoc innotuisse semper Fidelibus, qui in mortis periculo semper consueverunt petere poenitentiam , seu reconciliationem , adeoque confiteri peccata sua, ut colligitur ex innumeris Conciliorum decretis , & ex epist. I 8 O. D. Augustini ad Honoratum , quam supra allegavi , aliisque Patrum locis, in quibus is mos
innuitur. Secundum autem prςceptum constendi Omnia gravia peccata ante Communionem aut
divinum non esse,ut non pauci gravesque Theologi & Canon istae docuere, quos citat, & rejicit Suarius in 3. parr.tOm. 8.disp. 66.art. 5. seel. 3. aut, si divinum est, per aliquot *cula latuisse Ecclesiae Doctores, nempe toto eo tempore , quo si observandum fuisset, plerique Fideles ex defectu Sacerdotum rarissime communicansent cum gravissimo Ecclesiae damno, quae tunc maxime Eucharistiae sacramento refici, S armari opus habebat ; vel innotuisse quidem onse: nibus,
70쪽
nibus, sed eo tempore non obligasse ex prςdicto Sacerdotum defectu, qui tantus fuit initio Ecclesiae, & aliquanto post tempore, ut vix
unus esset in totis urbibus aut regionibus. Si igitur fuisset ante communionem postulata confessio distincta omnium peccatotum facta Sa- Cerdoti , plerique toto anno, & pr sertim infestis pretcipuis a communione abstinuissent, &quidem etiam qui gravi culpa carebant, sed timore gravis culpae qui multi sunt non carebant, quod sane perniciosissimum Ecclesiae fuissisiet, eo praesertim tempore persecutionum, ut dictum est, quodque contrarium videbatur voluntati divini Institutionis, qui hoc Sacramentum esse voluerat quotidianum, aut saltem frequentissimum Fidelium alimentum . Putarunt ergo Ecclesiarum Pastores, hoc pr cepto tunc Fideles minime astringi uti nos astringimur modo , cum tanta suppetit copia Sacerdotum θ& sussicere , cum Sacerdoti distincte confiteri non poterant, eam internam poenitentiam ex charitate conceptam , quam contritionem vocamus inuam semper Ecclesia intellexit esse in hoc casu omnino necessariam) & generalem culparum confessionem & absolutionem , aliamque hujusmodi externam poenitentiae aut charitatis significationem , quae esset aliquale confessionis sacramentalis supplementum. Id