Thesaurus locorum communium de quo noua et vetera proferuntur in gratiam pastorum & concionatorum ordine alphabetico digestus opera & obseruatione Henrici Culens pastoris Gerardimontani, S.T.L

발행: 1622년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ta cuiuilibet pessimi hominis inuenitur. August. De spiritu& littera,cap. 27. Nos, ait idem Augustinus, si eos, in quos nobis , potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittimus , rei cum ipsis erimus. Quam vero innumerabilia permittit ille fieri ante oculos suos, uae utique si noluisset, nulla ratione permitteret, dc tame iustus & bonus est,&c. Lib. 3 .cotra Iul.c. 3. Paucissimi sunt iantae felicitatis,ut ab ipsa ineunte adolescentia , nulla damnΦilia peccata committant , vel in flagitiis, vel in facinoribus, vel in errore ; sed magna spiritus largitate opprimant, quidquid in eis possit carnali deIectatione dominari.

Idem lib. 1i. De civit. cap. I 6. Tam diu quis peccata sua, quae nosse ac dessere debet, ignorat, quamdiu aliena curiose considerat. Prosper lib. 2. De vita contempl. cap. 6. Peccata & delicta conscientiae reputentur, Vulnera cogitentur, & desinet v uusquisque de Domino & de hominibus conqueri, si quod patitur intelligat se mereri. Cypr. contr. Demetr. Vt lapideam duritiem frequenti tunsione comminitimus, ita & nostrorum peccatorum coagmentationem dolore, confusione, detestatione, condemnatione , castigatione, ac conuersionis propositio quasi frequentatis ictibus explangimus. Vnde August. in Psalm. I 6. Cor prauum, inquit, Mtortum , & durum est. Iam ergo frangatur & conteratur ut dirigatur. Tu dirigere cor tuum non potes; tu frange, ut ille dirigat. Quomodo tu frangis ξ quomodo tu conteris ξ confitendo , puniendo peccata tua. Sic ille. Vide eumdem serm. s. re 36. De verbis Domini.

342쪽

L O C O R, V M- C O M M V N Ι V M. Quae peccata parma sint, quae magna, quae venialia, quae mortali dissicillimum est inuenire, peri culosissimum d ni re. Ego certe , usque ad hoc tempus, cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire, non potui: & propterea fortassis latcnt, ne studium proficiendi ad omnia peccata cauenda pigrescat. Idem lib. 21. De ciuitate capite vl

timo.

De peccatis plura poteris videre in Panario Busaei, verbo Peccatum. Pentecostes. ,

De Pentecoste sermonem habet Chrysostomus Tomo 3. Habet etiam ibidem paulo pbst duas Homilias de Spiritu sancto, qui in die Pentecostes fuit missus. Vide etiam Cornelium A lapide in cap. ab

Leuitic. De hac solemnitate habet etiam tres Conciones D. Leo. De ieiunio Pentecostes habet idem Conciones

quatuor.

Lege etiam Concionatores neotericos de hoc Festo scribentes, & Hesset. in Decal. cap. ICO.Peregrinari, Peregrinatio. De Peregrinationibus vide Bellarm. lib. 3. De cultu Sanctorurn, cap. 8. &Felisum in Decalog. Costerum in libello octo Propositionum, Staplet. in Prompt. CathoLDom. a. Aduentus, ad illud, Quid existis, &c. item Hesset. in Symb. cap. II9. denique Augustin. Serm. 9 . in nouis. Peregrini sumus in hoc mundo. Vide Monita

sacra, Part. I. Mon. IOS.

De conditionibus peregrini quae nobis apprimei , T 3 cou.

343쪽

294 THESAUR. Vsconuenilint, vide, si placet, libellum nostrum de

Iubileo veteri Sc nouo. Si dulcis est patria, ait Augustinus amara est peregrinatio; si amara peregrinatio, tota die tribui tio. Enarrat. in Psalm. 81. Perfectio.

Omnes Christianos obligari ad perfectionem, vide Hieronymum Platum lib. I. De bono Relig.

cap. I 2.

De nouem mediis ad perfectionem, vide Cornelium A lapide in cap. II. Genes. Petieetio Christianae Religionis consistit in septem mus. Vide Lessium lib. 11. De perfect. diuinis, cap. I .

De perfectionibus diuinis lege dictum librum

In quo consistat perfectio huius vitae. August. Serm. 33. in nouis. De Perfectione plura vide in Viridario Butat, verbo Perfectio. Periculum incontinentia. Liberanda est vigilanter de periculosis locis nauis, ne inter scopulos & saxa frangatur. Exuenda est velociter de incendio sarcina, priusquam flammis superuenientibus concremetur. Nemo diu tu tus est, periculo proximus : nec euadere diabolum Dei seruus poterit, qui se dial)pli laqueis implicauit. Cypr. lib. I. epistola II. Erras,frater, erras, inquit Hieronymus, si putes umquam Christianum persecutionem non pari. Tunc maxime oppugnaris , cum te oppugnari nescis. Tranquillitas haec tempestas est. Ad Heliodorum.

Idem

344쪽

LOCORUM COMMVNIVM. 29J Idem Hieronymus, Semper, inquit, metuendum est naufragium , etiam in tranquillitate. . Perfidia, Periurium. Exempla vindictae Perfidiae & Periurij vide apud Cornelium A lapide in cap. 3 . Genes. Vide etiam, si placet, Orationem nostram De iuramento, in libro Strenarum. Periurus multis modis quis iurando essicitur. Hesset. in Decalog. cap. 74 Vide plura apud Auctores Catechisticos, super Praeceptum, Non assiimes nomen Domini, &c.

. Vide etiam supra, verbo Iuramentum. Persecutiones. Persecutionibus tyrannorum Ecclesia non modo oppressa non fuit, sed magis floruit. C pr. epistola lo4. De dupl. martyrio. De impietate persecutorum fidei & pietatis , vide Staplet. Dom. I9. post Pentecosten, text.6. De poena &supplicio persecutorum fidei. Idem ibidem text. PDe persecutione Ecclesiae. Idem Dom. 6. post

De fruehu persecutionis. Idem ibidem. Quod persecutio personalis declinari potest. Idem Dom. Passiext. 8.De caecitate & ignorantia persecutorum. Idem Dom. 6. post pascha, text. a. De quatuor grauissimis persecutionibus, quas diabolus per ministros suos Ecclesiae suscitauit , lege Bellarminum Conc. Io. in Psalm. yo. Qui habitat, dcc. Decem persecutiones adaptantur decem plagis

345쪽

296 THESAURUS Non minuitur persecutionibus Ecclesia sed augetur , dum grana quae singula cadunt multiplicata resurgunt. D. Leo. νVide plura infra,verbo Tribulatio.

Perseuerantia. Perseuerantia quid sit. August.lib. quaest. 3I. Perseuerantia in bono, donum Dei est. Prosper lib. I. Devocat. Gent. c. 24.&lib. 2. cap. 28. . De perseuerantia nemo ante finem vitae securus est. Idem ibidem cap. 37. & August. Serm. II 2. in nouis, & Monita sac. Part. 2. Mon. 6. De Perseuerantia vide etiam Peraldum in Summa Virtutum, Tom. I. De fortitud. Part. 8. & Besse

in Dom. 6. post Pentecost. ad illa verba, Triduo me sustinent.. Ad perseuerantiam hortatur Cyprian.epistola 9. Quod perseuerantia omnia vincat. A lapide in

cap. 22. Leuit.

De perseuerantia in Religione lege , si placet, Concionem nostram tertiam ad Religiosos in lib.

Strenarum.

De Perseuerantia in bono vide Staplet. Dom. a. post Epiph. text. 6.& Dom. Quinquages. TeXt. 3.& . item Dona. 6. post Pentec. text. 2. &DOm 1 . post Pentecost. text. 6. Perseuerantia, inquit Bernardus, nutrix est ad meritum, mediatrix ad praemium, soror patientiae, filia constantiae, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum , sanciriatis propugnaculum. Tolle perseuerantiam, nec obscquium merc dem habet, nec beneficium gratiam, nec fortitudo laudem. Sola.est cui aeterilitas redditur, vel po- tias

346쪽

LOCORUM COMMVNIVM.tius quae aeternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseuerauerit in finem,hic saluus erit. Epistola I 29. Memento,inquit idem, solam ex omnibus peIset erantiam coronari, nec eam facile posse inter tot discrimina vendicari. Serm. an Dedicat. Eccle

siae.

Praecepto legis cauda hostiae in sacrificio iubetur offerrii in cauda quippe finis est corporis, & ille bene immolat qui sacrincium boni operis usque ad finem debitae actionis perducit. Greg. Hom. 23. in

Evang. . De Perseuerantia plura vide ex Scriptura & Patribus in Panario, verbo Incbnstantia. Personarum acceptio.

Non esse apud Deum personarum acceptionem, vide Augustinum lib. 1 ad Bonifac cap. 7. Obed1endum esse superioribus absque ulla acceptione, vel respectu personarum, vide Stapletonum in Prompt. mor.DOm. I. post Epiph. text. F. De Acceptione personarum lege Leonardum Lessium lib. E. De Iure& iustit.c. 31. a dubie I. Vide etiam supra, verbo Acceptio personarum. pestis. De causa Pestis eiusque remediis vide Cornelium A lapide in cap. 0. Exodi. Petrus ct Petrus & Paulus eodem die martyrium obi runt. August. lib. I. De consensu Euang c. IO. In Vigilia Petri & Pauli, deque eorum celebritate Sermonem habet Augustinus in nouis 'Ser. I I 2-& O 3. item Bernardus &D.Leo. Vide Hesset. in

T ue Vide

347쪽

THES AVRVS

Vide pulehra verba D. Chrysestomi de sanistis hisce Apostolis supra , verbo Apostoli. Philosephi, Philosophia. De Philosiophiae studio Hesset. in Decalogum,

cap. I 28.

In Philosophorum libris quaedam conformia doctrinae Christianae inueniuntur. August. lib.7. Confess. cap.9-Α Philosophis si quid recte dicatur, in nostrum usum est conuertendum. Idem lib. 2. De doct. Christ. cap.4Os Philosephi miseriam hanc humanae vitae peccatorum poenam aliquo modo intellexerunt. Idem lib. .contra Iulian. c.IS. Philos horum scientia a Deo est. Idem lib. 2. De civit. c. 7.& lib. 8 c. II.

Philosophia utilis est homini Christiano. Bellum. in Dom. i. post Epiph. Lege etiam libros Boetij De consolat. Philoso- .phiae.

Phrenetici. De quinque Phreneticis vide Bernardum serm. super Ecce nos reliquimus omni circa medium.

Putas.

De Pietate in Deum vide Staplet. in Promptu rio morali,Dom.Paschae,text. 2.PiE, iustE, & 2brie vivendum ' Vide Bellarm. lib. I. De arte bene moriendi, c.6. & COnc. IO. De Nativit. Domini.

De Pietate plura vide in viridatio, verbo Pietas,& verbo Devotio. '. ' Psatio. Piscationum duarum meminit scriptura, qu

348쪽

LOCORUM COMMVNIVM. explicat Augustimas Serm. s. dc in nouis. Duo sunt praecipui piscatores hominum, Deus& diabolus. Bellar. Conc.in festo S. Andreae.1 De eorum retibus, hamo, cibo obiecto, quibus in piscatione utuntur. Idem ibidem. Plaga MDrytiaea.

Quod plagae AEgyptiacae fuerint praeludium gehennae, vide Cornelium A lapide in c. . Exodi. Plagas Aegyptiacas ordine prosequitur & explicat Lestius lib. 13. De perseeh. diu.c. 8. De Plagis nouissimis. Idem ibidem c. I 8.

Paenaa

Poena temporalis hic voluntari ε pro peccatis

suscepta, valet ad euitandam poenam aeternam. D. Prosper lib. 2. De vita contempl.C. T. Poena peccatorum recordari facit. Vnde fratres

Ioseph dicebant: Merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum. Vide Chrys. Homit. ad pop. Antioch. De poena infernali vide supra,verbo Infernus. Poena damni grauior est in damnatis poena sensus. Dionys. Carthus. De quatuor nouisl . art. 3.

Audi hac de re Chrysostomum. Qui nquio in

gehenna uritur, & caelorum regnum prorsus ami rit: quae poena certh maior est quam cruciatus ille flammarum. Novi autem quod plurimi pertim scunt gehennam : ego tamen illius gloriae amissio- nem multb amarius quam ipsius gehennae dico ;supplicium. Si vero id non possiim 1ermone monstrare, nihil est omnino mirandum: neque enim n uimus illorum beatitudinem praemiorum, vi infelicitatem quoque de eorum amissione scire possimus. Nos autem hanc absque dubio discentras, cum experimento

349쪽

perimento coeperimus edoceri. Eaque tunc aperientur oculi,tunc auferetur velamen, tunc cum ingenti dolore impij videbunt , quid inter bonum . aeternum dc summum, & ha caduca atque fragilia discriminis sit. HomiLχ . in Matth. Productior est poena quam culpa, inquit D. Augustinus,ne parua putaretur culpa, si cum ea finiretur & poena. Trach. I 24. in Ioan. Poena aeterna damnatorum, quare nunc carnalibus hominibus iniusta videatur. Hesset. in Symb.

Cap. II Q.

Quomodo iuste Deus pro uno peccato mortali infligat poenas aeternas, vide Lemum lib. I 3. De perfect. diu. cap. as. & P. DieZ Conc. 3. dc 4. si per Dom. I. Aduentus. - Peccatum peccati poena. Videt supra,verbo Pec

catum.

Illa est peccati iustissima poena, ut quisque amitistat quo bene uti noluit , cum sine ulla posset dissi cultate uti, si vellet. August. De natura dc gratia,Cap. 67. Nullus debitor grauioris culpae accipit veniam, nisi qualemcumque , etsi minorem quam debeat, persoluerit poenam. Ita enim tribuitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur tamen disci plina iustitiae. Idem De continentia,cap 6. Tom. Poeniten tia. Poenitentiae utilitas. Prosper lib. 2. De vita conis templ. c. 7.&August. Serm.74. in nouis,& Hom. JO. lib. so .Homit.

Poenitentiae relapsis post Baptismum adhuc loeus est. Cypr.epistola J9.& 9 8.3Poenitentia vitae mal tio,cqmmutatisr initium . , ' habet

350쪽

LOCORUM COMMVNI v M. o I habet ex aliquo timore praecedente. Hessiel. in Symb. cap. TS Poenitentia non disserenda. August. Serm.68.in nouis,in fine,&78. in fine, &82. Poenitentia qualem tristitiam requirat. Idem

Poenitentia peccatoris delectatur Deu . Cur. epistola 1o . De dupl.martyr. in med. Pulcherrima Poenitentiae encomta ex Patribus vide apud Cornelium Alapide in cap. ia. Leuit. dc Chrys. serm. De poenitentia. Habet idem Chrysost. decem sermones de poenitentia, Tomo F. non procul a fine; & postea adhuc alium sermone, ubi mirε extollit poenitentiam, de eadem re pulchram quoque habet Homiliam ad pop. Ant. Hom. 22.& HS- mil. 8 o. item Hom. O. AI.&62.ad pop. Ant. De Poenitentia habet quoque Conciones quinque Granatensis Tomo E. post Partem Quadragesimalem.

De Poenitentia peccatoris aureum scripsit libellum Claudius Viex montius Parisiensis, quem utinam omnes legant. Poenitentia nulla sera. vide Cypr. contra Demet r. in fine.

Niam quam, inquit idem Cyprianus,clementissimi Dei benignitas poenitentiam aspernatur, nec serum est quod verum,nec irremissibile quod voluntarium. De Coena Domini. Quam magna deliquimus tam granditer defleamus. Alto vulneri alta & longa medicina non desit. Cypr. De lapsis,in fine. Ira Dei est, non intelligere delicta,ne sequatur poenitentia Z Idem lib. i.epistola 3. Primus

SEARCH

MENU NAVIGATION