Thesaurus locorum communium de quo noua et vetera proferuntur in gratiam pastorum & concionatorum ordine alphabetico digestus opera & obseruatione Henrici Culens pastoris Gerardimontani, S.T.L

발행: 1622년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mus ;/Dec umquam merito caret, etiam in tenui facultate,bonae voluntatis opulentia. D. Leo serm. 2.

De adras es. De Cenc bus & Reditibus vide Lessium a C. 22. . lib. a. De Iu re & Iustit.

. Ceremonia.

De Ceremonijs in Sacrificio adhibendis, in epi, stola Coelestini cs . II. Ceremoniae Ecclesiae superstitiosae non sunt. Hesselius in Decal .cap. 9.Ceremoniarum veteris Testamenti abolitio. . Idem in Decal. c. 98. Ceremoniae similes sunt paruis ligulis, quibus circuli doliorum colligantur. Videntur enim paruae illae ligulae parum conferre ut tantum vini in magnis varis conseruetur; & tamen experientia docet , 'sine illis vinum in vase conseruari non posse. Sic ceremoniae sacrae, si per se spectentur, non videntur magni faciendae; sed si consideretur quem

usum habeant , & quomodo per ista symbola

externa integritas Religionis conseruetur & λ-oeatur, plane utiles sunt ac necessariae. Pipinus Rosa. De recto usu Ceremoniarum,earumque utilitare,vide Beyerlinckin Festo Purificat. Ceremoniae circa sepeliendos. Aug. lib. 9. Comn T. cap.I2.

De Ceremon ijs latissimὶ tractat Hosius in sua

Confessi. a cap. 87. CharitaN.

Charitatis venenum est ' spes adipiscendorum

82쪽

LOCORUM COMMVNIVM. yyaut retinendorum temporalium. Alig.lib. 83. quaest. 6. Charitas semper debetur,etiam dum redditur. Et ad quos se extendat, quamque mercedem expectet. Fulgent. serm.6. Charitas alia humana, alia diuina; quae partim licita,partim illicita. Aug. Serm.4O.in nouis. Charitati Dei & Christi nihil praeponendum Cypr. lib. 3. Quirin. c. I 8. Alapide in cap. 22. Genes. Sine charitate nulla virtus prodest. Prosper epistola ad Demetr. & lib. 3. De vita contempl.

cap. I 4.

Hinc D. Leo, Nudae sunt, inquit, omnes sine charitate virtutes, nec potest dici in qualibet morum excellentia seu stuosum,quod non ediderit dilectionis partus. Serm. Io. De Quadrag. Facile possunt sine charitate quaelibet bona perire, quae non possunt sine charitate prodesse. Prosperlib. 2. De vocat.gentium,c. H. Vnde cap. 8. Dignus est perdere inutilem fidem, qui non exercuerit cha

ritatem.

Charitatis laudes describit idem Prosper lib. 3.

De vita contempl. cap. I 3. & D.Chrysost. Hom. I. De incomprehensib. Dei natura. Charitatis & fraternae dilectionis commendario. Cypr. lib. 3. ad Quirin. cap. 3. Charitas nobis commendata est in ipsa animae

cum corpore unione. Bern. serm. 2. De natiuit. Domini.

Charitatis ossicia generalia omnibus exhibenda, 'etiam inimicis. Hesiel. in Decal .cap. 1 IT.

Charitas Dei donum est. August. lib. De gra-

83쪽

Charitas perfecta, perfecta iustitia est. Idem ibidem. Charitas perpetub manet. Idem lib. I. De doct. Christ. cap. 38. Charitas augetur. Idem De gratia Christi,c. II. Charitas hominem bonum facit. Idem Enchir

Charitatis commendatio. August. Serm. a. in

nouis.

Charitatis duo praecepta. Idem Serm. II. in

nouis.

Omnia fiunt charitati facilla,cui uni Christi sar-eina leuis est, aut ea una est sarcina ipsa quae leuis est. Idem De natura & gratia C. 69. Nondiunt in te Christianae charitatis viscera, si luges corpus a quo recessit anima, animam vero non luges a quo recessit Deus. Idem serm.4 I. De Sani his. Quia natui ale est ut homines diligentes se diligant, hac humilitate & charitate Filii Dei liquefacta est duritia mundi , ut agnosceret saltem benefi- .citim reparationis, qui non agnouerat excellentiam suae conditionis. Idem serm. I 9. De Sanctis. . Peccatam est, cum vel non est charitas quae esse debet, vel minor est quam debet, siue i c voluntate vitari possit, sue non possit. Quia si potest, praesens voluptas hoc facit; si non potest praeterita voluntas hoc fecit: de tamen vitari potest, non quando Vo- - luntas

84쪽

LOCORUM COMMVNIVM. I luntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur. Idem De per ch. iust. ratiocinat. Is . . Ideo exigua bonorum temporalium impendia magna aestimatione taxantur apud Deum,quia pondera operum charitatis lance pensiantur. D. Leo serm. 3. De collect.

Vbi charitas est, quid est quod possit deessier ubi autem non est,quid est quod possit prodesse Aug.

Trach. 83.in Ioannem, Tom. 9.Sicut ignis ubi siluam occupauerit,omnia purgare consueuit: ita & charitatis feruor, quocumque inciderit, omnia perimit atque perrumpit: ubi cli ritas est,omnia sublata sunt mala. Chrys. Hom.7.in a. ad Timoth.

Quemadmodum lapis ad lapidem in aedificio, mediante caemento constringitur ; sic in aedificio Ecclesiae, Christianus ad Christianum mediante charitate connectitur. Idem Hom.7. in Matth. Ille tenet & quod latet , dc quod patet in diuinis sermonibus,qui charitatem tenet in moribus. Aug.serm. De laudibus charitatis. De Charitate vide etiam August. Serm. o. in nouis. Praerogatiuas charitatis pulchre & pth tractatasi Vide apud Granatensem lib. Memorialis vitae Chris sti,per totum cap.I. De Concordia & Charitate lege quoque Chrysost. Hom. 3t . ad poponi. Lege etiam copiose de Charitate Costerum sui per Domin. Pente . f. r. l . De Clitaritate Concionem habet Bellarm. in Fe- , . sto S. Baribol.& in Dominic. Quinquages. Conc. I. ' & iterum Chrys.TOm, J.

85쪽

De Charitate & inimicorum dilectione vide iterum pulchre August. serm. , I. De tempore. Charitatis fraternae exempla vide apud Cornelium A lapide in cap. 32. Exod. dc in cap. I9. Leuit. De octo dotibus Charitatis vide eumdem in

Vide plura in Viridario Busaei, verbo Charitas.

c. boreae.

Vide infra verbo Tripudia. Christianus, risius. Conuersatio magistri,forma est discipuli; &srustra appellamur Christiani, si non simus imitatores Christi. Leo serm. s. De natiuit. Considera Christiane dignitatem tuam, & iam

diuinae consors naturae,noli iterum in veterem vilitatem degeneri conuersatione redire. Idem sex. I. De natiuit.

Nimis delicatus miles es, Christiane, si putas te sine pugna posse vincere, sine certamine triumphare. Exere vires, fortiter dimica, atrociter in praelio isto concerta. Considera pactum,attende conditionem, militiam nosce. Pactum, quod spopondisti; Conditionem, qua accessisti; militiam , cui nomen dedisti. Chrys. Homit. De martyribus, quod aut imitandi sunt,aut non laudandi. De nobilitate hominis Christiani eiusque dignitate vide P. Ioannem Dauidis in libro Flandrico,cui titulus, Deia Parte 8.

i Christianis non esse imputanda mala ut dicebant infideles) quibus mundus quondam urgebatur, sed falsorum potius deorum cultoribus. Cypr. epistol. ad Demetr. Auglib. I. De consensu Evangelist.c. 3 3. Christia-

86쪽

LOCORUM COMMVNIVM. y Christianus non est,qui cum inimico Christi tenet amicitiam. Cypr. epistola 96. Christianis propriae sunt afflictiones, & ad has perferendas parati elle debent. August. Serin. 79.

in nouis, cap. 3

Christiani quare simus. Idem serm. 2I6. De

tempore.

Christiani hominis dignitas. Salvianus lib. 4. De prouid. Christiani a Christo dicimur. Hesselius in Symb.

cap. I9.

Solus non est, cui Christus in fuga comes est. Solus non est, qui templum Dei seruans ubicumq; Dorit, sine Deo non est. Et si fugientem in selitudine ac montibus latro oppresserit, fera inuaserit, fames, sitis, aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti nauigatione properantem tempestas aut procella submerserit, exspe stat militem suum Christus ubique pugnantem. Nec minor est martyrij gloria, non publice & inter multos periisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. Cyprian. lib. . epistola 6. Vera iniquitas in Christo non fuit, sed mortalitas in illo fuit. Peccatum non suscepit, sed peccati

poenam. Suscipiendo autem sine culpa poenam, dc poenam sanauit de culpam. August. serm. I 4. De verbis Apostoli. Christus mercator. Idem Serm. I 6. in nouis.' Quδd Christus sit Deus, habet Chrysostom.

Homiliam Tom. 3.

Tota vita Christi in terris per hominem quem gessit, disciplina morum fuit. . Omnia enim bona mundi Christus contempsi quae contemnenda do-

87쪽

THEs AVRVS cuit; de omnia mala sustinuit, quae sustinenda praecepit ; ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in illis timeretur infelicitas. Augustin. lib. De vera Relig. cap. I 6. vide Corn. A lapide p. 23. Exod. Christi paupertas nos dirat, Christi infirmitas nos sanat, Christi fames nos satiat, Christi mors nos vivificat , Chiisti sepultura nos resuscitat. Ambros i. Christus nobis omnia. Corn. A lapide inc as. Exod. Christus omnia passius est &tolerauit quae nos pati & tolerare vult. Idem in c. 28 Exod. , Christi fortitudo te creauit, infirmitas Christi te recreauit: fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset, infirmitas Christi fecit ut quod erat, non periret : condidit nos fortitudine sua , quaesiuit nos infirmitate sua. August. Tractat. I. in Ioann. post initium. Christus fons est qui numquam potest exhauriri, de quadruplicem scaturit aquam. Bernaris. serm. a, De natiuit. Christus quomodo etiam hodie nasicatur, cum . iam tanto antE dictum sit, Puer natus est nobis. Idem seim. s. in Vigil. natiuit. Christus a Chrismate dictus, id est Unctus: MChristiani, uncti dicuntur. Cyprian. De unct. Chrismat. & Hesselius in Symb. C. I9. Christus verus est Pastor. Augustin. Serm. 8 I.

in nouis.

Christus caput est Ecclesiae. Idem Serna. 8o.

in nouis.

Christus quare ultima mundi aetate ac senectute

88쪽

LOCORUM COMMVNIVM. 6 I te venerit. Augustin. lib. 8 3. Qin quaest. 38. Christum veram habuisse carnem , contra Manichaeos ostendit August. Seim. 69. in nouis. Christus voluntarie pro nobis mortem subiit. Chrysost. serm. De Trinit. Tom. 3. Christus tribus modis in Scriptura intelligitur. August. Ser. 7. in nouis. 'Christus sponsius cum sua sponsa Ecclesia unum quiddam constituit. Idem ibidem Serm. 43. &

Christi facta significativa fuerunt, & veluti visibilia verba. Idem ibidem Serm. I. Christi sanguine& morte obfirmatum est nouum Τcstamen .um. Cyprian. epistola IC . De dup. martyrio. C hristus exemplum vivendi nobis reliquit. Cyprian. lib. . ad Quirin. c. 39.

Christus sponsus est Ecclesiae, de qua fili j lpiri

tualiter nascuntur. Idem ibidem c. 18. Christus lapis dictus qui in montem crescit. Idem ibidem c. I 6. IT. I 8. . . Christus per lapidem significatur. Augustin. quaest. super Iosue 3 O. Christus leo dicitur propter fortitudinem, agnus propter innocentiam. . Idem Serm. 23. in

nouis.

Christus in Moyse praefiguratus. Prosper Part. 2. Praemisi & praedici. c. 9. Christus in Iephte praefiguratus. Augustin. quaest 4'. super Iudic. Christus . per serpentem aeneum praefiguratus, qui a morsu diaboli liberat. Prosper Part. a. Praemisi. &pra d.ς. II. Chri-

89쪽

62 THEs AVRVS Christus per Sampsonem praefiguratus. Prosper Part. 2. c. o. ibidem Christus m Ioseph praefiguratus. August. super

Christus in Samuele praefiguratus. Prosper Part. a. praedict. c. 24. & August. lib. I. De consensu Etlangelist. cap. . Christus in Davide pastore citharizante praefiguratus. Prosper supra cap.a F. Christus Dominus sacerdos fuit secunddm ordinem Melchisedech. Cyprian. epistola 68. ad Caecil.

Christus sapientia Dei per quem omnia facta sunt. Cyprian. lib. 2. ad clatrin. c. I. Christus manus & brachium Dei est. Idem ibidem lib. a. c.

Christus primogenitus Dei dicitur. Idem ibid. Christus Deus & homo futurus praedicitur, Ut mediator esse possit inter nos & Patrem. Idem ibidem c. Io. dc August. Serm. 82.in nouis, c. I . Christus humilis in primo aduentu venturus dicitur. Cyprian. lib. 2.ad Quirin. c. I 3. Christus resurrecturus, & a morte non vincendus dicitur. Idem ibidem c. 26. Sine Christo ad Patrem perueniri non potest. Idem ibidem c. 27. De Christo vide plura apud Bellarm. in Controuers Tom. I. cibus.. Cibo corpus pascitur, pio opere spiritus nutriatur. Quod moriturae carni tribuitis, victurae in ' perpetuum animae non denegetis. Cregor. Ho- mil. 4. in Evang.

90쪽

LOCORUM COMMVNIVM. Ex cibo non sanctificato, nec benedicto, quid Religiosae cuidam acciderit, vide Gregor. lib. I.

Diat. c. 4.

De signo Crucis imprimendo cibis, vide Augustin. Tractat. II 8. in Ioannem, & Chrysbst. Homil. 13. in Matth. Cibi ut medicamenta sumendi. August.lib. Io. Consessc. I. In cibis facile subrepit excelsus. Idem lib. 4.

contra Iulian. c. I 4. .

Ciborum suauitas propter infirmitatem corporis, non propter voluptatem requiritur. Idem ibidem. Totum se nobis Christus exhibet in cibum, ut sicut Diuinitate nos reficit, quam spiritualiter gustamus corde, ita nos humanitate reficiat, quam corporaliter comedimus ore. Innocent. III. lib. . De myst. ali. c. 4. Cibus iniquitatis temporaliter cum suauitate comeditur, sed aeternaliter cum amaritudine di-- geritur. August.in Psalm. 48. Conc. a.

Cilicium.

De Ciliciphoris seu Cilich gestatoribus vide multa exempla apud Cornelium A lapide in c. 3 .

Genes . ὲ ' Cincinni.

Contra Cincinnatos & Calamistratos vide pulchrE Corn. Alapide in cap. 29 Leuitie. 4

- cinis.

Homo cinis. A lapide in c. 18. Genes. &Pin.

tus in Ezech. c. 2.

Cineris memoria utilis. Idem in e. 9. EZech.& in cap. I 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION