Compendium philosophiae naturalis, seu De consideratione rerum naturalium, earumque ad suum Creatorem reductione, libri 12. Auctore Francisco Titelmanno ..

발행: 1574년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

io, DE INFIN. LOCO, V AC. ET TEM P.

moveri. Haec vero sigillatim non intendimus refellere, sed simpliciter tantum rei veritatem de loco & eius natura menisectare. Ac primum quidem praemittendum erit, quot mo Octo mo ii dis aliud esse dicatur in alis.Ponit autem Aristoteles modos essendi in se inexistendi,octo numero. Primo enim pars in egrans,in inoo. toto. Secundo,totum in cunctis partibus consistit,ex quibus est compositum. Tertio,species in genere continetur: quoniam genus capit de ambit intra se omnes suas species. Ouarto genus ut essentia eli in specie.Sic etiam definitio est in d finita specie.Quinto forma in materia, S accidens in subi cto. Inter quae tamen est distinctio, quoniam accidens cum subiecto nihil unii coponit. sed forma cum materia rem naturalem atq; singularem subflatiam coponit. Sexto,effectus in causa, ut calor secundu virtute est in sole. septimo,rex in regno,idq; per potentiam & autoritate, vel per maiestatem praesentis suae.Octauo,aliquid est in loco.Et hie modus est, quem caeteris omissi, latius necesse habemus pertractare.

Ain . Si autem locus, extremum corporis talis quo aliud em istinetur: ipsa inquam superficies extrema corporis continentis,proxima superficiei exteriori corporis contenti. Et solet vocari superficies concaua. Vt interior superficies coeli Lunae,& concaua,quae immediὶte continet ignem, est ignis locus: di concaua superficies aeris,est locus aquae. Convexa autem superficies,non est locus: quoniam secundum ipsam corpus non continet,sed potius secundum ipsam cotinetur. superficies Duplex est autem superficies, altera concaua, mediante qua duplex. corpus ipsum alia continet in se localiter,& in superscies interior. Altera convexa ,qua corpus continetur ab alio:& ipsa exterioriquae a circundante alio corpore circundatur. Prior est locus,no secunda. Secundu priore corpora localiter cotianent: ecundum alteram potius continentur .Ex q ibus pateti . locum non esse neqὸ partem compositi, neq; accidens, neq;

aliquid omnino locati, sed est locantis vel continetis accides

vltimum, terminuS N extremum. Non omne tamen extremum sed illud quod est coniunctu locato, di mediante quo

locatum continetur a locante. Est autem loca ins,id quod se- eundiam locum continet aliud: & locatum, id quod secui dum locum ab alio convincturi

102쪽

Definitio loci,Cr definitionis declaratio

C A P. I x.

. . .

Locus,est finis continentis imMobilis, imus.

Quae solet hisce quoque verbis eundem seusum ha- hentibus assignari, o o e

Locus est extremum continentis corporis immobile primum.

. Quarum desinitionum hic in sensus: Locus est superfi- .cies concaua, corporis continentis locatum,proxim locatost adaequata, per se immobilis, unde & defloco proprio dari constat tantum,siquidem is proprie locus dicitur. Vbi extremum vel finis excludit a definitione omnem superficiem praeter ultimam. Infinitae siquidem in corpore locante sudesupe iacies inter conuescam & concauam mediae,quarum tamen nulla est proprie locus, sed sola concaua ultima. Quod vero adiicitur,corporis continentis, prohibet ne superficies exterior vel convexa primi coeli dicatur eius locus. Primum, id est, immediatum excludit substantialem partem extremam ipsius corporis,simul accipiendo superficiem concaua. Huiusmodi enim pars extrema locantis corporis,tametsi aliquando locu dicatur vulgari consuetudin quemadmoduri pera locus dicitur pecuniae eius quae inest, proprie tame non dicitur locus: cum locus fit accides& superficies. Excluditur aute huiusnodi pars corporis a definitione loci ut dicere coel examus quia non est prima,id est, immediata secundum se ocato,ita ut simul sit cum superficie ultima & convexa cors poris contenti. Semper enim Iocus qui est superficio concaua continentis,est simul eum superficie couexa corporis immediate contenti r quemadmodum superficies concaua coeli Martis,& convexa coeli Solis: rursumque supeΗicies coraua coeli Solis,& convexa coeli Veneris: atque ita in aliis. Particula primum,quoque dici potest idem quod suo locato uni, adaequatum,& ita soli proprio loco conueoit. Ex quibus patet materiam non esse locum formae, cum materia superficies nulla sit rimo vero formam nullum locum habere, nisi per accidens: cum per se quantitatem superficiei secundum quini res in loco continetur non habeat.Formae enim tam substantiales quam accidentales, non sunt in loco nisi per accidens,

ratione subiecti vel compositi cui insunt.

103쪽

io. DE IN F IN. LOCO, V AC. ET TEMR

De loco proprio es communi,m lici proprietatibus. C A P. x. DIviditur autem locus in proprium & communem.

Locus proprius alicui locato dicitur,quando cuia μώι libet parti loci i estondet aliquid ipsius locati.

Vt locus igni proprius, est extremum coeli Iunaris:& -- cuique reidocus eius adaequatus,proprius est.

L ocus communis est quando aliquaepartes loci sunt, quibus ipsius certi locati nulla pars earum respondet.

V otae superficies templi, est locus commis lingulorum hominum:& concauum lunae omnium mixtorum est locus communis.In comparatione tamen ad supelficie extremam aeris totius,qtio impletur continentia templi, dieitur locus proprius & adaequatus, similiter & concauum lunae, in comparatione ad superficiem ignis immediate adhaerentis, dicitur locus proprius ipsius ignis. Ad maiorem notitiam loci, eiusdemque naturae, ponit Aristoteles proprietates qua clam quae illi veluti per se notet conuenire conceduntur,quae sunt numero quatuor.

. Trima est, Locus continet id cuius, ct nihil est ipsius rei.

Quorum verborum hic es sensusA ocus comtinet Iocatu, di nil est ipsi rei locatae, intrinsece inhaerens,neq; ut pars neque ut accidens.

Secunda es, Primus Acus, neque minor est, neque

maiorisIdestabcus proprius est aequalis suo locato, quantum ad superficiem conuexam ipsius corporis loco contenti.

Tertia est, Locus non relinquitur ab τnoquoque, separabilis est.

Id est,iocus nunqua omni locato priuatur,ita ut sine compore contento maneat: & est a locato suo separabiliri ita vesuccessive alia Se alia corpora contineat.

Quarta G, Omnis locus diffrensas bH habet, su- pra inquam ac infra, ct corporum γnumquodque proprios ad locos suapte natura fertur, sursum aut deo sum pergendo, in ei sem manet.

104쪽

LIBER III I. ros' ' Id est,omnis locus est sursum aut deorsuit: & omnia corpora generabilia S corruptibilia coeli enim non mouentur

nisi circulariter ad suum proprium locum naturalem sursum aut deorsum moueri nata sunt, & in eisdem quiescere,

di conservari. De loco naturali Cr violinto. C A P. x I.

Locus autem naturalis dicitur alicui,qui a natura rei est ratus nais determinatus & assignatus,in quo bene est ei, & consem ratis Crvia uari natus est,ad quem proinde naturali desiderio semper sis lentus.

licitat,ita ut quoties extra eum esse contingat, violente quiescat. Sic igni locus naturalis est,sub coeli immediato concatio: eri,sub igne aqua ,sub aere: terrae, sub aqua. Naturali

enim dispositione atque ordinatione,id quod est omnium leuissimum,summum sbi vendicat locum: quemadmodum . id quod est grauissimum,locum requirit onauium infimum.

Mixtis vero corporibus,locus est naturalis,secundum conditionem eius elementi quod dominatur in eorum complexionibus.Locus autem violentus est,in quo rei non est bene, Sca quo dum potest,recedere nititur. Quare res suum appetant locum naturalem, Cr qua thu-iusdsid rii causa. C A P. XII.

Volentes autem quaenam causa sit motus huius rerum Mnaturalium ad sua naturalia loca perquirere, deteria natura. Gequaestionem proponimus,ob quid, siue cuius commodi aut uerio reri utilitatis gratia, extra locum naturalem posita, deorsum se- natur mosinci,& non impedita semper cadat. kt quidem si de parti- ad sua δος bus terrae loquimur, satis conflat, illis esse melius in totius uaικμι terrs globo, quam in aere aut sub luna. Verum respicientes totum globum terrae, quaerimus, in quo male erit toti terrae, si poni intelligatur in aere, non super neque intra aquas.An ab aquis aliquid suscipit terra quo melius seruerint Quod est igitur hoc desiderium, ut desideret tota terra aerem relinquere,& ad aquas pergere,cum nihil videatur aqua illi donare unde seruetur, prae ae: e in quo ipsum suspensum imaginamurλHanc autem quaestionem omissis diuersis di-

umorum sententiis, quas super hac re sunt commentati ita nos dissoluendam putamus, dccentes totum uniuersum ab

optimo ordinatissim sique conditore fuisse conditum sub

certo numero , pondere & mensura, in quo omnia creata

quasi vestigium in se serunt benedatae summaeque trinitatis

105쪽

aisue in his sicuς ereata sunt,ita in eisdem conseriuri at luet ηα2. gubernari. Quoniam igitur dixit igni, ut sub luna acciperes primum locum: aeri secundum dedit, tertium aquae, quartum terrae: quoniam dixit piscibus ut in aquis locum sumeret, volatilia iussit eleuari altius in aere: metallis quoniam terrae viscera deputauit, oleum super aquam posuit: ex hoc dei nradato sormae rerum qus operatrices saepius dicts sunt. omnium operationum rebus conuenientium incestanti conatu ad hoc tendunt, ut illic res sint ubi a deo creatore suo locum acceperuntmon tam ratione sui commodi,quam rati ne diuini praecepti aut constituti perficiendi. Sicut eam voluntarius homo voluntarie mouet se ad dei imple dum mandatum: ita res naturales a suis formis per deum aguntur na- turaliter, ad implendam sanctissimam ipsius voluntatem. Psalm.Ii8. Omnia siquidem ingenuo conatu seruiunt & obediunt ei. m. i 8. Ipse praeceptum cis ponit, & illa non praetereunt. Ascendenniam.Io3. tes enim montes & descendentes in loca praestituta campi, terminum quem praeposuit deus non trant grediuntur, neq;

conuertuntur operire terram, cuius etiam verbo congregari Utansa. tae sunt,uelut in utre aquae maris, positae in thesauris abyssi. Igitur non est arbitrandum res naturales locum quaerere naturalem ob sua commoda,tanquam a locante corpore quippiam recipiant , sed ob Dei potissimum benedictam voluntatem adimplendam,illic sibi melius esse existiniant,ubi deus

ea magis vult locari. Qua in re utinam naturalia agentia sc- quantur cre turae rationales, ut ea semper magis exoptentiquae sui creatoris voluntati magis sunt placita. Quomodo secundum quantitate res naturales locum occupent, er de impostibiblat8 penetrationis dimensito uum.

- Δ D loci autem persectam considerationem exig7tur, Id. vi de occupatione quoque S replentia aliquid dic .mus:quoniam loco conuenit,occupari atque repleri. Est ergo attendendum, quod sicut color rebub natura datur, ut per ipsum res existant coloratae, unde consequitur, ut sint

etiam visibiles rita data est rebus quantitas, ut secundum ipsam sint res quantae primum, ex quo deinde consequiatur diuisibilitas. Sicut enim quaeque re, quantae it, sic est

diuisibilis: nempe si per se quanta, per se erit diuisibili ,: si

per se accidens, ratione coemensionis , per accidens eris

106쪽

diu isibiss tantum: & quod longitudine vel latitudine qua

tum, sic solum est diuisibile. Super haec tamen superficies re

hu, cois ueniunt,ut contineant inuicem & contineantur:cO

POrea qυ que quantitas vel corpulentia, ut res secundum eam occopare possint atque replere. Nam & lineae simul in se inuicem esse possunt & superficies. ippe superficies concaua continentis corporis ,& superficies convexa contenta semper sunt simul in inuicem. Sola corpulentia sic suum sibi lacum occupat,ut aliam corpulentiam simul eodem in loco nequaquam admittat. Arque hoc videlicet est occupare, sic implere locum, ut smul ab alia coipulentia impleri no pol-sit,nisi dum illo cedente aliud adueniat. Hoc autem si contingeret,nempe duas corpulentias simul cundem locum adaequale replere, penetrationem diceremu fieri dim*040 o .. . , num, dimensionum inquam corporearum,quam sic abhor- , rei natura,& damnant i hilosophi, aeque constanter atque V iacui positionem. in utroque enim horum peccatum In naturam admittit, qui vel vacui vacuitatem, vel penetr tionem fi ηι dimensionum corporearum quomodocunque constituit. 'p'οVtrunque si tu dem extremum salsum est, & secundum na- a. turani impollibile. Media autem veritas est,omnem locum ab aliqua corpulentia occupari,ut nihil sit vacuum: & eadem cedente vel expulsa succedere aliam,vi non habeatur corporearum penetratio dimensionum.Caeterum, de dimensionibus longitudinis & latitudinis, uti iam diximus, nullum est inconueniens,eas simul esse ut se penetrare. Quomodo tu loco esse intelligantur, qua quantitatem non

babent. C A P. X IIII.

o modo igitur in loco sunt, quae tactui patent, clarum omnibus. Ea vero quae non sunt quantλ, quo-imouo in loco esse possint,aut debeat, intellectu videtur di scilius : praecipue quod dixerimus in hoc datam esse rebus quantitatem , ut locum occupent 1 & contineantur a loco. Qua in re est aduertendum,tribus modis aliqua esse in loco. Primo quidem, ut circunscribente, ad eum modum quo cor- is res Ilum inferius est in superfi cie cocaua superioris coeli, & qua ulibet res corporalis a suo loco circunscribitur, quia eius una pars huic parci, altera alteri respondet. Secundo definiti-uὰ , quando res loco non circunscribitur , ita ut diuersae

partes locati diuersis partibus loci respondeant, laeundum

tamen

107쪽

acb DE INFIN. LOCO, v Α C. ET TEM P.

tamen certum quendam terminum in eo includitur, ut norisit extra ipsum. Sic anima rationalis est definitiue in corpore,& angeli in loco.Vno tamen gradu supcrant Angeli animam rationalem quoniam anima non longiorem habet i cum, quam sit ipsius corporis quantitas. Angelus vero longi Di e Ii & ampliorem , quam etiam corpus quod interdum assumit. Tertio aute modo longe diuerso a prioribus, Deus est in loco, non utique circunses plus iuxta partium dimensioncm correspondentium. Non definitus etiam neque cc tis cunctusus limitibus,sed superexcedenter: quia cum omne

locum repIeat n5 tamen suo loco coangustatur, sed in infinitum pertransit immensus. In primo gradu sunt primum

omnia corpora, & deinde omnia accidentia corporalia, quae sunt m teriar coextensa: imo & formae substantiales omnes, praeter rationalem animam, quae sola non coextenditur materiae. Sicut autem dicitur anima rationalis esse in corpore,

quia ipsimi uiuifi cat ita ut in arefacto membro non sit ut in loco,quod n6 viviscat sic dicuntur substatiae spirituales non

qui itate corporea esse in loco,sed magis secudum virtutemta potestatem. Quousque enim earum virtus funditur & essicacia,eatenus locus eis est assignandus. Et quae sic sunt in loco, potius continere quam contineri sunt dicenda, Illa autem quae primo modo contineri simpliciter loco, non ipsum continere dicuntur. Atque hine est,quod Deus omnipotens cum in omnibus existat nullo tamen continetur, sed magis ipse continet omnia omnibus inexissensi ut verum siect indubitatum quod per prophetam dicitur, Coelum & te

ram ego impleo,dicit Dominus Omnipotens. De occupatione o repsentia, er de variis replendi modis.

O ne autem quod occupat,occupando replet. At non contra fit versio. Multa enim felicissime replent, quae . non occupant. Spiritualiae enim & non quanta replent sua loca, sed non occupant: quoniam alia non excludunt, nec ipsa quidem corpora. Repsere enim occupando,impersecti simus est replendi modus. Quae res ut clarius intelligatur, ponendi sunt aliquot replentium modi. Primus est corporum, quae corpulenta sunt, & locum quem replent, simul ab alio non permittunt repleri. Et haec quia occupando quodammodo impediunt pleniorem replentiam, dum alia nore admic

108쪽

LIBER I I II. I

admittunt,idcirco imperfecte replent. Secundus est gradu eorum quae per se quanta non sunt, sed per accidens sunt

extenta quantitati. Vt sormae corporales, & accidenti caetera corporalia. Horum cum sint plurima simul, constat ipsa selicius quam priora replere,quoniam se mutuo no impediunt, nec obflat alterum alteri. Tertius modus est, quo anima rationalis replet materiam vel corpus 'pio prium, dum in ipso est. Quae prosecto excellentius replet aliis sormis, quoniam singulas corporis partes tota replet. Caeterae vero habent parces suas partibus corporis respondentes. Quartus gradus est animae separatae & spiritualium substantiarum, quae positam excedunt animam in corpore, eo quod sit quodammodo quanta, quantiis non coextensia corpori. Nam sinitur eius vis & replentia, quantitate corporis in

quo hosphatur. Non sic est dum separata per se existit,n

que in spiritibus,qui nul os terminos secum deserunt. Quoniam tamen horum replenti alicubi finem capit, nimirum ubi desinit praesentia virtutis eorum, ideo non optime re plent. Supremus gradus est eius quod replet absque termino, & proprio,& alieno,cuius virtus non potest usquam aliquando finem capere, cuius tota virtus similiter toti praesto

ea l0co , & singulis partibus: quod proinde summe replet,

ει omnia replet intime, atque penitissime, ut nihil non contineat in sese, imb vero ut ipsum semper contineat & concludat in se omnia, & a nullo concludatur, Ipsum est v nicumens, summum primum bonum, Deus verus S unus, cui est rhon r soli & omnis gloria nunc,in aeternum di stra. Amen.

De γacuo,Cr eius descriptione.

Post loci autem coli siderationem congruo ordinem ' rotatae

iungi debet vacui determinatio. Est enim vacuum lor mater a vaco oppositum, & Oppositorum semper recte iuxta ponitur cui ab orideterminatio. Vacuum ergo antiqui variis modis assigna- ρον.tractabant. Quidam λrbitrati sunt, lxa coelum esse quoddam im turdiligen- finitum vacuum. Abi dixerunt vacuum corporibus immer, ' . librosum, propter augmentarione sexuandam & diminutionem. P μονῶ. Prima rudis est opinio. Secunda,in iis quae de generatione D sinitio conseribemus si sic erit voluntas dominiJreselletur. Secun- vacui.

dum autem veritatem, omnino. nullum debet poni vacuum.

Pioinde definitionem non habet, qua rei natura ςxplicar

109쪽

BO DE INFIN. LOCO, VAC ET TEMPi

tur.Quod enim neque est,neque esse potest,definiri ne vir,

tali utique definitione, quae rei explicaret naturam. Caeteru, nominis definitione vel interpretatione,sic dcfinitur:

Vacuum est Deus se corpore careat.

Id est,uacuum dicitur superficie, concaua,nullum eorpus continens aut in se concludens. Vt scolicauo Lunae permanente, Deus destruat omnem substantiam elementorum, ad nihilum redigendo , efiet concauum Lunae vacuum: & perasiue aliud quodlibet cortinens,si n6 impleret eius continentiam aer neque aliud quippiam, sed intelligatur prorsus nihil in illa superficie continoi,esset locus eiusmodi vacuuS. In

Praecedente autem dcfinitiove, cum vacuum dicitur locus corpore priuatus, aduertendum est, loctim non accipi pio-prie. Nam sic falsum esci vacuum esse locum , cum sit vacui α loci proprie accepti repugnantia: sed locus pro supi rficieipsa qualibet concaua accipitur,qui potens est per suam continentiam locare aliquid, etiam si actia nullum habeat ioca- eum. Quomodo enim locum intelligimus superficiem continentem : ita vacuum, superficiem continere potentem, id . est,concauam,sed nihil a ctu continentem,intellig*mus Facuum iuxta naturam existere,iluribu probatur experient s.

O Vanquam autem vulgato sermone, loca vel vasa di-

cere soleant i mines vacua, in quibus tantum aEx inest aut ventus, nullinis tamen secundum veritatem potest in natura vacuum inueniri. Nullus est enim quantumlibet mamus locus, qui corpore careat eontento. Atque ad hoc uniuersae ereaturae naturaliter laborant , etiam cum suae propriae naturae quodam dispendio, atque velut nocumento, ut nullo modo permittant vacuum fieri: facientes,& quae contra naturam propriam videntur sponte sua, & quae secundum naturam sunt propriam, dimittentes. Nam ad impediendum vacuumaeuia deorsum mouentur.Vt dum sodito puteus Profundissimus,etiam vique ad terrae medium, sequietur aer,ut impediat vacui positione. Aquam insuper contii sit,praedicta rἀtione,sui lamascendere,&deoxi in nihil in peditam non descende; e,a fluxu cessare,omni etiam remoto

obstaculo.Ad prob4dupa autem quod natura abhorreat po

110쪽

sitionem vacui,plura adduci possunt experimenta. Prῖmum enim, aqua in Iase non congelabitur, etiam in frigidissimo a dicti dico uctum,n nullus omnino posset aer ingre- quibus monduqudd si cogatur congelari vas dirumpetur. Si enim fieret iratur non

congelatio,& nullus ingrederetur aer, oporteret esse Vacuit: posse vacua quoniam in congelarione constringitur aqua, & aliquid loci eae βουλὰ Prioris necesse est ipsiain relinquere, quem oportet suppleri per aduentum aeris. Loquimur autem de vase pleno aqua. Nam ubi aliquid aeris est, poterit aer propter vacui impeditionem subtilior essici atque rarescere, ut modica fiat aquae congelatio sine nocumento vitii. Rursum, sume clepsydram qua irrigatur hortus, si supra ponas pollicem illi soramini quod in summo est non egredietur aqua, nisi sorte modicissime per maiora subtus soramina, ut simul possit liquid aeris introire. Iterum s me vas plenissimum vino, aqua,Oleo, Obstructum penitus desuper, no fluit liquor eseam patefacto transitu,nisi desuper aeri aditus itidem praebeatur.Prxterea, insontibus idipsum perspicuum est, in quibus continuo fluxu aqua sursum agitatur,ne vacuum alicubi in canalibus relinquatur:quod ad oculum clarissinae patet, si duo stramina Perpendiculariter colungantur.Sie enim plerunque & supra domorum fastigia scandit aqua, ne vacui hiatum aeris attractu, non subsequente aqua,contingat euenire. Quae etia paritent in attractu vini per stramineu culmum, absque quo nec duplo fortiore tractu quicquam cosequeretur. Postremo sollis undique conclusus non poterit lateribus dissendi, quantumuis labores illum effecte,nisi distum patur,ut habeat aer ingressum. Igitur certissimum est experientiis, vacuum naturaliten non posse existere: quoniam sic uniuersa rerum n xura abhorret a vacuoiatque praecauet, ut grauia sursum, is uia deorsum moueantur: ut no fit usquam vel minimus hi

tus, aut discontinuitas uniuersi. . . . cui od motus si qui contra naturam videmursinoecu dum naturam. ,.s A P . I 1.

N quo contuendus est ordo uniuersae creaturae pulcherri I rimus,& mira atque benignissima Dei circa creatur rum impulsus dispensatio. Deus siquidem optimus natur* institutor , R prouidissimus director, sicuti rebus sinoulis instinctus donauit particularcs, quibus singula creata hasygi*giones peculiariter fibi conuenientibus motibus

quaerunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION