Compendium philosophiae naturalis, seu De consideratione rerum naturalium, earumque ad suum Creatorem reductione, libri 12. Auctore Francisco Titelmanno ..

발행: 1574년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

m DE INFIN. LOCO, VAC. ET TEM

quaerunt,atque congruis operationibus operantur:ita unurindedit omnibus desiderium, ut super omnia totius uniuersi quaerant persectionem,idque s opus erit etiam suo detrimento: ob quam naturalem inclinationem aperte videmus S aerem naturaliter descendere , & aquam sursum scandere , eamque nullo impedimonio detentam, tamen permanere sursum. Quae omnia a formis rerum naturaIibus secundum illam generalem inclinationem fieri naturaliter creduntur. Quanquam enim motus ille grauium sursum,& leuium deorsum repugnet materiae & sormae rerum, secundum suas particulares inclinationes quas habent,conueniens tamen est naturae & sormae, propter vacui impeditionem,secundum generalem , quam habent ad persectionem totius uniuersi inclinationem. Vnde si ab his motibus d tinerentur,grauia deorsum violenter permanerent, & leuia sursum. Generalis quippe inclinatio & uniuersalis, non im- Nora atten merito praeponderat particulari inclinationi. Quem conati. tum si homo velit intueri, non suam quaeret voluntatem supremae unquam,imo nec superiori ulli voluntati antepon rutae in. re setque ut facile dicat iuxta Saluatoris exemplum Non Matib.26, mea voluntas,sed tua fiat: non quod ego volo, nec quod mihi bonum videtur,ac placitum, sed quod tu ordinator & legis tor domine Deus noster decreueris, id super comnia v

lo ego quoque habere placitum & gratum.

De tempore,Cr eius definitione. ti

A Bsoluta nunc motus, infiniti, loci, atque vaeu7 d terminatione et superest postremo loco, ut de tempore suo ordine pertractemus,eiusque naturam, quantum po-ι rerimus, explicemus, Tempus itaque definit Aristoteles hoc

t pq - . Quibus verbis signatur tempus esse quantitatem continuam , & mensuram, qua motus numeratur, id est, mensuratur secundum partes successioni,. Mensuramus enim motus durationem, dum dicimus cum tot horis, vel annis , vel mensibus, vel seculis durasse. Nam motus quantus per se non est, neque continuus, nisi ratione temporis.

112쪽

Quanquam autem motus duplices habeat partes scilicet secundum extensionem mobilis, & secundum successionem: solae tamen illae quae sumuntur secundum prius & posterius

mensurantur tempore,non illae quae secundum extensonem subiectam accipiuntur. nam hae potius secundum extensi nem permanenti, quantitatis mensurantur. Atque ideo dicitur tempus nitinerare vci mensurare motum, secundum partes no' quaslibet,sed eas quae sumuntur secudum prius atq; posterius:hoc est,secundum successionem,non secudum extensionem .Et notandum ,cum dicitur ab Aristotele, tempus essent merummon debere numerum accipi pro quantitate disci et a propria significatione crepus enim est cotinua qua-thas sed pro ni mero numerato. Quemadmodum cu numerantur duodecim tribus Israel,secundum duodec in Patria chas, ipsi duodecim Patriarchae sunt quidem numerus,id est, numerus 'umeratus numeratuS inquam vero numero,qui est quantitas discreta. Numerus enim iunx, quatenus secudueos numerantur duodecim tribus ab ipsis progenitae, dicendo,tribus Iuda,tribus Levi,tribus Isachar , S ita deinceps. Sed numeratus numerus sunt. quia numero vere & propriὰ dicto id est,duodenario numerantur.

Muomodo unum est tempus,quo mensurantur omnia temporalia.

od autem dicitur,tempus mensurare motum secun sistantia dum partes successionis, primario respicit motu pri- istis iis mi mobilis: ius solius est mensura intrinseca, & adaequata x. 3 3 L 'mensurato.Omnes uni o reliqui motus in tempore fiunt,& ni I, a 'tempore mensurantur, ut mensura extrinseca & excedente. Vnum siquidem est tempus, quo mensurantur omnia rςporalia extrinsece, per applicatione eius scilicet ad motum, vel rem temporale. Quemadmodii declar tionis gratia quatitas quae in ultra est,sol; in ipsam vini intrinsece mensurat. omnia vero reliqua,per applicatione mensurae extrinsece. Ita tempus quod cosequitur motu primi mobilis, & summi &

regularissimi,& uniuersalissimi est mensura intrinseca illius motus,quoniam in ipso est,& ipsi motui aequatur: ita ut principium temporis simul fuerit cum pxincipio motus, & finis

unius sit futurus cu fine alterius,& duratio atque cotinuatio motus cum temporis continuatione atque duratione.Caere

113쪽

ra vero omnia mensurantur per applicationem ad hune primum motum,non quidem realem,sed per hoc quod anima applicat motus inseriores ad illum primum motum. sentiale t hoc tempori,quod mens ra est primi mobilis.

Notandum vero,non esse hoc tempori essEntiale, ut huius sit primi mobilis,quod nunc est primum mobile.

Si enim deus faceret aliud coelum mobile uniuersalius atque mesuram generaliore,aut aliud mobile prius istocoelo quod nunc est primum mobile, iam tempus non esset amplius in hoc coelo quod nunc est primum mobile, sed numerus illius

alierius primi motus esset tempus: & cuius ante erat tempus mensura intrinseca, iam fieret mensura extrinseca. Tempus enim vocamus mensuram primam & uniuersalisti inam, &accipimus secundum motum primum & uniuei salissimum. Vnumquodque enim metiratur primo sui generis. Ex quo ulterius consequi viditur,si nullum aliud esset in ob le nisi rota figuli, iam mensuram motus illius sore tempus, ita vere sicut nunc tempus dicitur esse primi coeli moti. Esset enim illa facta hypothesi primi motus numerus, quo oporteret

omnia mensurari. Item quod ante motum coeli fuit tempus, in mutatione angelicarum cogitationii & volitionum,

prout secundum prius & posterius sumunturino secundum eas quae simul erant,in diuersis, vel in eodem. Concluditur Iraeterea,quod quemlibet motum consequitur aliqua men a temporis,& quantitas successiva eiusdem eςneris,cuius est tempus nunc primi coeli moti.Quae tamen omnia non dicuntur icmpora. Neqi enim nisi unum dicimus tepus; propterea quod tempus significat mensuram talem,quae sit viriuersalis & generalis omnium motuum.Similiter quoque de aeuiternis dicendum erit.

De triplici mensura, tempore,auiternitate, Cr aternitate, σ da earum disserentia.

cetimi 'Riplicem vero inueniemus partim naturali eruditio 1 ne,partim diuina illuminationo durationis mesuram. Illud enim esse quod transmutationi no subiacet, neq, ctia miransmutationem patitur secum cuiusmodi est solum esse Dei γ est aeternum, inid ipsa aeternitas. Illud vero esse quod est imransmutabile sicundum se , compatiens tamen IrRuse Mutatio

114쪽

rnutationem aliquam, siue secudum Iociim,vteoelestia eorpora,sive secundum affectiones, ut angelieae substantiae, est Geuiternum,id est, mensuratur aeuo: quod est mensura des ciens ab aeternitate,quia non est mensurati penitus immutabilis, sicut aeternitas : excedens vero & superans nobilitate temporis mensuram, quoniam mensurat rem secundum id in quo est intransmutabilis: tempus vero mensurat rem secundum id in quo est mutabilis. Vade coeli & spiritus se

cundum suum esse sunt aeuiterni ,& esse eorum menlara tur a uo:temporaliter tamen coeli mouentur,& angeli tem poraliter temporalia intelligunt. Et quia tam vicinum ess aeuum aeternitati, ideo aeuiterna dicuntur quodammodo hoc est participatione ) aeterna, quantum ad ea seeundum quae sunt intransmutabilia. Unde dicuntur coeli stare in aeternum ,& angeli secundum cognitione diuini ver

bi, in qua sunt confirmati,dicuntur vivere aeternaliter, Ripirituum damnatio atque ignis dicuntur aeterna. Solus immen Deus,per se ae proprie dici debet aeternus.Caetera autem participatione solum aeterna sunt, proprieque aeuito na nuncupanda. Insuper attendenda est in tribuS his men

suris etiam ista distinctio,& quidem ut praecipua : quoniam tempus non totussimul est: sed est in continua partium successione. Aeuiternitas vero & aeternitas,totae simul sunt,n scientes successionem.In hoc tamen aeuiternitatem superat arternitas, quod nec successionem aliquam compatitur secum,cum aruitemitas pariter successionem permittat.Atque

haec sane est mensurarum diuinctio atque separatio. Mensurata vero sic ab inuicem distinguuntur, quoniam tempor lia principium habent & finem in tempore. Aeternum autem, nec principium nec finem sui potest habere. Amiter. 'num autem,alterum habere potest, ut coeli N angeli, principium habent,finem autem non habebunt.Quare si poner tur motus fuisse ab aeterno, totus quidem motus non esset temporali sed quailibet circulatio assignata esset temo ratis. Porro de aeternitate constat ho nisi micam esse,& ab ipso Deo non distingui mensuram: sicut nec ipsum esse diuinum

quod aeternitas mensurat, a Deo distinguitur. Aeuum tam n distinguitur ab aeuiterno, quoniam esse creaturae omnis, ab ipso ente distinguitur: quod de tempωre in ordinerem temporalem etiam apertius est, atque manifestiua,

115쪽

3is DE INFIN. LOCO, VAC. ET TEM,

Quemadmodum autem diximus, tempus esse numerum primi motus,& mobilis primi mensuram intrinsecam: ita velit militer dici potest,unicum esse aeuum quod primum aeuia ternum m en surat intrinsece, scilicet primit angelum . caetera

vero extrinsece,quaecunque priter ipsum aeuiterna sunt. Successionem impedire durationem,quomodo occupatio imp

dit replentiam. C A P. X X I I I.

Occupati. ae liquer,successionem quae in rempore est,& non nredit νε- ι' in aliis mensuris,sie impedire durationem rei, sicut o psenti patio quantitatis declarata est impedire replentiam. Nam corpus, locu aliquem occupando,impedit quo minus ab alio simul repleatur,sicque impedit replentiam,corporeae quantitati annexa occupatio. Vnde&illa quae longius recedunt ab occupatione, masis & persectius replent iis quae magis sunt occupationi subdita. Lumen enim maxime re-Dlet, quoniam replendo non impedit id quod replet, quominus ab alio pariter repleatur. Faciamus enim declaratio nis gratia duos esse soles ex aduerso sibi oppostos, alterum

in oriente,alterum in occidente:& alterum quidem ut fit distinctio luminis aures , alterum luminis argentes aeque splendidi: nihil dubium,quin utriusque solis lumen rotum sierepleturum aerem.Vnde illa quae longius recedunt ab occupatione,ut spirituales substantiae, quae nec extensonem quidem admittunt,adhuc melius replent. Vnde possunt angeli totos illos orbes coelestes quos mouent,re Plere,iuxta virtutem a domino eis datam. Et Deus qui longissime recedit ab occupatione, maxime ac felicissime replet, iuxta illud Propheticum: Coelum & tςrram ego impleo, dicit domia ius. Ad eundem sane modum,illa in quibus plus est sue- redit dμμ' cessionis,minorem habent durationem; quae verb amplius μον m. recedunt a successione, ut omnia aeuiterna, magis durant temporalibus. id vero quod in infinitum omnem successionem effugit atque excludit,in infinitum super omnia durabile est,totum suum esse simul habens, & totam durationem suam in aeternitate praesentem tenens ac possidens, eode modo sicut temporalia suum instans praesens habenx. Vnde fit, νt Deo nihil nisi esse conueniar. Fuisse autem & laxe, non in illis sunt, quanquam balbuties nostras quae aeternitatem nequit attinoere sic de Deo vide temporalibus subinde

joqui sole; , quod & alibi contingit, ubicunque de illo m snum

116쪽

gnum quippiam loqui volumus. Quia enim de Deo prout Volumus,propter infinitatem loqui non possiimus,eiusmodi sermonibus nos est necesse de Deo loquentes uti, quos ex nostris rebus inuenire possumus. Nihil enim condignum illius magnificentiae valemus exprimere:qui est super omnia,S.ante omnia inuisibilis,ineffabilis,in sua a ternitate intransmutabili semper benedictus. Amen. De temporis proprietatibus.

Vemadmoduin loco prius sunt qusdam proprietates

attributae, ita tempori quinque subiiciuntur eius naturae declὶrativae: quarum prima est haec,

Tempus quodammodo datur minimum, O quodam modo non datur.

Id est,tempora ut subiacent numero,& nu merantur,dan tur minima,sicut numerus minimus,ut duo tempora : non enim est numerus binario minor.secundum partes successitias non datur minimum tempus. quantumuis enim paruo

tepore dato secundum partes proportionales de quo prius dictum est in infinitum est diuisibile, quemadmodum & lianea quae uis .secunda proprietas est,

Tempus dicitur multum ac paucum, longum ct breuer

velox autem aut tardum non dicitur.

Tempus enim ut numeratur, est paucum aut multum, vevnum tempus,dvo,tria, quatuor,quinque tempora,& ita deinceps: ut vero quantitas continua esl,longum est aut breue, idque secundum successiis partes, sicut quantitas continua permanens quali a sunt linea, superficies,corpus secundum extensas partes. Quod vero nec velox,nec tardum sic, probat Aristotel.quia nec numerus ullus, nec ulli quantitas continua talis dicitur. sequitur tertia proprietas , haec sciali is

Est etiam idem tempus simul Hique.

Id est,idem tempus uniuersa1e, numero mensurae omnia quae tempore n3ensurabilia sunt ubicuque locorum fuerint, ita ut non sit singulis suum tempus attribuendum. Quid fietempus uniuersale, & quomodo sit mensura, prius dictuna est. sequitur quarta:

117쪽

1M DE INF. LOC. VAC. ET TEMP. LIB. IIII. Vt motus idem ac Mus iterum atque iterum esse

potest,sic tempus idem Nnumque essestotest.

Hoc est,sicut semper redit motus idem nomine cum pr. terito ipsius coeli,ita redit tempus idem nomine cum praeterito.exempli gratia, sicut coelum nutic mouetur ex oriente in occidentem, eodcm modo ut heri,ita & nunc dies est ut heri, quia nunc mouetur sol a primo puncto Cancri, ut anno praecedente,nunc quoque ver est ut anno pi arterito.Similiter dicendum est de aestate, autumno, hyeme, anno, &α sequitur quinta proprietas:

Non solum tempore motum, sed etiam tempus mo

tu metimur. Hoc eis uti duratio motus mensuratur tempore ta & tempus motus duratione mesuratur atque cognoscitur.exempli caula,colligimus motum caeli ta in diu durasse, aut tantam coeli parcem circunuolutam esse, quia una hora transit, autdlas unus,aut mensis, aut annus. Et ediuerso cognoscimus nos una,duabus,aut tribus horis studuisse, quia coelum huc vel illuc usque volutum seu motu est,aut ipse Sol.Sic de mense,hebdomχda,anno,& quouis tempore dicendum est. Atq, ita huic libro finem imponimus, nostro more Psalmo in

ipsum creatorem tendentes. FINIT LiBER AR Tvs.

PSALMUS INFINIT O, INCIRCVN-

scripto, aeterno,& intransmutabili domino. DE-s quissimilis Uignabitur tibi aut quis pabit contra te: ut

conferatur tibi Ventur,ut flet contra tuam gloriosam magmtudine,veniat e earis,aut desuper caelum,de terra ascendat,aut de profundis maris. solus infultus mirennscriptus indefinitus crederis, σ confestonis tib s 4brmaris. Omne quod creasti Deus, fuisti pariter fringem proprias quibusque rebus en entias, atque operationum Tirtutes.

Multa quidem in magna feci si potentissime Deus mirabilia suased nihil infinitum essentia, aut virtute fimile tibi.

Et quanquam benigmpimus es creator omnium, attamen cre inrarum tuarum nullam tibi parem constitust.

Neque Hro es hoc de tua impotentia, insipientia aut malitia domine Deus: qui es sapientipimus, opt/μs . suauisimm. Omni

118쪽

omnia quaevnque voluit Deus noserfecit in earlo O In terra, i in maris nouissimis. Gloriam tamen μam bi seruauit:. nec alteri totam eandem re dere aut volet aliquando,aut poterit. O quam es dilectus domine: σ quam amabilis,plenitudo uniuersa bonitatis.

Si se pulebra sunt nobis atque suauia, quae finita sunt , s se nos

parua miramur:

Tu qui es super ora in ita pulchritudo, infinita gloria atq, seu uitas, o quam es seper Oia mirabilis, ta super confla de derabitis. Spatios soni calorum orbes,er ampb in omni dimensione sua:σquasi in uita nobispellarum multitudo aestimatur. Tu Tero mensuras altitudinem caeli: stellarum multitudinem t.

numeras.

Singulis tu nomina moras :singulis singulas distensam mirtutes ab initio. Stant hae omnia σ quaesub ipsis sent: legem quam tu des, Usi eis conseruantia,in selicitudine sempiterna.

Tu autem nullo coraclusus loco,nec orientis initium, nee occide sterminum admittens in infinitum pertransis immensor. Omnem imples locum omnitus intimus, omnibus praesentissimus, omnibus penit si mus. Sic neque a tempore initium mi esses sumpsi linusnem tibi impon t temporis suis. Super omne tempus aeternitas tua,aeterne Deus:omne tempus in eludens scut includitur punctulum in eoeli magnitudine. Tibi praeteritum omne e futurum,praesens coram es,absque τἰ,f--, cuti nobis adfuntsola praesentia. Nil tibi prater itum in obliuionem remet, suxu durationis tua: neque futurum aliquid est ante te absconditum. Quae naterita istut atq; sutura, Jimul ora nuda sunt m aperta oculis tuis,qui colueris abaesos, . intima terra miscera illuminast Ergo domine Deus, quis alius se aptus atque conueniens, qui a e piat iudicium puperfilios hominum aut spiritualis nequitias. Letentur gentes, ultent pauperes, in Deo saluatore suo adu

niente in iudiciam pro mansuetis Drre. Non iuxta erroneam milionem oculorum arguetineque iuxta an rium fallacem auditum iud cabit iussicia.

Testis est ipse omni ψ quae facta sunt ab initio : quonia in cunctis trasens Omnia nostι,οπmia costierit, oia memerias misima tenet.

119쪽

II te gentes Deum excessum, CT in magna humilitate semper struite .lli. Gloria patri. Io, stirit i sancto. Si t erat in principis, Er nunc, m serier, Cr inscria secu-

C AE D E GENERATIONE

o M I N v s Deus omnipotens, pater, filius, Sespiritussanctus , ut multitudinem ac plen tudinem suae maiestatis filiis hominum demonstraret, horum visibilium quaedam fecit nulli obnoxia corruptioni, itemque generationis nescientia propagationem. Huiusmodi sunt catellia eorpora S astra et quae perpetuo stabilia Per sese, genera ione non multiplicantur, neque posteritatem relinquunt. A ia vero corruptioni subiecit, quae proinde si perpetuari debeant, opus habet generatione: ut quae in se perdurare non possunt, sempiterna multiplicatione atq; propagat one specie suam

ut minimu conseruent.Et est sane opus hoc Dei attente considerantibus admirabile,cum continua si indiuiduoru comruptio,& fuerit ab initio, non desecisse tamen x sq, modo ex his speciebus aliqua,quae ad totius uniuersi linit complementum ab optimo conditore destinatae:neq; in posteru aliqua ndo desectura, sq; dum ipse iubeat,cuius verbo primu instituta sunt omnia Rursum,inter haec quaeda simplicia elem et a creabir,quaeda in veto,i md plurima, ex liis commis Dit.Quae omnia si sobrie suerint coriast ,quo ordine, quibusve fi at rationibus,credo non partim diuinae magnificcntiae glos iam ex is manifestandam. Volumus ergo sequetiti, libri proces hi, de haruni rerum generationibus & corruption bus latius aliqua .itulum ad omnipotentis gloriam pertractar

120쪽

d pinguantur. C A P. r.

P Rimum quidem indubitatum est, generationem di eo

ruptione motus esse species. Vnde ad earum plenius e gnoscendam naturam,expediens fuerit ante omnia,duas has species ab aliis quae ex aequo sub motu locatur, distinguere: augmentatione dico,diminutione,alteratione, ac loci mutatione. Itaque ominis variis veterum sententiis sic breuiter species motus veniunt separand*. Quoniam generatio est,

quae nullo subiecto sensibili hoc est,nulla completa substan Disserantiaria) eodem permanete ante & post, rem secundum formam generatii ou substantialem nouam constituit.Vt cum ex aqua sit aer,&ex ab alteriatio ligno ignis,nulla completa res eadem manet ante & post,sed ne exl ex generationem noua res &noua acquiritur substantia,scilib.Σ. a vicet aer & ignis. Dicitur autem substantia completam nul- neratisiuratam permanere eandem, ob materiam, quae eadem penitus manet ante& post: verum ipsa non est completa substantia, . sed substantia tantum potentia est,& incompleta, substa tiarque pars altera magis quam ipsa substantia. Alteratio autem proprie dicta ,subiecto sensibili Quod est substantia conipleta eodem permanente ante & post, rem tantu secundum qualitates variat & alterat. Nam ante & post calefactionem, fidem homo permanet secundum substantiam, sed de frigore transit in calorem. Augmentatio vero & diminutio disserunt a praedictis:primum quidem ex termino ad quem sunt: quoniam hae ad quantitatem, illae vero ad substantiam tendunt,

aut qualitatem.Secundo etiam differunt ex modo transm lationis. I n generatione enim S corruptione non manet eadem substantia ante & post. In augmentatione vero & diminutione, salua eadem substantia, sola variatur quantitas. In alteratione res eadem substantialiter manes, locum non necessario mutat. In augmentatione autem de diminutione, substantia eadem manens nunc maiorem, nunc minorem

necessarid occupat locum. De quibus omnibus sic generaliter praeὶibatis,per ordinem erit dicendu alius,singula particularius tractando.Colligitur ex verbis Aristot.haec gens rationis des nitio,

Generatio est cum totum mutatur,nec sensibile quisquam milubiectum idem permana. . v vii

SEARCH

MENU NAVIGATION