Symbolae litterariae opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa lapides numismata gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

D IssERTATIO quoties hominum religio singulari aliquo eultu iulum prosequebatur. Hanc autem caeremoniam huius sigilli Artifex peculiari consilio expressam voluit, quum priori coronae solidae , seu strophio illi familiari lauream accessoriam superimposuit , supraque cervicem non inseruit, sed collocavit; quam si detraxeris, nihil de ornatu Iovis imminueris .

T Aee vero caeremonia coronarum geminandarum frequens erat apud Antiquos: adventantibus enim diebus Festis , simulacra Deorum , quamquam stabiliter a Sculptore coronata, superinductis convenientibus sertis, iterum coronabantur, ut EO-rum quaelibet ΠΟ TET ii bHΣ nuncupari posset. Sic Hipponae simulacrum rosis coronatum obiecit no- his Apuleius Metamorph. 3. - Respicio pilae mediae,

quae sabuli trabes sustinebat in ipso fere medi

tullio , Hipponae Deae fimulacrum praesdens aediculae , quod accurate corollis roseis recentibus fuerat ornatum. Coronae floreae imponebantur etiam capitibus Larium. Tibullus a. I. Rure puer v rno primum de flore coronam Fecit, or antiquis impossit Laribus.& Plautus in Aulul. a L 2. P. s. Nunc thssiculum emi , is hasce coronas floreas , Haec imponentur in foco nostro Lari. Horatius eos coronatos describit ramusculis roris marini, & myrti Lib. III. Ode x .

Parvos coronautem marino

Rore Deos, fragilique orto. Tibulis

132쪽

IvpITER ΠΟΛΥΣ ΤΕ Ι ΗΣ Η3Tibullus vero ipsis adtribuit cororam spieeam lib. I. 2. me placatus erat, seu quis libaverit unam ,

Seu dederit sanctae Dicea ferta comae .

Hae vero coronae pro modulo minutorum Simulacrorum parvulae esse debuerunt, ut illorum capitibus instarent. Hinc tenuem coronam Laribas tribuit Iuvenalis Satyra IX. versu I37. -- Lares, quos thure minuto, Auν Drre, aut tenui soleo exornare corona. quamquam non dubitem aliquando coronas amispliores illis fuisse adtributas, ut auctor est Festus in Donaticae , qui nobis coronas describit ,, supra modum aptarum capitibus , quali amplitudine fiunt,

eum Lares ornantvir. Huius Vero instituti Simulacrorum coronandorum elegantissimum testimonium, atque monumentum superiore anno in agro T

diste observatum est, dam rudera veteris Uillae egererentur studio & Opera Presbyteri Andreae Ioannellii patriarum antiquitatum illustratoris solertissimi ; prodiit quippe inter cetera Antiquitatis vestigia marmoreum Genii signum, cuius caput circum circa claviculis ferreis munitum erat adhuc aliqua sui parte superstitibus , quorum ope serta haec temporaria , atque adcetaria sustine entur .

VI. Vperest ut de coronis Diis dari solitis ab iis, qui victoriam peperissent, breviter disseramus:

nec enim institutum nostrum patitur ut ad quase cumque coronas votivas. quae citra victoriam dabaotur in templis, digrediamur. Quod tamen at- SYMBOL. LIT. VOL. IV. H tinet

133쪽

gr4 DISSERTATIOtinet ad Triumphantes, atque Hieronicas , illud

certe constat, religiosum fuisse, ut coronae tanquam res sacrae, M a Diis prosectae, illis restituerentur . Hinc inolevit ea dicendi forma, Deos in Victoribus coronari: quod in Christiano homine intolerandum esse sentit Tertullianus de Corona, ubi vetuit is OlImpium Iovem, o Nemesis Herculem , ct misellum Archemorum , ct Antinoum infelicem in Christiano coronari. Nam cum divini instituti coronae putarentur, nonnisi perfunctorie eas humano capiti insidere possς reputabat. Ita ad rem Plinius Lib. XUI, Cap. q. is Corona antiquitus quidem nulla nis Deo dabatur.

Nouissime in sacris ce taminibus usurpatae, in quibus hodieque non Victori datur, sed patriam

ab eo coronari praenunciatur. Inde natum , ut etiam Triumphaturis conferrentur in tempIis dicandae se Itaque nihil solemnius Romanis, quam Triumphantum coronas Iovi offerri. Suetonius in Domitiano Cap. 6. is De Sarmatis lauream modo Capitolino Iovi retulit , de Ovidius IV. Tristium: Et dabitur merito laurea vota Iovi Et de Ponto Lib, II. Eleg. I. -- Dabitur tua laurea templis.& rursus Lib. IV. Eleg. IV. Danda Ioui laurus

AT plerumque vetabat ipsa Simulacrorum pro eritas, quominus accessoriae hae coronae in eorum cervice locarentur, Tunc vero introductum est, ut ante illorum pedes statuerentur et quod

mirifice declarat locus Propertii Lib. II. Eleg. ad Musam: M

134쪽

Vt eapse in magnis ubi non est tangere signis Ponitur hie imos ante corona pedes. Id ipsum praecipue contingebat in signis recta stantibus . At in sedentibus, institutum fuit ut corOnae in eorum gremio locarentur , prout cum Capitolino Iove factum fuisse omnes uno. ore testan- ur, ex quo, cessit ille antiquus. Fictilis er sullo violatus Iupiter auro, illique suecessit eburneus seu aureus. ad similitudinem Olympiui eisormatus , tantae molis , ut vix illius genua a sacrificantibus essent adeunda. Qua-Propter fieri coepit, ut coronae in eius sinu locarentur . Silius Lib. XU.

---- Laurumque superbam

In gremio Iovis sebis deponere Poenis. Et Pacatus in Paneg. Theodos. M Depositis in gre mio Capitolini Iovis . laureis , triumphales. viri rusticaba tur Et Seneca de consolati0ne ad Helv. Cap.. X. ita. de M. Curio locutus est is Stilicet minus beate vivebat Dictator noser , qui Samnitium

Iegatos audiit, quum vilismum cibum in foco ipse manu Da versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat , laureamque . in Capitolini. Iovis. sinu col- Iocarat is Plinius quoque Lib. XV. Cap. 3 o. eius . dem caeremoniae Iuculentissimum testimonium Oscriptis demandavit is Ex his coronis. in gremio Iovis optimi maximi deponuntur , quoties laetitiam parta victoria. attulit. Alterque Plinius in Paneg. Cap. 8. - Adura erat ex Pannonia Iaurea. Hanc Imperator Nerva in sinu Iovis collocarat. Qia --H a mO

135쪽

DISSERTATIO

mobrem Statius Silv. I. 4r. ut significaret Indos nondum a Romanis suisse superatos, hac eadem formula usus est :Nondum in gremio Iovis Indica laurus. Ceterum etiam in eiusdem simulacri vertice codironas mobiles , illasque pretiosissimas , & quae proinde furto subripi potuissent, exstitisse colligitur ex Trinum. Act. Ι. Scen. II.

Nam nune ego si te Iurripuisse suspicer,

Iovi coronam de capite, e Capitolio

Iuod in culmine ad pat summo, st id non feceris, Atque id tamen lubeat suspicarier: Luid tu id probibere me potes, ne suspicer 'Qaod igitur privata, & publica veterum religio

praestare Diis solebat, quum coronas hasce temporarias illis quamquam stabiliter coronatis superponebant, hoc idem exprimere voluit Artifex aerarius , qui sigillum hoc concinnavit; quod praeter consuetam Iovi coronam, qua simulacri tempora revinxit, alia quoque cumulavit, eamque cervici eius imposuit.

QVam tamen hoc ornamentum in aliis Simulacrisia hactenus a me perlustratis observare datum non sit, facile colligitur quanto in pretio sigillum hoe habere debeamus. At haec , & multo plura speranda essent a scientia sigillaria, quae adhuc apud quosdam negligitur , si studiosius excoleretur. Nempe in hac latitat veterum Mythologia , & symbolorum intelligentia ; in hac Deo

136쪽

ivpPITER ΠΟΛΥΣTΕΦΗΣ ret ruin omnium schemata , & diri rentiae continentur, quae sine ingenti eorumdem cimeliorum collectione, in qua viri docti meditentur, minime adsequemur. Impedit vero, quominus haee Antiquitatis provincia accuratius illustretur , ipsa plerumque suburbana , atque rudis sculpturae species, qua ut plurimum haec signa constant, potissime quae antiquiora sunt, & Tuscanicum stilum redolent, & quae proinde minus probantur ab his , qui oculis magis , quam ingenio indulgere solent. Deterret etiam omnium conatus ipsa sumptus magnitudo privatas vires longe superantis. Quidquid interim raptim carpere hinc, atque inde datum est , quo Antiquitas illustretur, pergamus colligere, VIRI ORNATISSIMI, & ingentiores ausus seculis felicioribus , si qua ventura

sunt, relinquamus cDisi tiros bν Corale

137쪽

DE NUMMO BALLAEORU H

EQUIT. MAN FREDUM MALA SPINAM

Ceepi nuper, MALASPINA MAga

cHIO NOBILISSIME, Numisma maximae formae , in quo spirantem ima ginem tuam non suspexi modo, sed α complexus sum; praecipue quam non tam corporis spegiem , atque oris tui dignitatem intueri in illo mihi datum sit , quam testimonium tuae humanitatis in me singa-laris ; quippe quia tam eleganti Cilnelio mihi ultro oblato sacrarium Musartam mearum adornare voluisti. Quum vero nescirem quonam pacto tibi gratias referrem, in mentem subiit, ut lucubratiunculam hanc, quae est de nummo BALLAEoRvM tibi sisterem , nummum quodammodo rependens Pro nummo. Huius specimen mecum nuper e m

municavit Praeclarissimus Amicus noster Gorius, qui ex penetrali suo monumentum hoc singulare produxit , & aeri incidendum curavit . in eius antica caput iuvenile observatur, brevi capillitio is& Maurorum more crispo ornatum: in postica vir stans virgam dextera sustinet, subligaculo sem re tenus praecinctus, cetera nudus, adiecto Iemmate hoc:

138쪽

in hisce vero notis, quae alioqui Graecae sunt.

duo mihi notanda occurrunt . Alterum nempe quod a dextera in sinistram dirigantur, more orientalium populorum , immo & antiquissimorum Grae- eorum, quibus haec scribendi forma solemnis fuit, ut in Ron caliensibus meis demonstratum est: Αlterum Vero , quod in hoc nummo notandum occurrit, est ipsa vocis intereisio i quum enim in ceteris nummis scriptura orbem circumeat e, helctamen vox divisa ad caput redit. Haec vero inscriptio non urbem notat, sed populum f. est enim ex eo genere nominum, quod Grammatici gen

tat secundum casum numeri singularis, ut a Lacinio, & Lavinio ι est Laciniatis , Laviniatis . Sea haec forma inscribendorum populorum in numinis inusitata est, neque ad rectam significationem trahi potest , nisi subintelligamus vocem intermissam, ac si dictum es et si nummus populi Ballaei , nummus populi Laviniatis, nummus populi Laciniatis a Vsitatius vero in nummis , in quibus gentile nomen inscriptum legitur ι est obliquum pluralis numeri , ut in nostro veteri nummo Pisaurensium est ΠΙ- ΣATP1ΩN e quae forma communis etiam fuit ceteris huius plagae populis , ut . videre est apud Goligium. Suspicor tamen in postrema huius nummi litterula lineam unam decidisse. in tantum , ut mens artificis fuerit inseribere BAλΛΑION . Tunc enim huius nominis forma ceteris , quae frequen tiora sunt, respondebit.

139쪽

II., ut urbem hanc, seu populum orbi numin mario adhuc incognitum, ab antiquis Geographis expetamus quod nec facile sperandum est Lia

tanta Veterum nominum corruptione; nec si inveniatur, sine controversia abibit, ex quo multa eiusdem nominis urbes nobis occurrunt; quamquam pro varia populorum dialecto saepe saepius

detorqueantur . Duo tamen inter ceteras urbes

sunt , quibus libenter hunc nummum adscribe-Tem, nempe BAAA A in Macedonia, & BAAIT in Libya . Quapropter coniecturas recensebo , quae utrique favent: demum cui magis inclinem , libenister declarabo. Favet pro Macedonica ipla derivativi nominis recta ratio; nam BAA AA ΟΣ es ha BAAA A, ut nos monet Stephanus de Urbibus 1 BAΛΛΑ ,-Mακεδονιας , ως IΠελλα. o πολιτης, Βαλλαῖος . Θεαγενης ἐν Mακεδονία , Βαλλαίους μεταγαγωiν λ: ε νυν λεγομεναν Πυθιον τόπον . ,, Bal-Ia oppidum Macedoniae stetiti Pella . Oppidanus Ballaeus . Teuenes in Macedoniae descriptione : BaIIaeos transferens in locum nune dithium adpellatum. Quae praeclari Scriptoris auctoritas rem adeo in Claro poneret , ut nummum Ballaeis Macedoniae adsignaremus . At, si antiquiores Stephano Auctores consulamus, adeo diversam huius nominis pronunciationem inveniemus, ut nullum penitus fundamentum in ea grammaticali terminatione constituere valeamus. Nam Galenus, multo antiquior Stephano, in explicatione vocum Hippocratis , urbem hanc non Batiam , sed Balleam nuncupat, quam ortelius in Thesauro ea indem ac Ballam esse putat. Hanc rursus, ut ad antiquiores ascen damus, Vallam nuncupat Plinius Lib. IV. Cap. X.

140쪽

pDlacet. Ptolemaeus vero nuncupat Hallas, illataque in Pieria collocat Pieriae polaee - 49. 2O. 39. 3O. Vallae - 49. Αο. 39. 3O. Cuius quidem mensurae indagine urbem hane in decuratissimis tabulis inveni collocatam haud longe ab ora Thermaei sinus inter Aliacmonem , &bIeliconem fluvios, non procul ab Olympi radicibus ad Boream . Haec vero scriptorum discrepantia, apud quos urbs ista modo est Balla, modo Valla , quandoque Balea , aliquando Vallae , facile procedit a veterum pronunciatione I nam litteras B & V consonantem facile confundunt; unde haec disserentia ad sonum potius, quam ad substantiam pertinebat. Quum vero ignoremus, quae

fuerit recta pronunciatio eiusdem nominis ea ae late , qua nummus percussius est , quae dubio procul Scriptorum, quos adduximus, tempora exce dit , non est cur immoremur in auctoritate Stephani, qui omnium recentissimus est. Nullam vero Coniecturam constituere valemus eX ipsis num mi ornamentis , quae nihil paene nobis suggerunt, ex quo Macedoniae urbi nummum adsignemus.1 II. Α Τ intuenti mihi, & diligentius consideranti in

ι hoc nummo crispam illam capillitii formam, quae frequentur occurrit in Africae nummis , in quibus Malieorum Heroum capita expressa sunt, quorum plurima observantur hie Pisauri in Museo opulentissimo Clarissimi oliverii mei, cuius doctrinam, reliquasque animi dotes totus iam litterarius orbis perspectas habet ; in dubi lim incidi, an nummus iste inter Africanos tecensendus esset

SEARCH

MENU NAVIGATION