장음표시 사용
141쪽
quapropter vastos illius terrae tractus scrutari insicoepi , an urbs aliqua huius nominis in ea occurreret ; & in primis Ballenem inveni in Caesariensi Mauritania inter Minam, & Castra Nova. sedes olim Episcopales, in ipsa via unde a Cala itur Rusucurrum . Hanc Antoninus Bellenem vocatis
hem is cALA Rusueurro M. P. CCCXCIIII.
Mi NAM. P. XX. M. P. XXX. M. P XIIII. Μ. p. XXIIII. Μ. P. XXV. Μ. P. XVIII. Μ. P. XX. M. P. X ut patianam quoque invenio in ea regione, cuius Episcopi Caecilius, & Pancratius in Historia Ecclesiastica memorantur. Nec plane silentio praetereunda erae Balesa in Mauritania, quae & ipsa sede Episcopali
decorata suit. Sed neutri ex istis urbibus nummum Graece inscriptum adsignarem; quippe eae cum Punica lingua uterentur , non modo proprios , sed de Siciliae nummos , donec in ea regione dominatum obtinuerunt, propria lingua, & cnaractere signarae
ConsueVerunt. Hac eadem ratione moveor ut num
mum hunc denegem alteri Balae, quam Iosue Cap. a I s. in tribu iuda censitam observamus; itemque alteri, quae &Segor dicta fuit, quae nullum proprium nummum, donec Regibus Iudae paruerunt, habuere . Qui vero sub Romanis Principibus in ea regione cusi sunt. longe aliam indolem , & stilum spirant.
A restat Balis in Libya Cyrenaica, de quα baec Stephanus is Baλις, πολις Λιβύης πρὸς
142쪽
Κυρηνη. απo τινος Βαλεως, οἴ ἱερὸν πιι. ὁ πα-Mτης , Βαλ Iree o BALIS , urbs Libae iuxta orenen, a Bale quodam ita dicta, cuius etiam templum habet . civis , Balites: sorte eadem, quam Pausanias in Corinth. Balaganas adpellat,& quas in Cyrenaica reponit. Plura vero sunt, quae suadent ut huic potius, quam aliis eiusdem nominis urbibus singularem hanc nummum adtribuam; nam de caput in antica signatum Africam spirat et integra vero imago stantis in postica facile repraesentat Balim ipsam , a quo nomen urbs accepit , & qui in illa colebatur; nam hasta ornatur, quae inter insgnia divinitatis computatur. Nudus praeterea adparet, nisi quod femore tenus subligaculo praecinctus est: quod non modo verecundiae, sed & religioni tribuendum est ; quum plurima Aegyptiorum Numinum, & sacrificulorum simulacra hoc more obvelata videamus . Fuit etiam Veterum Graecorum, & Romanorum disciplina circa Athletas, atque Ludiones. De primis haec habentur apud Dionysium Lib. I. ,, Post quos Albis
iste grauiorum, leviorumque certaminum nudi cetera, pudenda tantum tectissubligaribus campestribus ς qui mos Romae manst; sicut olim fuit in Graecia, in qua nunc antiquatus est, orto a tacedaemoni s initio. Primus nudavit corpus, ct nudus in ob iaco stadio decucurrit Aeanthus Lacedaemonius OIImpiade XV. Rursus de Romanis haec Cicero de OT. Lib. 1. 3 s. ,, scaenicorum mos ian tam habet veteris disciplinae verecundum , Mi in faena sine subligaculo prodeat nemo. Nunc ver Deum Balim facile quis eum Belo, vel Baal Assyriorum , & Phoenicum confunderet , quum praecipue Carthaginienses inde originem, & religiones tra duxisse dicerentur. in qua sententia fuit etiam Stephani Scholiastes in locum memoratum ,, No
143쪽
men hoc formatum es ex Punico Bal , cui graeeulι
terminationem adiecere. Servius ad Lib. I. Aeneid.
Lingua Punica Bal dicitur. Apud ADrios autem Bel dicitur quadam sacrorum ratione Saturnus, Sol is . Est autem haec vox a Bahal domi nari, nec non dominum, & possessorem significat. Hinc tanquam dignitatis insigne propriis nominibus apud Carthaginienses addita est , ut in Hannibal , Hadiarubal &e. Sed ex his , quae infra subiiciemus , manifestum erit hanc Africae urbem Graecae originis esse, adeoque non ab Orientalium superstitione, sed a patriis institutis hane divinitatem fuisse mutuatam. Mihi magis adridet Balim hunc fuisse ipsum Coloniae deductorem, a
quo nomen suum urbs sortita est . Quanto vero studio conditores urbium suarum Graeci prosequuti sint, passim ostendit Pausanias. Hanc autem consuetudinem eo magis, quum in Africam secesse-Tunt, retinuere ; nam ipsi veteres Africae indigenae , in more habuerunt, defunctos Reges suos
pro Diis passim habere ; quod manifeste ostendit Strabo Lib. XVII. ,, Eos, a quibus beneficium acceperunt , ef Reges pro Diis habent , ac pistant
Reges commuris omnium cusodes , ct fervatores esse. Id ipsum institutum manifeste confirmat Diodorus Siculus Lib. III. Tertullianas in Apologet. Cap. 24. Cyprianus de vanitate Gent. & Lactantius Lib. I. Cap. 1s. Hinc factum est , ut Mauri Iu-ham Regem consecraverint , ut tradit Minutius Felix in Octavio ,, Iuba Mauris volentibus Deus es. De Sicheo quoque a Carthaginiensibus culto multa habentur veterum testimonia, quae in Acherontico adduximus . At ne longius ab huius nummi ossicina recedamus , certum est sinitimos illi Cyrenenses Battum iuum non consecrasse m O,
sed α pro Deorum maximo habuisse ν quum rn eius urbis
144쪽
urbis nummis nihil aliud fere videndum Occurrat, quam ipsus Batti caput, eiusque singulare decus celebratissamum sylphium: quae omnia tanti ponderis apud me sunt, ut non temere factum censeam, si in huius nummi aversa parte ipsum Deum Balim urbis conditorem expressum suspicemur.
AT plura sunt, quibus haec nostra coniectura - forte exagitetur, & illud in primis quod Grae-Cus nummus Graecae urbi potius, quam Libycae tribuendus veniat; quum, ut supra diXimus, Africa Proprio charactere , & idiomate in moneta obsignanda usa sit. At memores esse oportet, Cyre-Dem , huic nostrae urbi propinquam, Graecorum
Coloniam fuisse : quod praecipue diffusa na ratione Tecensuit Herodotus in Melpomene , & multiplici loco indicavit etiam Pausanias, scilicet in Phoci Cis ,, renei Delphis Batti flatu uerunt incurru, quod is ex infula Thera eos in Africam duxisset in Coloniam. Rursus vero in Loconicis An Chionem Batto socium iungit is Hunc Anch/onis cum Batto in Africam classe profectum, Coloniam Cyrenen deduxisse, eique in eliciendis finitimis Io cium fuisse tradunt ,, Strabo vero Lib. II. eos Laconica origine fuisse tradit is serenem Theraei condidere, qui ex Laconica profecti Theram infulam coluerunt is Hinc perpetua Cyreneusium cum Graecis amicitia stetit, in tantum, ut Platarcho teste in libello ad Principem ineruditum, Cyre nenses Platonem rogaverint, ut leges illis constitueret; quod tamen ille recusavit, quod propter Populi nimiam felicitatem ipsum legum impatientem reputasset: quod etiam in Luculli vita confirmaVit . Floruere praeterea illi in omnibus Grae-ςis disciplinii tam valde , ut inter Philosopho
145쪽
Cyrenaica Sehola summam laudem obtinuerit, in qua Aristippo institutori successit Arete filia , illique iterum prioris nepos Aristippus , quadam sapientiae hereditate. In bac vero secta praeci-Pue memorantur Anniceris a Strabone, qui illam emendavit, & Antipater atque Epitimedes , quos Strabo, & Laertius commendarunt. Graeca quoque studia nobilitarunt in ea regione Callimachus Poeta, quem Catullus Battiadem semper adpellat, di Eratosthenes Historicus a Strabone, & Stephano in hac urbe memoratus. Minime vero mirandum est in illa Africae parte Graecas artes adeo floruisse; quum non modo Graeciae apposita, & quodammodo obiecta sit; sed inter utramque omnium facillimus, & brevissimus pateat adcessus . Idem Strabo Lib. II. renensium portus contra occidentalam Cretae extremitatem , hoc es Arietis frontem, iacet mille stadiorum intervallo. Navua
REstat ut paucula de origine nominis huius u bis subiiciamus, quoad in re obscurissima pereoniecturas licebit. Quod unum certum est , multae fuere toto orbe terrarum civitates, quae hoc nomine dictae sunt, vel ab eiusdem. nominis origine pauigium perturbata denominationem acce-Perunt. Nam praeter Macedonicam Ballam & Be tam Phoeniciae, ceterasque plurimas, quas in Afri-Ca recensuimus, haec nobis apud Auctores Vel pri
mo Obtutu occurrerunt ζBallata in Mesopotamia apud Ptol. Lib. s. Cap. 8. Balagea in Arabia ibidem Cap. I9. Balatea pariter in Arabia apud eumdem. Balisbega in Armenia ex eodem auctore Cap. I 3. Bal
146쪽
salienae Mons in Phrygia apud Plutarch. Gφον saltera in Hispania apud Sallustium. Ballegaria rursus in Hispania, i
Balliaee in Illyrico apud Strabonem Lib. II. Balacri in Oriςnte apud Curtium Lib. 4. Balanagrae in Cyrenaica apud Pausi in Corinth. Bala retanus limes in Africa ex Notitia Imperii. Balbura in Lycia apud Stephanum Balcea in Teutrania apud Plin. Lib. s. Cap. 3 o. Balesium in Messapia apud Plin. Lib, 3. Cap Io. Balearides insulae ex eodem Lib. 3. Cap. s. Balerides insulae apud Sardiniam apud eundem Lib. 3. Cap. T. Ballania in Phoenicia apud eundem Lib. s. Cap. 2o. Battia Oceani insula apud eumdem Lib. 37. Cap 4. Balsa rursus in Cyrene apud eumdem Lib. s. Cap. Hinc colligimus in eadem regione Cyrenaica fuisse Balim , pallam , ac demum Balanagram, quae
x eodem themate videntur nuncupatae, quibusdam tantum adiectis signis , ex quibus una ab altera distingueretur ; nam Balanagra, ni valde fallor, Balam. indicat in loco exςelso constitutam, ab ΑΚΡΟΣ, unde Acropolis , & Acrocorinthus, alia que similiter composita. Hinc OXPOL, quod idem apud Graecos significat: quae vox in Latium concessit , qua montium aspera , eorumque cacumina
significantur , unde urbs in edito loco posita astu Ocriculum dicta est, ut notavi in Tractatu denominibus Urbium . Sed utraque vox est ab Hebrae Ocbar, unde acharon , cuius duplex est notio ; nam & summum , & extremum , seu ut timum indicatur. Nine Acheron fluvius Inferorum , quod objervatum est in altero opusculo de Hebraismo Latinorum. Quod vero ad Balam, seu pallam spectat, ceterasque, quas recensamus ur
147쪽
hes, quibus una fuisse videtur origo nominis, illa si quid recte sentio, minime a Graeco est οῦ nam BAAΛΩ iaculor, nullam mihi ingerit imaginem, quae in urbium sundatione nomen illis effecerit; nempe haec vel a conditore, vel ab eorum religione , seu a loci natura , demum ab auguriis petebantur, ut in memorato Tractatu demonstratum est Putarim potius Ballam, seu Balam esse a ra
optime conveniebat urbibus illis, quae a multorum populorum una ςoeuntium concursu fuerunt constitutae , ut Omen faceret conςOrdiae, quemadmodum Omnibus par gratia referebatur . Hanc ipsam ideam explicat nobis vox medio aevo stequenter ustata ad oppida denominanda , quact ex multis una confluentibus incolis constituta sunt. Quia vero in urbium fundatione haec populorum commixtio saepe accidebat, huic a lingua, quae Omnibus tunc communi β erat, inde nomen Pallae,
seu Balae, factum fuisse existimo . Hae e fere sunt, VIR NOBILISSIME, quae
de huius nummuli origine, emblematibus , atque nomine coniicere potui : quae ego a Te , Ceterisque litteratis viris excipi, atque amplecti minime praesumo ; nam satis , saperque consultum putavero studiis meis , si ea sapientiorum cui iositatem acuerit, atque excitaverint, ut meliora ab
ipsis proserantur. Quod superest gratiae habden sunt CLARISSIMO GORIO nostro, qui omnem adhibet diligentiam , ut undique conquisita sibi comparet eximia haec Vetustatis monumenta, satagitque, ut vel suo, vel amicorum studio in dies in lucem ea proserantur, & in bonum Litterariae Reipublicae cedant.
148쪽
E PISTOLA IACOBI BELGRADI SOC. IESU PRES d.
In Academia Parm. Pub. Math. Prof& Acad. & Inst. Bon. SOC. A DT. FRANCISCUM GORIUM N deerunt, V. C., qui rem levissimam ,
nec auribus tuis, nec mathematico viro dignam , allaturum me tibi existiment, si laterum crassitiem, quibus plerumque in ingentibus aedificiorum molibus, &sumtuosis substructionibus veteres Romani utereniatur , Epistolae ad te scribendae materiam sumpsero . Verum huiusmodi homines ii erunt, qui ident de mechanicis disciplinis , utpote quae de malleis, de clavis , de vectibus agunt, hoc est de rebus in medio positis , & a proletariis hominibus pertractatis, iudicium serent . Quidni iidem reprehenderint totius Antiquitatis studiosissimos, hoc est tui simillimos, qui in suis Cimeliis tripodas , sartag
nes , petellas , ollas Veterum religiosissime servant, ti exotica monumenta unde quaque conciunt,& arcessunt. Aut ego fallor, aut nihil est in tota antiquitate, & in architectonica arte, cuius Per
tractatio humilis, ac levis cordatis hominibus via SYMBOL. LIT. VOL. IV. I deri
149쪽
deri debeat et ex tenuibus enim elementis opera ingentia conflantur , & quae vulgo minima habentur , plus in recessa dignitatis habent , quam in fronte, atque conspectu praeseserunt. Quum vetera Vrbis Romae monumenta, ac re in liquias superiore anno lustrarem, quaerere subiit
id quod in magnis molibus adhuc superstitibus
animadverteram , cur scilicet pleraque constarent lateribus longe iis gracilioribus , quibus vel nos utimur, vel veteres etiam in privatis aedibus minus amplis uti consueverunt. Conlului illico Vitruvium , ac Plinium, quos noveram accurate de
laterum structura, atque opificio scripsisse. Verum homines ceterum diligentissimos in re scilicet una dormitasse deprehendi, quam ab ipsis avide conquisiveram. Definiunt sane ipsi, quam latos, aelongos lateres esse deceat, ερ imprimis Vitruvius
tria eorum genera Proponit, eorumque magnitudines describit. De crassitie vero nihil penitus
perscribunt, ac sanciunt. A veteris Architectonicae artis magistris ad iuniores constilendos acces- si , duosque imprimis magistros gravissimos Albertum, atque Scamotium. Ille unice memorat quid alicubi animadverterit, scilicet, inquit , lateres Vidi sex circiter digitos longos, tres latos, & unum crassos , nec ultra quicquam subiecit. SCa- motius vero conqueritur, quod veteres auctores nihil de laterum crassitie praescripserunt l. tum coniiciendo attingere rem ipse putat, Romanorum laterum , quum ies decim digitis in longum , octo in latum porrigerentur, crassitiem quatuor scilicet digitis constitisse. Verum idem, quum Vetera aedificia, ac templa , cuiusmodi sunt Pan
theon, Circus maximus, & alia huiusmodi Romae
150쪽
coram Consuluisset , animadvertit , alios sane inhil ce molibus laterum modulos , aliam crassiti ei legem fuisse propositam. Quum enim aliqui xxiv. digitos in longum producti essent, non ultra duos digitos crassi inventi sunt, hoc est, longe iis grx
ciliores , quos usus in Italia aetate nostra praescripsit. Mirabuntur sane nonnulli veterum Architectarum consuetudinem, nempe penitus superva caneam , & nimis sumtuosam redarguent . Diutius enim , ac serius moles perficitur , quae mi noribus partibus coagmentatur, & magis operae exigit, ac laboris. Verum, si ad vivum rem resecabimus, non modo non inepte, sed etiam sapientissime id a veteribus factitatum inveniemus .
Id ego hae in Epistola luculentissime demonstrare,
quantum in me erit, nitar; & si qua vel minus veritati Consentanea, vel minus proposito opportuna afferam, tuum erit, V. C. iudicium ferre. III. Qui molem marmoream, vel lateritiam con
struendam suscipiunt, id imprimis sibi proponunt, ac spectant , eiusdem scilicet firmitatem . Aedes
enim firmae tutius ac diuturnius domicilium dominis praestant . Ita sine casus periculo domus incolitur, nec frequens indiget instauratione. Tria potissimum rationum momenta sunt , cui graciles lateres in ingentibus praesertim molibus probem. Quo crassiores lateres conflas, eo minus in fornace coquuntur, seu, eo minus vis ignea intimos eorum sinus pervadit, ac subit: quare inaequalibus incalescunt, ac fervent. Dum enim extimae superficies flamma circumstante exardescunt, intimae Vel unice tepent, vel saltem longe minorem caloris gradum, ac mensuram concipiunt : quod