De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

1os tectis III. De errorem existentes. Hinc judicamus dolorem esse in cultro , saporem in ficubus, dulcedinem in vino , frigorem in aqua , calorem in igne . 2. Dum sensationes , quae ut centies dictum est , sunt relata, habentur absolutae , hinc dicimus sua natura bonum , vel malum aliquod objectum , quod tale est duntaxat respectu nostri. 3. Id ipsum dicendum quoque est de voluptatibus, ac doloribus, quae non sunt nisi totidem reactiones nobis consonae , vel dissonae, adeoque nobis solis tunc temporis relatae . Nihil enim in ipsis quidquam absolutum concipiendum est . 4. Decipimur dum ideas abstractas , ut Dei , hominum , Sc corporum actiones habentur ejusdem generis , licet toto coelo inter se distinguantus . q. 24. Item duin ἱdeas spIrituales putamus materiales , uti sunt Angeli ,

Daemones, & c. s. erramus dum quae I

nita sunt , separata iudicamus; & contra

quae sola mente separantur , natura conis juncta putamus . Primi generis errata sunt tot Poetarum fabellae, atque commenta. Secundi autem generis , sunt tot Romanorum Deat , & Dii , ut justitia , victo. ria , Fortitudo , Februa , Iupiter Termi

142쪽

Μentis ortu, ae progressib. Io salis, Feretrius, & c. 7. false judicatur, si relationum idear ignorentur, ut in malorum origine; in Dei natura , prascientia . 8. Etiani falso iudicatur , si hypotheses habentur verae, priusquam ad pra-xim revocatae suerint. Hujusmodi sunt Platonis ideae innatae, nostra intuitio in Deo, quae Malebranckio placuit , Woowardi , Wistoni , & Burnet systemata , aliaque hujusce commenta pene infinita , potius delirantium somnia, quam Philosophorum

ε. 25. His . s. additur, quod ex meditationis defectu facile erramus ; Io. Si ut absolute accipiantur , quae ex quodam circumstantiarum concursu intelligenda sunt . Hinc male quis mentis gradus ex fortuna determinabit. II. Facile decipitur si a particulari idea ad universalem statim ascendatur, quin omnes species.&genera percurrerit . Quis enim dicet li-terulis graecis imbutum etiam cordatum esse vitum, & solida, magnaque cogitantem Θ quis Philosophum putabit etiam bonum agricalam Θ quis denique Calaistam etiam Theologum, philosophum, historicum , atque aeconomicum λε. 26. Praetexea . I a. decipimur, dum ea, quar

143쪽

168 Lectio III. De errorum quae non intelligimus, insipienter, atque obstinato animo negamus . I 3. Decipimur , cum ea quae nobis sunt contraria, spernimus, minuimus, damnamus I 4. novitatis amore : II. Scepticismi spiritu inconsiderato : I6. Erratur ex argumenti analogia, sive ex rerum similitudine : I7. Ex libertatis abusu: 18. Ex nimia curiositate: I9. Ex nimio desiderio nos distinguendi a reliquis hominibus saltem ejus-em ordinis: ao. Ex partium studio, quod ruibusdam temporibus, ac locis nos lu-ificat: a I. Pro privato emolumento , quod nos oblivisci facit ipsa naturae ligamina , ut liberemur ab interioribus sensationibus moralibus. 22. Denique quindam ambitionis spiritu , quo in nostro

cerebro veluti mundum universum concipimus , cujus nos centrum evadimus, laetamur dum aliorum opiniones circa nos

gyrant, atque ceu deliquia pati obsere,

muss

CAP.

144쪽

De erroribus ad animi signa relatis ἰf. 27. Unt voces, aut vocabula totidem animi instrumenta , vel rerum signa. Cum autem Voces considerari possint tam solitariae, quam simul junctae, tum simplici tum composi.ta ratione, hinc fit, quod totidem mo. dis in iisdem intellectus errare poterit , ut ex sequentibus. g. 28. Primo erramus cum vocibus utimur , quae omnis omnino significationi sunt expertes, ut entelechia, quam adhibuit Aristoteles . a. Cum utimur uocibus ex se clarissimis , quae tamen unione fiunt obscurae , ut circulo ,- Quadratus, corpus - spirituale. 3. Si voces adhibeamus ambiguas, ut anima, cujus idea va- .ria philosophorum placita sequitur: 4. Si putemus absolutas voces , quae sunt vere relatae, ut pulcritudo , deformitas , vitio- stas, justitia. s. Erratur, si eidem Vocabulo eadem vis tribuatur , etiam in maxima locorum , ac temporum distantia , ut pileus , calceus , navis, theatrum: 6.

145쪽

xto Lectio HI. De errarum Si verba nova, vel metaphorica , vel emphatica adhibeantur , quin siit necessarium. 7. Si vocibus ut mur vis indete minata*, ut odium, amor, Voluptas, dolor, sensatio, quae temperamentorum, atque habituum rationem constantissime sequuntur. 8. Si termini adhibeantur, qui res minime intelligibiles designant, ut infinitas, aeternitas, preatio, annichilatio, s. Si eidem voci eadem vis tribuatur , ut libertas divina , & humana; intelligentia divina, & humana, quae non debent esse unum idemque , licet vulgo consum

dantur ε*. Quantum vero ad simplicem vo sum unionem , quae alibi dicta est propositio, multipliciter in ea mens errat.1. Dum rep*tat quasdam propositiones umras , quae sua natura sunt falsae, ut materia cogitat, quae videtur esse adfirmat, . va , sed tamen est negativa . Contraque dantur aliae propositiones , quae videntur esse negativae , attamen adfirmant , ut triangulum non est sphaera

f. 3o. becundo loco errat mens si fabia est propositio, veluti si attributi nomen pro substantia ponatur, ut extensio ςst corpus. 3. Si vox phantastica pro comporis

146쪽

Mentis ortu, ae progressibί orporis Voce accipiatur, ut spectrum est corpus , umbra est mobilis, 4. Si qualitatum nomina , vel potius Voces abstractae habeantur pro rebus realiter existentibus , ut species , genus , universalitas , infinitas. 3. Si ex paucissimo propositionum contingentium numero, sine ulla inductione, statim universaliter concludatur, ut aliquis Italus est sagax , aliquis Gallus est sagax , aliquis Germanus est sagax . Omnes ergo Europan sunt sagaces. Item que aliquis metaphysicus suit irreligiosus ac visionarius. Omnes igitur metaphysici sunt irreligiosi, ac visionarii q. 3I. 6. Itemque erratur, si ex duabus propositionibus contradictoriis, habeantur vel ambae verae, vel ambae falsae. Ut omne quod est in universo est ordinatum. Aliquod in eo non est ordinatum. Qua-ram prima cum sit necessario vera, altera esse debet fataliter falsa , alias idem esset, & pon esset. 7. Si ex duabus propositionibus contrariis contingentibus, altera habeatur necessario Vera , altera n

cessario falla, cum esse possint vel ambae 'Verae , vel ambae salsae , ut omnis homo lest doctus , nullus homo est doctus. 8.bi duas propositiones subcontrarias habean-

147쪽

11, , Lectio III. De errorumtur ambae salsae , cum esse possint ambat verae, ut aliquis homo est utilis patriae . aliquis homo non est utilis patriae. q. 32. Praeterea. 9. Erratur, tam in rerum definitionibus, quam in earundem

diὐisionibus; veluti si definitio nominalis

habeatur ut realis , atque essentialis , ut geometria est ars dimetiendi terram : si aliqua peculiaris nota omittatur, ex qua ea res a ceteris distinguitur, ut homo est animal bipes : si vocibus indeterminatis utamur , ut Deus est intelligens , nam praeter Deum, etiam homines, intelli. gunt : si vocabula adhibeantur , quae mi.nns significant , ut homo est animal doctum, sunt enim etiam homines ignavi rItemque definitio est erronea , quotiescumque cum re definita non reciprocetur , aut non invertatur: sic omne corpus est extensum . At non omnis extensio est

corpus r & sc omne trigonum est figura

plana . At non contra .

f. 33. Praeterea est erronea definitio, si vocibus obscuris enuncietur . Ut anima est monas cogitans. Itemque si voces sint

synonimae, ut infinitum est illud , quod est finibus expers. Similiter immensum , quod dimotiri haud possimus. Erronea

148쪽

Μentis ortu, ac pro essb. 'II 3 quoque est si terminis vagis , atque implicitis ; si metaphoricis, si translatis, ut spiritus , anima , iustitia . Erronea etiam si negative aliquid definiatur , ut spiritus non est corpus. Erratur insupersi definitio non constet ex genere, & di ferentia . Primi generis est haec : temperantia me conservat : ingluvies vero me

desiniit. Secundi generis est haec altera :beneficentia est habitus bonus . Id ipsum efficiunt ceterae virtutes politicae. 3. 34. Erratur etiam sit rei descriptio pro definitione essentiali habeatur, ut horologium est machina , quae horas diei designat. Postremo loco erratur , si quis voces abstractas, & natura sua indefinibiles definire velit, ut aeternitas, Sc cetera. f. 35. Quantum autem ad divisionem, erratur primo, si totum ita in sua membra dividatur, ut unum in altero ingludatur, ut si massam populi in Ecclesiasticos , Fratres, &.saeculares dividas. 2. Si totum in partes tam valde dispares, ita ut componentes sint ad extremum diversae , ut si regnum Neapolis in duas duntaxat provincias dividas , in terram laboris, &reliquum regni. Id ipsum dicendum est, si in minimas particulas concidatur , ut H si re-

149쪽

1r Lelmo III. Da errorum si regnum in mille provincias dividatur erratur denique si in entium scala , aliquis terminus essentialis omittatur, ut in plantarum serie quercus,& in animantium genere, lupus, Vel leo , vel agnus , vel

De erroribus ad argumentandi modum relatis .f. 36. Yllogisviri pluribus modis po-O test esse vitiosus c proinde

errorum fons. I. Si plures, quam tres terminos contineat; idque accidet primo ob vocum ambiguitatem, ut populus ex terra crescit: multitudo autem hominum est populus. Ergo ex terra crescit . Secundo ob sensus divisionem , ut mus rindit caseum . Mus est monosyllaba . Ergo monosyllaba rodit caseum . 3. Si in mamri propositione idem terminus est camsa in minori vero est effectus , ut m gnu . sciendi amor essicit hominem do..ctum. Paupertas vero excitat magnum sciendi imorem. Ergo paupertas emcit hominem doctum .

s, 37. Item syllogismus est fallax , si

150쪽

Mentis ortu, ae progressib. III medius terminus saltem semel non suma. tur universalis. Ex. g. aliquod animal est leo : aliquod animal est homo . Ergo aliquis leo est homo. q. 38. Tertio syllogismus est erroneuς, si conclusio fuerit praemissis universalior . Ex. g. Omnis circulus est. 4. Angulis rectis aequalis. Circulus autem est figura plana. Omnis itaque figura plana 'quivalet quatuor rectis. Similiter : omnis homo ratiocinatur: Omnis autem homo sentit: Quicunque igitur sentit, etiam ratio

cinatur .

f. 39. Erratur quoque si ex praemissis negantibus aliquid velit affirmative con-c u teretur: Arabes non sunt Christiani: Itali non sunt Arabe. Ergo Itali sunt Christiani . Et contra, si ex praemissis assirmantibu velit negative concludere, ut africani sunt natura inertes. Europaei sunt laboriosi. Africani igitur non sunt Europaei . 3. 4o. Itemque erratur vi aspirationis, ut quicquid amas, non comedis . Sed pisces hamas. Pisces ergo non comedis .

3. 4 I. Praeterea syllogisinus est fallax, si1 pro causa quidquam ponatur , quod reapse non est causa ; Haec fallacia dici-

SEARCH

MENU NAVIGATION