De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

116 Lectio III. De er orumtur: non causia pro causa. M. g. liter, rum studium breviorem reddit vitam . f. 42. Erratur etiam, si pro demonstrato habeatur , quod est in quaestione . Sic si quaereretur, num terra sit universi centrum, aliquis diceret: illud est totius universi centrum , in quod universa n

turae corpora gravitant . Verum omnia corpora tendunt ad terram. Terra itaque est universi centrum.

q. 43. Vitiosus est pariter syllogismus ,

si alicui substantiae absolute tribuatur , quod eidem per accidens convenit, ut Planetae , quia opaca corpora, sunt, incolis frequentissimi , ut terra , quam nos incolimuS. q. 44. Itemque est erroneus syllogismus, si adversantium rationibus etiam falsis , quibus nos urgent, utamur ad eosdem

refellendos , ut nostri majores Gentiles refellebant cum ipsis. eorum libris sibyllinis, apoeogryphis . q. 45. Erratur porro in exemplo , si

ex re nota ad incognitam deveniatur,' sine ullo terminorum nexu, ut si dicas : l xus , qui statum monarchicum vivificat, etiam Reipub. est maximo emolumento. f. 46. Erratur in enthymemate ob bdem

152쪽

Mucis ortu, ae progressib. II pdem principium, ut Dux Valentinus omnem Ecclesiae statum a tyrannis illius mtatis vindicavit. Fuit ergo maximus militum Imperator . f. 47. Erratur denique in sorite, si ex multarum propositionum serie crescente , falsitas postremo eruetur. EX. g. ex terrae partibus europa est omMibus cultior . Europae partibus Italia. Ex Italiae regionibus regnum Neapolis. Ex regni NM- polis provinciis Campanea Felix. Haec Igitur omnibus terrae partibus est cultior. Ex quo Videtur, quod . q. 48. Sorites ab antiquis dicta argumentatio irresolubilis , revera sit ejusm di . Nam cum minutis additionibus, vel detractionibus ex una propositione maXb me manifesta sensim sine sensu adversarius ad affirmandam falsitatem transfertur.

153쪽

LECTIO IV

DE VERITATUΜ ORTU, EARUΜOUE PROGRESSIONIBUS. Utinam tam facile vera invenire possem , . quam falsa convincere . Cic. de nar. . Deor. lib. I. C A P. I. De quorundam vocabulorum de trionibus Rraecipuis errorum, a que inscientiae causis enodatis ; explicatisque modis , quibus utraque declinari possunt , reliquum est , ut postremo loco de veritate tractemus, scilicet quo pacto ea inveniatur, ipsaque inventa aliis vel viva voce, vel scriptis explanetur. Ideo a vocabulorum dennitionibus exordiamur. q. a. Primo nostrorum judiciorum conformitas vel cum objectis exterioribus , i . VeI

154쪽

L.IV. De verit. ortu, earumq.progres II 'vel cum eorundem relationibus , veritas nuncupatur. EX. g. ovis est animal na. tura mansuetum . Itemque auri gravitas

est major argenti gravitate. q. 3. Secundo nostrorum judiciorum objecta , vel sunt realia , vel idealia . Exprimis objecti , sive Logicae' ex secundis abstractae veritates exoriuntur . Primi ge. neris est haec : Lupus est equo fortior . Secundi vero est haec altera : linea es

quantitas duntaxat longa.

q. 4. Tertio nostrorum judisiorum conformitas, vel ita est, ut nemo lunus de eadem dubitet, & dicitur ereta, ut sex. est octo minor: vel sunt pro contraria parte dubitandi rationes lassicientes , &tunc veritas dicitur probabilis , ut Impe- .rium regium est caeteris imperandi formas praestantius vel certitudo non est talis, qualis videtur , & dicitur ad parens, ut remifractio in aqua . Vel reapse est talis, qualis videtur , I vocatur absoluta , 3c realis . Ut aurum est aqua multo ponderosius

f. I. Itemque probabilitas, vel 4b auctoritate pendet, 3c dicitur hi larica , vela rerum essentialibus , ut Lunae incolae . Prima est estrinseca , altera intrinseca. g. 6. Utriusque certitudinis nota est

155쪽

rro Lea. IV De veriratum Oreu,

videntia, scilicet propositio quidam , ita

ex se manifesta, ut fataliter nos determinet vel ad aliquid assirmandum , vel negandum , ut totum sua qualibet parte. est majus. q. 7. Insuper evidentia, alia est ρ si ea , alia metaph ca , alia moralis. Prima in rebus sensibilibus ; secunda in abstractis ; postrema in narrationibus habet lo. cum . Etenim quaevis certitudo vel semsuum , vel ratiocinii, vel denique audi ritatis est ilia . Prima dicitur fensbilis sive Logica ; secunda discursiυa , sive a syracta, ultima vero moralis. Ad primum

genus refertur rerum corporearum existentia ; ad secundum genus axiomata mei physica, ac Mathematica; ad tertium aintem omnes historicae narrationes .

g. 8. Ex his omnibus facile intelligutur , primo falsitatem esse nostrorum judiciorum disconvenientiam ab objectis ex terioribus , vel ab earundem relationibus, ut si testudinem equo haud multo majorem judicarem. q. s. Secundo intelligitur , dubietatem

in aequali rationum contrariarum momen. to consistere, ut omnia insecta ex ovis

156쪽

Earumque progressibus. IIIl. Io. Tertio quoque intelligitur, quod i ex duabus propositionibus una ella potest altera probabilior ; unaque altera verisimilior. Primi generis est haec : Cupernia ei porbesis est 6semate Πconis prob bilior . Alterius generis est sequens : Redi opinio es mero sintilior, quam illa Le--enoesia . Quibus ita ita tellectis , priusquam inveniendae veritatis regulas in m Ndium proponam, operae pretium duco quaedam de ipsa veritatis nota , sive criterio adumbrare. C A P. II. . De veritatis cujusquc generis nota.

f. II. I Eritatis nota ab aliis in iv . solis sensibus , ab aliis in sola mente, ab aliisque denique in utris- .

que ponitur . Cartesius, vero in rerum

Sidentia . Ex quo fit, quod Cartesio est certum quicquid est evidens. Contraque omne evidens est quoque certum. Quapropter evidentia certitudinem, & haec illam essicit. q. 12. At si Cartesius interrogetur, eique dicatur. I. Quicunque judicat, ac,

157쪽

112 Les. IV De veritatum ortu, ac ratiocinatur, putat se clare, atqui evidentissime percipere, ac judicare , quis itaque evidentiam ipsam tutam reddit :quis meam , quis aliorum evidentiam in tuto ponit, cum ipsa sensibus , ac cujusque lumini sit proportionaliς Τῆ. I 3. Itemque, ii evidentia omnia ce titudinum genera tuta redderet , primo ipsa non deberet habere gradus; at evidentiae physicae praestat mathematica , physica autem morali praevalet. I 4. Praeterea si evidentia existeret , nusquam esse deberent in collisione duae evidentiae. At superscies tactui convexa est oculo plana : quod est sal visui est: saccharum palato. Ipseque Iacob erat Esau tactui, Iacob autem Isaaci auditui. Quid denique multa 8 Quilibet sensus cum se ipso conflictatur . Qui picturam adspicit, videt in ea antra , fluvios , urbium rudera , pontes, praeliaque magis minu ve distantia, attamen eadem & plana tela omnia limitat, ac definit. f. II. His omnibus addi potest. r. Quod corporum existentia ex sensibus habetur. At hi omnes jam demonstrati sunt fallacissimi. Ipsa itaque corporum existentia videtur esse incerta. f. I

158쪽

16. Secundo si daretur certitudo, ea

esset omnium temporum , ac locorum .

Verum ipsa est relata, haud absoluta. 17. Si ipsa existeret saltem uni eidemque homini videri posset eadem . At nostra sensuum constitutio , mutabilitas, atque ipsum mentis lumen mutantur perpetuo. Nequit itaque esse eadem . I 8. Denique si evidentia certitudinis esset nota, ea esse deberet veritas primitiva ,'quae . mihi deberet ostendere secun dariam; verum Cartesius dubitando ad evi dentiam pervenit. Dubium itaque potius, quam evidentia est certitudinis cujusque generis nota. Hinc Aristoteles primo me. taphysicorum libro scripsit nos dubitati ne veritates posse consequi. Dubitationes enim sunt veluti quidam nodi , quos siquis non videat , scientiae sive veritatis non est capaxet. At hoc posito nonne

esset perabsurdum ex dubio scientiam prodire Z in 3. I s. Ex quibus facillime eruitur , quam inconsiderate nomen doctissimi, &sapientissimi , non dicam Galilaeo , Lei nitZio, Newtono, sed cuilibet alteri tribuatur. Quis enim omnia Icivit, aut sebre p*test Z . i

159쪽

it4 Lect. IV De veritatum ortu, g. 2 o. Sed ex huc usque e Xpositis, nemo velim deducat, non dari cujuscunque generis veritates. Nam etsi veritas absoluta nobis desit, non autem relata , qua prope infinita scimus. Revera qui poterit dubitare, de tot corporum, quibus undique premor , existentia Θ Nihil refert , quod materiae natura, vires, energia, di combinationes me lateant, cum ad horum omnium existentiam comprobandam mihi sufficiant solae mei animi interiores commotiones . Existit ergo certitu

do physica

A. 2I. IIemque cum homines inter se convenerint signis 4, Io, I . illas imdicere quantitates , in quibus numerus unus, quatuor, decies, & centies repetitur, quis me poterit reddere dubium, centum esse decuplo majorem numero decem λ*. 22. Postremo antequam ego Romam

ivissem, hilari animo de ejus rebus peregrinis loqui audiebam . Quum viserem , eandem inveni, ut millies & audiveram,& legeram . . utero si id 4psum mihi dicatur de . Mediolano , de Florentia , de Bononia, deque Venetiis, eccur narranti non credam ρ Itemque historicis antiquis de Babiloniis , Hetruscis , Samnitibus ,

160쪽

Earumque progressibus Ias. Τarentinis, Gallis post tot secula jam

elapsa tam multa narrantibus fidem habebo ρ Praeterea tot recentissimis historicis asserentibus esse antipodas, Indos, tam Orientales , quam Occidentales, aliosve non credam P At haec denegare , insani est . Existit itaque evidentia, quacum Ueritatum cujuscunque generis certitudo facilli. me nobis innotescit.

C A P. III. De veritatis natura, effusiue dis sone. f. 23. Mnis propositio ex se considerata, vel est vera, vel falsa. Ad nos

autem relata vel est Ereta , vel incerta . Etenim nos concipere possumus majotem , vel minorem relationum numerum inter

duas ideas , quae ' easdem ligant. At subprimo aspectu nullius esset utilitatis : imvat itaque veritates speculari secundum nostras cognitiones. Hinc veritas superius definita fuit : quaedam nostrorum judiciorum congruentia cum rebus, vel cum earundem relationibus.

q. 24. Quod si veritas est nostrorum judiciorum cum objectis exterioribus consormitas,

SEARCH

MENU NAVIGATION