De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

is Lectio Lmus. Hinc etiam intelligitur, attentionem esse quandam mentis energiam , quae Vel in toto objecto, vel in aliqua ejus parte occupatur, ut illius ideam adaequatam haheat. Attentionis vis est in ratione comis posita tum indigentiae praesentis, tum temperamenti , atque educationis : Itemque

attentio varia est pro finium diversitate . f. 32. Denique sensus moralis est quaedam anterior animi dispositio, qua , sine ullo magistro turpia ab honestis, bona a malis, solo naturae impetu, distinguimus. Eadem igitur ratione , qua quis dulcia potius, quam amara gustat , ita honesta& bona potius consequi, quam turpia, Semala amat . Haec animi humani uis est physica , ac veluti mechanica , ipsoqua Rationis praeclaro lumine multo anterior , & vividior , atque ex se ipsa explicatur in quolibet homine. Hinc pene infinita hominum multitudo beneficen. tiam, & justitiam amat, earumque Opposita detestatur , etiamsi ignoret in natura inesse quandam vivendi normam omnibus

communem, constantem, aeternam; quam

quisque sine magistro scit, sine interprete intelligit, sine coactione sequitur: quaque denique omnes pueri, adulti, urbani, syb

52쪽

De mentis actibus . Ipvestresque homines, ut oculis, ut auribus, ut gustu libere utuntur.

f. 33. Ex hoc sensu oritur in quovis homine illa probitas , quae ingenita dicitur quaeque sentitur ab omni humana conlideratione, a qualibet rationum subtilitate, a praemiis, atque a poenis ipsis semota, ac distincta. q. 34. Ex dictis clarissime intelligitur , animum percipere bonum , & malum cum eorumdem gradibus non dissimili rati c-nei, quam qua colores intuetur, harmoniam,concipit , odores sentit , pulchritu. dinem diligit , & abnormia detestu ur . Ex dictis quoque colligitur, hunc sensum esse univerialemq. reliquosque complecti , nam exu unoquoque se instruit, ut de objectorum exteriorum bonitate , ac praUitate dijudicare possit. q. 35. Haec de iensibus tam exteriori. bus , quam interioribuς , qui, veluti totidem sensationumGanimi fulcra, ac fundamenta habendi sunt . Quae omnia , nisi quis distincte comprehenderit , nullo pacto intelligere poterit , quid ex tot tantisque objectorum impressonibus animo ipsi contingat , ut ex sequentibus clarum erit

53쪽

Lectio LC A P. IU

f. 36. Ine obiectis exterioribus nullae essent in homine sensationes, R sine his nulla in eo esset scientia, velari. Sensationis nomine hic venit illa interior animi commotio , quae eX corporum praesentia, sive pressione in nobis excitatur . Cum autem sensationes sensuum numerum, Sc dispositionem sequantur, secundum eorumdem ordinem explicabuntur.

3. 37. Si quis autem quaesiverit , I. Utrum ideae , δc sensationes sint eaedem , vel diversae : 2. Num sensationes , quas animus ab objectis excipit sibi si psi , vel objectis sint consonae : 3. Ex quo oritur tanta impressionum vis , atque impetus :4. Quare inter se non cons undantur tot sensationes , & fibrarum fremitust , qui

animum concutiunt: 3. Tandem quo pacto easdem nostro arbitratu comparemus,

cum ipsae non sint , nisi totidem cerebri commotiones , & reactiones ab ipso animo distin tae : ex quibus omnibus, aliisque tandem is concludit e sensationum

54쪽

De mentis actibus. Ioertum , earumque progressum , & varietatem inexplicabiles nodos continere f. 38. Principio sensationes visu definti

tae non versantur, nisi in corporum fio mTlS, coloribus, magnitudinibus, distantiis di motu determinando . Pressis enim oculis ex luce a corporibus reflexa, sensatio secundum Vim prementerm , atque Oculi structuram modificatur. Ex his pres 1 tombus In nobis attentio excitatur, quae primum de nostri existentia , deinde de obiecto exteriori nos instruit . Tum an pressiones sint nobis consentaneae , necne ex quibus denique sensationes gratae vel molestae eruuntur , atque ex his voluptates , vel dolores producuntur e quae po-1tremae non solum animi, sedi etiam omnium eiusdem deliberationum sulcra ac UI res motrices habendae sunt. f. 39. Secundo animus ex una in aliam sensationem transit , id est ex voluptatem dolorem , atque ex hoc in illam ' ex quo transitu , 3c cessationis; & durationissenslationes adquirit'. Cessatio itaque est dolorum , . vel voluptatum suspensio ; duratio autem est horum continuata succes-io . Ex e)usmodi sensationum vel suspen-

55쪽

ao Loctio Lssione , vel alterna successione oriuntur in

nobis des feria, & detestationes. Quia ubi voluptas , vel dolor , ibi attentio. Itemque ubi sensatio nobis consona ; ibi voluptas; ubi sensatio nobis dissona, ibi do.

lor . Amamus autem voluptates, dolores

odimus. Ex primis igitur oriri debent de sideria erga voluptatum Objecta ; atque ex secundis detestationes erga dolorum causas . Quapropter desideria , atque abominationes ex sensationibus ipsis presentibus cum praeteritis germinant. Sensationum itaque memoria nostrum spiritum , tum ipsiusque progressus excitat. Sed ex quo sensationum memoria P

, f. ψo. duum ab aliquo objecto procul

absumus, ipsum neque statim, neque to- tum ex animo deletur , nam pro ut attentio fuerit major , vel minor , diutius in animo ejus impressio remanet. MemΟ-ria igitur ex attentione . Sed ex quo artentio Θf. 4 I. Ex dictis , nulla memoria sine attentione. Nulla autem attentio sine indigentiis vel nostris, vel aliorum. Itemque quilibet homo jugiter eget, alias non conserυatur. Ergo quilibet indiget , ut . sc tueatur , necessaria sibi comparet , no-

56쪽

De 1nent f dctibus. a Icitura declinet verum neutrum sine at tentione obtinetur, necessitate itaque ho mo est attentus , adeoque sublata atten

tione, nulla hominis dari potest tuitio;& contraque remotis omnibus indigentiis , nulla in eo attentio. q.42. Denique memoria differt ab inmaginatione, i in Quia memoria est 'imbecil la , vivida imaginatio . a. Prima locum habet aeque in rebus abstractis,& materialibus, altera vero in solis corporeis . r. Vis memoriae ideas ordinate unit, i magi natrix autem easdern unit dispares, confundit Rdissociat similares . . Tandem memoria exactuum repetitione & fit, & corroboratur imaginatio ex sola natura oritur.

f. 3. Ex huc usque expositis, sequitur I. Animum humanum variis habitibus pol se imbui, ut simpliciter sentiendi, & sen tiendi tam voluptates quam dolores, de siderandi, abominandi, reminiscendi, ima ginandi. q. 4 . Sequitur a. Mentem ab uno sensit tot habitibus imbui , quot ex quinque imbuitur. Qui non alia de caula nobis multiplicati sunt, quam pro sensation una

multitudine augenda . 3 43. Sequitur 3. Universos mentis lia.

57쪽

di et Lectio I. shitus esse totidem attentionis ac desideriorum gradus diversos. At sensationes, ac desideria ipsa non sunt, nisi totidem merae sensationes, videtur itaque, quod quotquot sunt mentis,actus , omnes ad solas sensationes revocari possint. q. 6. Sequitur denique 4. pro omni

mentis humanae energia enucleanda sufficere unum sensum , minime vero depra- tum , ut clarius ex sequentibus fiet .

q. 47. Auditus sonos percipit, quin ad

majorem, vel minorem objecti sonori distantiam advertat . Initio quilibet amat sonos simplices , postea etiam maxime compositos . Identidem de odoratu dici

posset. q. 48. Gustu easdem facultates , ac Vires adquirimus, quas visu, auditu, atque Odoratu comparamus. In saporum , multiplicitate vix unus & confuse sentitur. Hic sensus est caeteris charior , nam pro Vita sustinenda unice necessarius . f. 49. Tametsi homo videat, audiat , contrectet, itemque odores ,& sapores sentiat, verumtamen harum Omnium ortum

ignorat. Deinde etiamsi tactus ex reliquissensibus minimam habeat vim, homo tamen omnis omnino tactus sensationis expers s

58쪽

De menris actibus. 23pers, non posset vivere. q. 3o. Ita fere sensuum corporis explanata analysi, sensationumque natura , ac varietate exposita , ordo postulat , ut de praecipuis mentis humanae actibus aliqua dicamuS

De mentis actibus in genere.

q. 3I. T Rinaum Perceptio , sive niea', I est primus mentis actus, quo

sensuum ope corporum externorum existentiam, sive impressiones sentimus: Hinc fensatis , idea, ac perceptio , nomine, non autem re distinguuntur . Sic hominum , plantarum , ac lapidum existentiam concipimus , quapropter si quis perceptionis esset expers, neque seipsius , neque aliorum oblectorum: existentiam cognosceret. f. 32. Secundo animus saltim pro parte duertit quid in se ipso sentit . Haec animiAadversio dicitur reflexio , quae in

maxima objectorum'multitudine pene a. mittitur . Hinc temporis progressu non nisi eorum quae nos maxime concusserunt, recordamur : Reflexio autem attentione

59쪽

z4 , -- Lemo Laugetur, quae semper Vires temperamenti, passionum, atque indigentiae praesentis sequitur. Quapropter his,omnibus in uno homine permutatis, diverse de eodem objecto dijudicare debet. f. 53. Tertio cum objecta nostram

attentionem excitent, perceptiones δc inter se & cum nostrad relatione,colligantur . Hinc conscientia advertit easdem iterari. Quae perceptionum repetitio, vocatur reminiscentia . Quae sane quovis temporis puncto nobis iniervit, quaeque

si singulis noctibus perderetur, de die in

diem novam vivendi rationem exordire

mur a

. f. 54. Quarto loco si reminiscentiae

natura intimius expendatur , quisque.invenit, eandem nobis exhibere objecta , in etiamsi remota, tamquam praesentia. Sic recordor Romae,.Capuae , &c. Haec vis alios mentis actus procreat, uti sunt ima ginatio , memoria, actamcditatio . q. 33. Imaginatio menti veluti in tui. tiva reddit Objecta a fonstitas remota. Memoria est praetcritarum porceptiontim recordatio,.sive continuata perceptio . Meditatio denique est illud minculum, quod antentio ponit inter ideas, earumque Cir

60쪽

De ment s actibus 23 eum stantias, quae objectum comitantur. Hac postrema mentis operatione nos cogitare non desistimus etiam de rebus , quae non

dum existunt, vel saltem sentibus alon

obversantur .

q. 36. Sed mens non modo percipit, reagit, advertit recordatur, imaginatur, ac diuturna meditatione atteritur, sed res etiam natura irresolutas concipit divisas,& quae reapse sun ludivisae , easdem concipit conjunctas ' ex quibus altera actio dicitur mentis abfractio, altera Vero ejus dem compo sitio. Primi generis sunt ideae justitue, turpitudinis, molestic, celeritatis. Ad secundum genus reseruntur omniurn Poetarum monstra & figmenta. 37. Attentio, quae nobis vim tantam praebet, etiamfvim ministiat, qua-

cum ideas inter te,comparamuS , ut ea Tum convenientiae, vel disconvenientiae appareat relatio . Sic inter numeros 8,& 8 , atque,inter tres sphoeras ejusdem ponderis , ac diametri , inest convenientiae ratio. At inter liberalitatem , & avaritiam inest dii convenientiae moralis re latio. Hic menti calfius Indicium den

minatur .

f. 58. Eaevidisti; ctilligitur duplicem

SEARCH

MENU NAVIGATION