De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

46 Lectio Llectione : 3. Assidua meditatione : 4. Academicis exercitationibus : 3. Itineribus apud populos cultos: 6. Literatissimorum virorum familiaritate: 7. Adnotatione earum rerum , quae nos magis concutiunt is 8. Itemque iudiςiorum rectitudine , ac censione adfectuum erga bonum utile. Ita

quisque scientiarum studiosus evadet profecto utilis patriae, idoneus taris.

82쪽

LECTIO SECUNDA

DE ORTU , AC PROGRESSU SIGNORUΜ , QUIBUS MENTIS ACTUS EXPLICANTUR. Domina rerum loquendi mis, quam est praecia Z quamque divinar quae esscit, ut ea quae ignoramus, discere I meo, quae simus, asios docere possimus . Cic. de nat. De .

lib. II. C A P. I.

De Signorum priuεIM late seseque pertractaverim, quo pacto mens percipiat , judicet , ac ratiocinetur , videndi in modo est, qua ratione , ipsa cum signis sensibilibus suas ideas aliis communicet. In quo sane patebit praeclarissima ars, qua homo tot signa invenit, eaque inter se ita sonnectit, ut sensibiles

83쪽

48 Lectio II.

reddiderit etiam eiusdem occultissimas cogitationes, suas ideas licet latentes suaque judicia etiamsi abdita multiplicaverit dissu-s deritque etiam in remotissimas regiones, atque ad ultimam posteritatem. Quae omnia quoties mecum ipse revolvo , toties reperto p sentem, prieteritamque Imperi rum felicitatem non aliunde repeti posse, quam a conformi signorum extensione Quae cum ita sint; operae praetium duco, hic primo aliquid de signorum origine , eorumque natura, Vi, ac varietate; deinde de signis ipsis; postea de propositionibus ; ultimo loco de syllogismis agere . Etenim explicare solemus cum terminis nostras ideas , cum propositionibus iudicia AE cum syllogismis etiam implicatio.

ra ratiocinia. Ad haec paucissima revocata universia signorum pertractatione, exo diar a prima eorundem origine. f. 2. Primo scimus ex S. Scriptura nostros progenitores auxilio divino Gebuisse 'suum loquendi modum . Quamobrem philosophico charactere indutus , quaeram. num sola ratione possit loquelae principium enodari.

f. 3. Donec homines huc illucque disti palati vixerint pene solitarii, suerunt sem

84쪽

Progressu signorum. 9 per quasi muti, ac Veluti turpe pecus , eorumque signa naturalia angustissimis pediceptionum terminis definiebantur. Itemque illorum attentio erat minima , imaginatio vivida. , a f. 4. At temporis progressu, hominibu quam plurimis, & mulieribus simul junctis

in corpus civile, necessitatum numerus crevit, passionum ignis etiam est accepissus, creverunt quoque vires se explicandi . Initio adimi signa non potuerunt esse , nisi immoderati corporis motus. Prima igitur hominis lingua omnis sita fuit, & in clamoribus, & in actionibus,

maximeque in ipsis corporis contorsionibus, etiam violentis. q. I. Reapse ante mirabilem sonorum articulatorum inventionem, actionum lingua , ut ceteris sensibilior, fuit communis . Quod quidem etiam apud populos non omnino barbaros legimus. Israelitae enim postquam erytraeum transierant , ludentes Deo publicas gratias reddiderunt. Isaias denudatus per plateas Hierusalem incedit , ut aegyptiis significaret eosdem expoliandos esse a Nabuccho. Ex historia porro Romana scimus modum, quo Tar

85쪽

so Lectio II. De ortu, peranti mentem suam expressit . Quid multa Nonne hodiernis Pantomimis, ge- .stus atque saltatio sunt actionem linguar hionis ipsis articulatis eloquentiores ρq. 6. In has tanta actionum lingua, co poris motus adeo evaserunt persecti , ut postremo soni articulati sive voces devenerint . Quorum vis , atque usus initio fuerunt praeter modum lenti; praeterlabentibus autem annis , lingua evasit prometior , atque adeo flexibilis , ut quodvis verbum etiam novum quisque facile pronunciaret : Sed unde tanta iacilitas ρ Duplex ejus rei ratio reddi potest . Altera usus loquendi assiduus : altera ,vero ipsae hominum indigentiae. En quo pacto lingua mentis vires, contraque mens Iocum

mutritudinem, proprietatem, atque eneI-giam invenit, & auxit. f. . Ex dictis sane colligitur duplicemJ dari in homine se exprimendi modum . Alter nempe est naturalis, qui in corporis motibus; alter vero artificialis, qui in linquae modificatione sive in vocis modulatione consistit. q. 8. Ex dictis quoque colligitur vocum ortum , cuidam linguae conatui. aug-.' mentum indigentiis, denique perlectionem

86쪽

Ao Progressu siquorum II

nem spiritus culturae, assiduisque vitae usibus deberi. q. s. Verum ita semel enodata lingua, ideae apud homines sic redditae sunt coma munes , ac familiares , ut nihil supra . Deinceps cognita etiam fuit necessitas loquendi hominibus loci , vel temporis ra.

tione remotis. Quapropter' varias imagines excogitarunt, quibus mentis actus explicati sunt. Hinc pro designandis homine , equo , leone , bove , eorum figuras designarunt. En quo pacto actioni linguae naturali , accesserunt primo soni articulati pro praesentibus , & scriptura pro absentibus. Quae scriptura initio fuit tota symbolica , ut tres frumenti spicae tres annos notabant. Ex symbolica evasit Hieroglyphica, quam etiamnum frequentissime adhibemus in nummis , in picturis , in sculpturis . Sed ad exprimendos nostri animi impetus postremo maximum in modum influxerunt quoque pene infinita belli, pacisque instrumenta . 'f. Io. Atque hinc facile eruitur T. VO-ces nihil aliud esse, quam quaedam signa abitraria , quae praeter sonum , in nobis

Wquoque excitant conceptum mentis , ut

homo, praeter sonum huic voci proprium,

87쪽

et Lectio II. De Unu

exprimit quoque rem, quam hominetret dicimus a. ex signis sive vocibus alia esisse naruralia, alia artifcialia . Primi generis sunt omnium animantium clamores. corporis agitationes, senique ipsi articu . lati. Secundi autem generis sunt voces determinatae siguificationis, ut tabula ,

navis, symbola ipsa , ipsaque hyeroglyphica . At ex primis praevaluerunt retia quis soni articulati, ut voces. Ex secuta dis scriptura , quae etiam in spuis articu latis arbitrariis recensenda est. Quam .hrem universia signorum materies in una verborum doctrina continetur. I i. Si quis quaereret 1. Scriptum fueritne sonis articulatis anterior, vel munime a. qua ratione homines ex statu muto ad maximam loquacitatem deven

re 3. qua de causa primigenia lingua

progressu temporis immutata suerit apud

Omnes terrae populos, ut primas non m do inflexiopes, accentus, Vim, energiam,

sed ipsam significationem amiserit ρ4, denique eη omnibus linguis huc usque nobis notis, quae quam proxime accedat prim L geniae ὶ Quae omnia extricgnda otiosis do- sero, ne tu quaestiunculis penitus inania

88쪽

AE'Progressu signorum II

C A P. II.

De L quarnm natura, atque indole. f. II. Cum sonorum articulat eum finis fuerit interiora animi sensa exprime

re, profecto inde intelligitur, vocem de buisse attolli, deprimi, ac modificarii cum temporum intervallis, ita sensibilibus, ac ratis , ut ipsa gestui , atque actionibus successa , debuerit esse analoga ad exprimendos cujuslibet passionis gradus. Initio lingua fuit rudis , & paucissimas inflexiones habuit , adeoque unus vocis sonus non poterat lassicere pro omnibus animi sensibus explicandis . Haec est ratio , cur eadem adspiratio ab juxta ejus varias expressiones , modo admirationem , modo dolorem, modo Voluptatem, modo timo' rem , modoque molestiam, atque universas animi comotiones denotat.

f. 13. Ex hoc principio, omnium lin.

guarum prosodia exorta est , quae signorum copiam sequitur. Etenim quanto magis linguae vocabulis scatent , eo minori tonorum numero, sive vocis modulationer indigent. Itemque in earum ortu

89쪽

linguae pro facili pronunciatione debuerunt esse vocalibus resertae , & fortasse habuerunt quoque aliquid cantilenae, ut noster doctissimus Vicus arbitratus est, in libro, cui titulus: scientia nova. f. I 4. Patet ex dictis linguarum indolem ex climate, imperio , religione, at que educatione determinari. Nam primo clima majorem vim expressionibus praebet, pro ut ipsum quoque temperamen tum efficit. En primus linguarum omnium, energiae, Vis , & claritatis sens tam in quendo, quam in scribendo. H. g. Is . Secundo Imperii forma, ejusque extensito auget, vel minuit idearum sphoe, rana, adeoque etiam signorum. Ex quo consequitur, linguam esse debere nobi .lem, atque energeticam in statibus liberi servilem in tyrannicis, angustissimis con clusam terminis in parvis , amplissimam, que in magnis. Itemque sequitur eandem esse debere rudem apud populos sylvestres, elegantem dc perpolitam apud cultos, in

I6. Tertio loco in loquelam influit

religio cujus spiritus assidue cum ingenio rum libertate pugnans , ea fraenat, cona tusque retundit. Hinc fit quod Rationis

90쪽

Ac Progressu signorum . 33 progressio debeat esse lenta , neque Omnibus communicari possit idem agendi , cogitandique tonus. q. 17. Denique linguarum progressus quoque retardant quaedam obstacula civi lia tam interiora , quam exteriora , uti sunt, vetera praejudicia, melliodi defectus, literarum neglectus, iuventutis inertia', typographice impedimenta, commercii negligentia, commodorum privatio, aliaque quamplurima. f. I 8. Ex his ita potius adumbratis , quam expositis profecto constat linguarum omnium indolem primo exvclimate calido , vel frigido oriri: tum ex libertatis

gradu: deinde ex religione nec non ex Imperiorum magnitudine r postremo ex ingeniorum numero , spiritu, claritate, adique extensione per omnem artium , ac scientiarum orbem. Haec de linguarum ortu, natura, atque indole. q. I9. Videtur praterea non esse a proposito alienum perpendere charactein rum formationem , vocumque mechanicam . At haec disquisitio est sane dissicilis,& potius Volumen', quam paucissimos Paragraphos requirit. Huic addatur, quod physica vocum constitutio est tam mira

SEARCH

MENU NAVIGATION