De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

ues Lectio II. De Onu . bili architectura, ut impossibilis mihi semper visa suerit hujus phoenomeni explicatio. Exoptarem duntaxat , ut pro communi Europae bono omnia tot populorum pondera, Omnes mensum, monetae , atque linguae ad unitatem reducerentur: Eodem prorsus modo, quo omnes Europae populi iisdem arithmeticae cyphris utuntur , &

quisque proprio idiomate eas legit , quin

eae valorem mutent.

C A P. III.

De quibusdam vocum qualitatibus , que div1 ι .

earum

' f. 2 o. Quaest. I. 'Quo pacto convenerunt inter se primi homines in determinanda vocum significatione λ Respondetur id contigisse , quia adstantes iisdem vocibus eun Adem mentis conceptum adjunxerunt. Si autem ambuiguitas oriebatur , . ex rerum designatione, sive gestu tollebatur. q. a I. Quaest. 2. Quae vocum classis

omnium primo fuit inventa ὸ Respondetur, quod cum primi populi fuerint vel venatores . vel piscatores , vel pastores , vel agricolae , vocabula , quae indigentiae

92쪽

Ad Progressu signorum. Isunt filiae , fuerunt voces vel venationis, vel piscationis , vel OVium & pecu

dum , vel agrorum. . Quamobrem pri rerum vocabula fuerunt objectorum sensi. bilium, uti animaliumcinotorum, planta rum cognitarum , aquae , terrae, ignis ,

lactis, carnis, & alia ejusmodi. Deinde

substantiarum vocibus accesserunt modo. rum vocabula abstracta, ut altus, humi

lis , niger. Ultimo loco inventa fuerunt verba , tanquam tot ligamenta , quibus voces inter se vel connectimus , vel se paramus . Ex quo intelligitur quam sue rit difficilis verborum inventio, & intellectio , quia verba interiora animorum sensis exprimunt. Voces vero objecta ple Tumque exteriora, & sensibilia. q. 22. Quaest. 3. Si nomina pro su stantiis, earunque relationibus denominan

dis, & verba pro iisdem colligandis, vel dissociandis sufficiant , qua de causa orartionis partes usque ad octo recensentur λCui ergo bono pronomina, adverbia, in terjedtiones , conjunctiones , aliaque ejusmodi grammaticalia inserviunt ρ Cui bo.

no tot nominum , ac verborum inflexio.

nes , quae discentium ingenia tantopere

93쪽

13 Lectio II. De ortu, g. 23. Respondetur, quod partium ora

tionis multitudo partim ad reddendam orationem clariorem, partim ad eam exornandam influit Adverbia eam faciunt clariorem. Reliquae vero elegantiorem .

Quod quidem facile intelligitur. q. 24. Ex quo deducitur , quod quoedantur adverbiorum classes , tot sunt adcidentia temporis , loci , qualitatis, &quantitatis. Primigeneris sunt, heri, hodie , cras , ante , post fecundi generis , sunt hic, ubi , ibi, hac, illae . Tertii generis sunt dotite, erudite, diligent M. Postremi generis sunt nimis, multo, plus,

minus. Huc quoque referuntur interjectiones, & conjunctiones, quae in earum varietate adfectuum humanorum rationem constanter sequuntur. q. 23. Ad orationis vero elegantiam spectant pronomina , ac participia . NO-ominum porro , verborumque inflexiones 'ex diuturno usu exortae sunt. Initio enim unum debuit esse omnium Verborum tem pus, unus modus, una persona , unusque

numerus. Itemque verborum, Ominumque constructio esse debuit complicata , quae perquam longo temporis progressu ,eXercitatione, usu , lectione , ac meditationi

94쪽

ae Progressu signormn. IVtione evasit simplex, clara, naturalis, energetica, atque perpolita. Hinc facile conjici potest cuiusque linguae status ; etenim quanto plus lingua est complicata , dissi.

cilis , minus copiosa , Sc agriculturae, vel pastoralis terminis reserta , eo magis est recens. Contraque ubi habetur facilitas , Vis, energia, claritas, proprietas, magni ludo, atque elegantia, ibi inesse quoque debet.& antiquitas. Haec generatim de Vocum ortu, natura, atque indole; mox ad illarum divisionem accedemus. f. 26. Principio ex vocibus , aliae sunt substantiarum, aliae vero modorum. Sub. stantiarum vocabula distinguntur in ea , quae corporeas , R in ea, quae substantias incorporeas denotant. Itemque ex modis alii sunt corporum , alii spirituum . Ad primam clatsem plantarum , & animantium nomina pertinent. Deus, anima ad secundam. Extensio , figura, soliditas, di-υisibilitas sunt corporearum substantiarum modi . Denique activitas , cogitatio , si bertas sunt modi substantiae incorporeae . q. 27. Praeterea ex modis alii sunt positivi, alii negativi. Modi posini vi exprimunt quod Vere continetur in re, ut cogitatio, simplicitas, R libertas in spiritu.

95쪽

. εο Lectio II. De ortu, Extensio, tangibilitas, figura, soliditast in

corporibus. Modi autem negativi denotant , quod substantiis deest , ut in materia impenetrabilitas, indivisibilitas, qui

exprimunt nullam inesse in materia penetrationem , nullam partium separati nem. Incorporeum , & inextensum significant in spiritu non habere locum compositionem, vel extensionem . . 28. Postremo modi dividuntur in intrinsecos , atque extrinsecos . Gravitas , attractio, di mobilitas ad primum genus. Extensio autem, colorabilitas , & figura ad secundum genus spectat. φ . I f. 29. Secundo loco voces distinguuntur in abstractas , Sc in concretas. Primae modorum idear abstractas exprimunt , ut Achillis celeritas, Ulissis prudentia, Numae pietas, Attilii Reguli constantia. Quae vero ipsos modos denotant , dicuntur concretae , ut in corpore divisio; Lunae accessis , ac recessus a terra , nam haec realem existentiam habent. Contraque prima nonnisi in nosti a mente existunt. f. 3 o. Tertio loco dantur voces absolutae, ac retatae. Absolutae lant, quae individua notant , ut equus, leo , homo . Aliae vero, relationes declarant, ut ma-

96쪽

Ac Progressu signorum. 6 Ignum, & parvum ; rectum & curvum ,

grave δc leve. Sic Gallia est magna cum Regno Neapolis comparata , at est perquam parva Sinensium Imperio relata . Hinc intelligitur, quod licet omnes reuintiones sint ideates , verumtamen Dialectici eas distinguunt in itiales, atque reales . Ideales sunt, quae intercedunt inter ideas abstractas, ut inter Tacqueti, & Cavalle rii Geometrias. Reales sunt, quae repe riuntur inter pondus auri, & argenti . f. 3I. In hunc censum referri quoque possunt pene innumerae Voces, quae sub. stantias videntur notare, sed vere relatio. nes exprimunt, quia ipsae non explicant,

nisi qualitates, ut pulcritudo, deformitas, doctrina, stupiditas, vitiositas , lanctitas, justitia. Itemque hujusmodi nomina vi-

dentur esse absoluta,& sunt relativa. Etenim unus homo respectu alterius desedimis videtur pulcher , & cetera, Id ipsum dici posset de adverbiis docte, erudite, diligenter &c. f. 32. Ultimo loco dantur termini, sive voces simplices , ct compositae Clarae ,δc obscurae; di tinctae, & confusae , compi

rae , zk incompletae I adaequatae , cs' inadae quata. Primi generis sudi lineae & super- .ficies.

97쪽

6s , Lectio II. De ortu, ficies Protomartyr , & archimandrita: Secundi generis, sunt corpus, & anima'. Tertii generis sunt Petrus, & homo. Ultimi vero generis sunt circulus, & vis . His omnibus accensendae etiam sunt vOces singulares, ut Annibal; generales, ut planta ; universales , ut res determiniatae , ut equus a , canis b inde i minatae , ut equus, & leo. Si quae sint aliae voces , quas praetereo , etiam sacili negotio reduci possunt ad has iam expositas. Haecide elementorum orationis doctrina , sive de vocibus tam in genere, quam in specie ; verum quo pacto eaedem vel inter se, vel cum aliis possint combinari , dicam brevius, quam res tanta poscat , adeoque

C A P. IV. De simplici vocum combinatione , sive dopropositione.

q. 33. Alibi dictum est iudicium duis

ideas , vel sensationes requirere ; unam rei, quacum conjungitur, vel separatur aliqua qualitas; alteram vero illius, quae eidem tribuitur, vel removetur. EX g.

. . . , . Sol

98쪽

. Ac Progressu fignorum 63

Sol est ingentissima ignis molest. Lunal . est corpus opacum . In prima propositione : ignis actio soli , Sc in altera terraropacitas Lunae tribuitur . Contraque sit judicium ex qualitatum remotione a rebus, quibus non conveniunt . Sic t Itali hodierni non habent pristinam virtutem. Et: homo in maximis diCitiis innutritus raro

es misericors. In quibus sane propositiOl nibus ab Italis pradentibus majorum gloria, atque ab opulentis misericordia se- paratur sq. 34. Ex quibus liquet, quod cum sit

iudicium oratio verbis expressa , ea constare debet ex duobus terminis , quorum alter rem, de qua agitur, eXprimat, alter quod eidem tribuitur, vel remoUetur ..Sic agrorum cultura est utilis'. Haec propolitio duos habet terminos : alter est agrorum cultura alter utilis', quorum primus dicitur antecedens sive subjectum

secundus vero vocatur consequens sive airributum sive praedicatum. q. 35. Cum Vero voces ex earum imventione non inserviant, nisii pro objectis denominandis, hinc sequitur, quod si quis adfirmare, vel negare aliquid velit, oportes , ut verbum aliquod adhibeat , cum quo

99쪽

quo nomina inter se conjungat. Sic Deus est omnipotens , verbum es Deo omnipotentiam jungit. Cum vero quis velit nomina sejungere , tunc ante Verbum apis ponat particulam non . Sic Deus non est e mundus. et f. 36. Quo in loco animadvertendum est, quod ex duobus terminis quandoqua tacetur unus, Vel alter , quandoque ambo. Sic cum dicimus ignis urit, deest

praedicatum. Verberat silium , deest subjectum . Veni , vidi , vici ; in his tribus propositionibus deest subjectum , & prae

dicatum ag. 37. EX orationis filo eruitur , pro positiones dici adfirmativas , si termini

inter se uniantur . Si contra'. Vocantur

negativae . Propositionum primi generis nota est copula, ut triangulum est Irio mies. Secundi generis pota est particula non, quae semper verbum debet antecede. re. Ut Deus non est malorum auctor. q. 38. Cum deinceps de propositionibus mihi disputare in animo sit, , operae pretium duco, omnem materiam tribus se. re verbis comprendere, primo ex quot terminis propositio constet: et: Quo pacto inter is unigatur, vel separeatur; 3. De

100쪽

Ae Progressu Ignorum 63

alique quae horum terminorum extensio; scilicet de meteria , de forma, atque de propositionum quantitate sermo erit . Exordiar a materia. f. 39. Principio nomine materiae propositionum veniunt earundem termini ,

qui sunt subjectum , & praedicuum , sub

quo aspectu propositiones sunt varii generis . Primo vel praedicatum necessario convenit subiecto , scilicet ita praedicat uim convenit subjecto, ut non possit eidem non convenire & propossitio dicitur necessaria. Ut planta vegetat, animal sentit. Vel praedicatum nullo modo potest convenire subjecto,& tunc dicitur necessaria negativa , aut impossibilis. Ut leo non est homo. Cum autem praedicatum possit, aut non possit subjecto convenire, eo casu adpellatur contingens, ut Galilaeus fuit maximus mathematicus. q. 4o. Secundo quo ad materiam distinguuntur propositiones in simplices, &'eompostas. Primae vel uno subjecto , vel uno praedicato constant , ut ethica hominem perscit. Compostae vero vel uno

subjecto, δc pluribus praedicatis ; vel uno praedicato , & pluribus subjectis , vel de-xique ex pluribus subjectis , sitriciatque

SEARCH

MENU NAVIGATION