P.f. Joannis Vincentii Patuzzi ... Ethica christiana sive theologia moralis ex purioribus sacrae scripturae divinaeque traditionis fontibus derivata, et s. Thomae Aquinatis doctrina continenter illustrata. Tomus primus sextus? Tomus sextus continens

발행: 1782년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

THEOLOGIR MORALIS 336

biberitis eius Sa uinem , πω habebitis vitam in υ his . Nam sive Christus per haec verba

comminetur mortem spiritualam non communieantibus ; sive de nunci et vitam spiritualem aliter conservari non Posse ; ex uir

libet sensu divini praecepti graviter obligantis existentia deducitur ; nequit enim illa, sine

quibus supernaturalis vita conservari non potest , ille qui vult omnium salutem , om nibus non praecipere . Dixi ad homines adultos hoc praeceptum determinari: quoniam infantes praecepti capaces non sunt, nec illis est Eucharistia medium absolute ad salutem consequendam necessarium ; si certe Chiilii verba nis mandueaυeritis ελ. respiciebant adultos. Audiatur D. Th. qui asseritoneni nostram sua auctoritate & doctrina confirmat; seribit siquidem hic. 7. 8 o. art. I I. in corP.

Duplex est modus percipiendi hoc Sacram mentum , scilicet spiritualis , & Saeta- , , mentalis: Spiritualis manducatio ineludit M votum , seu desiderium pere pie. di hoeis Sacramentum . Et ideo sine voto , seu , , desiderio percipiendi hoc Sacramentum non ,, potest homini esse salus: frustra autem e M ser votum , nisi impleretur , quando opr-m tunitas adesset. Et ideo manifestum est,

,, quod homo tenetur hoc Sacramentum sum mere non solum ex statuto Eeclesiae , sedis ex mandato Domini dicentis Lucae et a. , , Hoc faeite in meam eommemorationem - .

Quae Christi verba etiam ab Apostolo I. ad Corinth. recitata, nedum ad Sacerdotes, sed etiam ad Lai eos, de quorum praesertim Gmmunione in laud. epistola agit Apostolus , diriguntur . Vel si immediate ad Saeerdotes in Apostolis repraesentatos , mediate tamen etiam ad reliquam multitudinem sunt referenda : se astra enim priori hias Dominus imis posti siet, ut distribuerent aliis, quod ipsi nece erant , nisi ad accipiendum rcliquos obstrinxisset . II. Porro hoc divinum praeceptum bligat Si per se ει per accidens juxta aliorum praeceptorum normam . Et quidem prese , quando ex divino hoc praecepto tenea tui fideles ad Eucharistiae sumptionem, i ei te non est definire . Certe ut laxae , ta lal 1ae sunt rejiciendae Theologorum sententiae,

qui docent solum semel in vita , ει semel

in morte obligare praeceptum communionissumeo dae ; vel qui non nisi simulis quinquenniis , ut de praecepto virtutum The logicarum asseruere , quae doctri ira fuit ab- Ecclesia proscripta . Verum cum Eccles Communionis annuae legem imposuerit, hoc pacto Si divinum obligare praeceptum censendum est ; neque enim frequentius nos divinitus obligari , quam Ecclesia determinaverit , laltem generaliter loquendo , credibile est . Per accidens vero urget hoc prae

ceptum vel ex particularibus alicuius Ordinis decretis , 8t Constitutionibus respectu illorum , qui praefatia ordinibus nomen d dere ; vel generaliter illos, qui vehementio ribus obnoxii tentationibus , 8i periculis ad conservandam Dei gratiam tiberiori indigent hujus Saeramenti subsilio , scut quaedam corpora saepius , quam alia , nutrimento rem fiet neeesse habent . III. Urget praeceptum divinum sumen dae Eueharistiae in articulo mortis. Communis est sententia , quae solum paucissimia non placet : Si probatur ex perpetua Ecel sae solicitudine , ne discessuri ex hae vita, quam is alioquin a Sera Mensa ob delicta nondum plene expiata repulsi , salutari hoc viati eo destituerentur ; licet severiori disciplina , in aliquibus tamen dumtaxat Eccinia sis , communio denegaretur iis , qui gravioribus erimininibus rei publice agnoscere rur , scut D illis , qui in vita nunquam paenitentiam amplexi , eam in morte effingita-

342쪽

TRACT. X. DE SACRAMENTIS ECCLESlae .

gitarent , iuxta S. Cypri aut regulam, πο est dignus in morte rei Vero solatiuur , qui

non cogitauit se moriturum . Verum haec rigidior disciplina obsolevit , & modo pia Ma ter Eeclesia nulli vere poenitenti etiam in extremo agone constituto salutarem cibum denegat ; ut fusius ostendimus cap. Praeced. num. 6. Confirmatur nostra assertio etiam theologi ea ratione . talia res aliqua praecep ta pro eo maxime tempore indicta intel-Ιigitur, quo usus eius est maxime necessarius ad finem praecepti exequendum. Porro Eutharissia maxime in mortis articulo est Mecessaria , cum tunc potissimum homo sese

Deo , ει Christo per dilectionem conjungere, atque contra salutis suae hostes sese defendere

debeat ; adeoque gratia nutriente , , corroborante , & caritatem accendente , quae per Eucharistiam consertur , maxime indiget . Tunc igitur hujus Sacramenti praeceptum divinitus impositum Urget. IV. impletur divinum praeceptum etiam

Corpus Christi sub uni ea panis specie sumendo . Adversantur Hussit te, Lutherani , a Calanistae, contra quos . nostrae doctrinae

veritas in pluribuq desinita suit Conciliis , Constantiensi sessi t3., Basleensi sess. 3o.,

Et Tridentido Sess. et r. can. r. indicente , Et statuente et Si quis dixerit , ex Dei praecepto , φι ree spate Diaris , omnes , ct sθ

mi Gebur a Satramenti surriere d bere nathema se . Et revera ex Scriptura e-

gelica patet , quae solum panem Fucharisti eum accipietit ibi: s id omne , quod utramque speciem s. imcntes c nsequuntur, repro

omittentes, legem Dei violarent . Confr- matur etiam ex Apostolorum δε is eap. a. ubi primorum fideIium Communio sub una tantum specie usitata memoratur: eran, inquit, pers eristes in doctrina Apostoloirem , ct eom-mtinioηe fractionis panis . Apostolus quoque Pau lus I. ad Corinth. I r. sub disjunta one pro nuntians, quieor in moduea rit panem hure , υel biberit eskem Domini indigne m. indicat , licui sie alteram tantum se eciem accipere . Traditio quoque catholicam doctrinam confirmat , quis unius duntaxat speciei sumptionem divino implendo mandaro sufficientem semper agnovit: nam , ut omittam infantibus post Baptisinum Eucharistiam sub sola vini sperie infundi consuevisse, ut colligitur ex S. Cypriano lib. de Lapsa , Ω Hugone et S. Victore ; ad infirmos pro Mi ii eo sola in speciem l anix deferri , atque ad hune usum in Ecclesiis asservari consuevisse, discimus ea Eusebio Caesar. lib. 6.

Histor. cap. 44. , a Paulino Diae o invitas. Ambrosii , a Gictorio Turonens Miracul. lib. I. cap. 86. item sub specie pahis persecutionum tempore domi Ei eharistiani a fidelibus pro quotidiano usu retineri per mi Sim, haurimus ex Tereul. lib. a. ad uxorem cap. s. ex S. Cypriano de Laps , ex S. Hieronymo epist. 3 o. at Pammachium , ex S. Basilio M. epist. ad Gesari an Patritiam. Immo At in publicis synaxibus e mmunicai di sub sola specie panis De amropulo potestatem clamonstrant Leonia M. 81Gcla hi Pontificum Summorum Decreta, qui-hiit illi ad de erendor Manichaeos, vino pertinaei ier abstinentes , qui , ut Romae tutius terunt , se Catholicis in Ecclesiasticis ea remoniis iminiscebant, utriusque speciei sumptionem ius crunt . Denique veritatem evincit consuetuito in Per. o. Maioris Hebdomadae , qua Sacrificium semper intermittam V Q resta

343쪽

ΤHEOLOGIAE MORALIS

testatur innocent. l. epist. I. eap. 3. , CG-pus Christi sine Sanguine , vel ab 1 Sacerdote ossietum celebrante sumendi , ut patue ex Sacramentario Greg. M. ac ossicio illiti, Feriae : qui mos longe frequentior apud Graecos , utpote servatus toto finiadrages mali tempore , praeter dies Dominicos , Satibata,& Festum Annuntiationis in Missis, quas v cant Praesancti ficatorum . Haec vero consuetudo evincit , Fces esse nunquam persuasum fuisse , utriusque speciei sumptionem et, . qui Sacrificium non celebrat , divinitus imp

ratam . . .

V. Immo Missae Sacrificium non celebrantibus non alio modo licet hoc divinum implere praeceptum , etsi olim sub utraque specie St laicis communicare eoncessum iu rit . Et ut ab hoc , quod posteriore loeo dixi , exordiar, nemo est in Ecclesiastica hi . floria hospes adeo, Si tyro , qui ignoret in publicis Synaxibus per plura saecula , M sere ad I 3. usque , Laicis quoque Sanguinis ex Calice communionem concessam fuisse ;eam id constet ex Au rum testificationibus , qui per totum dicti temporis spatium de Sacra Communione scripsere . Legantur

Ss. Justin. M. 2. Apolog. Cyprian. lib. de Lapsis , Cyrili. Hierosoly. Catech. s. Mystagogica , Chrysost. de jejunio, Si hom. 87.

in S. Matth. Leo Papa fer m. q. in uuadr., Gelasius Papa, ordo Romanus &e. Et quidem XI. Christi sedulo adhuc vigebat mosister nam Paschalis Papa II. in epist. et . quae est ad Pontium Claniaeensem Abbatem, StUrbanus Papa Il. in can. et 8. Concilii Claromontani praecipiunt, Corpus, & sanguinem separatum communicantibus tradi ad corrigendum abusum , qui Et VII. Seculo GBracarensi lU. Synodo reprobatus i. venitur sed a septingentia late annis apud orie vales ita obtinens , ut in legitimum morem transserit utrumque conjunctum , Pu ta speciem panis sacrosancto Sanguine intinctam porragendi . XII. vero Seculo Suserius

Abbas S. Dionysii in vita Ludoviei Crassi 'ancorii' Regis describit , hune Principem in extrema sua infirmitate utraque ecclesiastiea specie se se munientem . Immo seculo quoque XIII. nondum ubique eandem

ditaplinam cessasse testis est S. Th. qui obiit

anno I 27 . Nam in art. 12. q. 8o. quae rem , ut m I ceat sumere Corptis Christi mon tulae , assirmantem partem hoc argumento tuetur. Coma est midiartior non dicit omnium ) Ecelesarem Uus, in quilial populo com-m iraηti tatur Corpus orsi stimetatim , non tem Savguis . Verum Constantiensis Concilii tempore utriusque speciei usus iam ubique apud Catholicos Latinos abolitus supponeba-rur; quippe quod ser. r. 3. sub poena excom municationis praecepit , ut nullus Presbytereommunicet populum sub utraque specie panis , π vini . Ex quo Decreto veritas patet nostri primo loco asserti . Quoniam in iis , quae non sunt divini iuris in Sacramentis, A ad eorum substantiam non pertinent 'uamulagi in istis Ecelesiae, divinarum legum i terpretis , atque, Sacramentorum custodis, iudieio , M definitioni subesse oporteat eum modum praeterire minime licet, qui pro illorum reverenti administratione , Si receptio ne ab eadem Ecclesia praescriptus cognoscitur. Nam verissime Trid. Concilium sessi a I. cap. a. Oclaravit hoc potestatem in DeIesia per petuo fuisse , ut in Sacramentorum dissipensari ne , salva illorum subsantia , flatueret , veι mutaret , qua suscipientium utilitati , seu ir

Drmn Satramenorum venerationi pro rerum stemporum , ct Ioeortim varietate magis expe

dire iudiearet ; quam potestatem comprobat S. Synodus verbis Apostoli e Sin και exsim et bo-

344쪽

. seriorum Dei . Porro hoc Posito , cum paulatim consuetudo sub una tantum specie p Dis extra Sacrificii celebrationem communieandi evaserit universalis in populo ; Si hanc ipsana consuetudinem , temporis diuturnitate corroboratam ,.atte intis ejus utilitatibus , Ecclesia adprobaverit , ut post laudatum Conia stantiensis Coaeilii decretum Tridentina quoque Synodus loc. mox cit. confirmavit ; sequitur eum hanc Ecclesiae legem , ac prae, ceptum infringere ei rea rem ejus potestati subjectam , adeoque grave peccatum committere , qui veteris moria obtentu , vel etiam majoris devotionis gratia Communionem sub utraque specie nunc temporis recipere , vel administrare praesumeret , multoque magis ,s crederet , ad hoc divino praecepto teneri .

VI. Iuste, & legitime praecepit Eccle-sa , ut Laicis . vel Sacerdotibus extra Sa criseium communieantibus solus panis sine Catiee porrigeretur . Et quidem ad hanc comprobandam veritatem satis , superque esse

debent utriusque Concilii , Constantiensis scilicet, 8r Tridentini Decreta , quae non nisi

prudentissime, & saluberrime lata praesumuntur. Et revera talia esse ostendunt incomm da, & absurditates, quae popularem sub utraque specie ecmmunionem , cum Sacramenti maxima irreverentia , comitabantur ;nempe frequentissima in tanta communicantium mu titudine Dominici Sanguinis e T sio in harbam , vestem , sinum accipientium , & etiam in humum ; disset lima vini ad usum communicantium conservatio sine acescentiae , & corruptionis periculo; penuria quoque consecrandi liquoris in regionibus Septentrionalibus : horror , quo delicatiores a seiebantur , b bendi ex eodem Calice, vel sag ndi ex eadem fistula , cui os applicuitasent vi es . Si foetidi homines , o contagio

ei aliauando morbis insccti; ει alia , quae

brevitatis gratia praetereo . Adde: dum , speciali postea ratione antiquam repetentes et I

suetudinem a Calicis usu prohiberi debbrisse; quia plerique illorum , errore pervicaci, quo non ictum Christum sub qualibet 0 cie sumi , vel quo non nisi utramque sp ciem sumendo divinum praeceptum imp eri posse credebant, Calicem postulabant liaee tamen Decreta, Si prohibitionis justissim vi argumenta minime impediunt , ne aliqui Clerici , Sacerdotes , vel non Sacerdotes, i ivrno ει Laiei speciali donentur privilegio si b utraque specie communica di . Hujusmodi siquidem prioilegia Romano imperatori in sua Coronatione , Regibus Galliarum , Si Anglorum pro cinis solemnitatibus concessa a Sum mi ε Ponti seibus referuntur . Imnachis quo

que S. Dionysii prope Parisios smile indui

tum concessum quidam commemorant . Immo integris nationibus idem etiam post Constanti ense Concilium permissum narratur, ut hemis post Huisitarum haeresim ad Catholicam redeuntibua a Paulo II. , Germanis,gi Ruthenis a Pio IV. Sce. iisdein tamen ob abusus , & errores iterum adempta fuit haec facultas. Et quidem . eam dandi potestatem penes Ecclesiam esse, ejusqtie supremos Rectores Romanos Pontisces , dubitatione res vacat: illam tamen vix alicui populo, absque

magnis incommodii, Si perturbationibus nunquam tributam , aut tribuendam animaduererunt homines doctissimi, experimentis praete titis erudiri. . VII. Praeter divinum sumendae Eucha--risti e praeceptum cxtat S eccic fastici in , graviter obligans ad digne communicandum quoslibet fideles, tam mares, quam foemiis nas , qui ait annos discretionis pervenerint, saltern semel in amro , Sti Paschali tempore,

nisi rationabilis causa dissem e coverit , vel impedimento praevila anticii ake , in Popria

345쪽

THEOLOGI E NORALIS

Parochia, & de manu proprii Sacerdotis . Omnia , quae in hac propositioine collegimus, Die pertractavimus Tract. 9. de Praeceptis Leelesiae Diss. 3. duobus capitibus I. St 4. ibi ter nda, ubi etiam de pueris egimus ,

quando ex praecepto obligentur ad Communionem suscipiendam : licet ibi solum de praecepto ecclesiastico disputaverimus ; quae taminen ibi sunt dicta, & divinum praeceptum relaiciunt, & illi debent aptari . VIII. Fre luens Eucharistiae usus pius est ex se , A laudabilis, & plerumque communicare cupientibus , Si cum magno pietatis affecta accedentibus perutilis . Haec ei

do: tina de qua sub finem elapsis, & sub initium praesentis seculi acriter, Si plurimis

urinque editis voluminibus controvei sum suit; cum . tamen potiva. Di rectorum spiritualium retudenti judicio relinquenda videretur, quam uiniversa'ibus regalis dii dicanda ; ut patet ex Innoc. XI. circa quotidianam Communionem detereto, iue piente cum a s auxes edito ra. Feb. x679. de quo inferius agemus. Nihilominus in se tuentibus , quae subjiciemus , cord ui oram Theologorum compleetemar sententiam. Et quidem pium , laudabilemque eme ste uentem ad Communionem accessum evincitur ex ipsa Saeramenti indole, atquα effracta . quae maximam digne accipientibus gratiam , St bona confert; 8t ex primorum

fidelium praxi , qui , ut AE . a. dicitur ,

peis verantes in commi vione fractionis pexii , sciliceti in consuetudine, ει praxi quotidianae Communionis, non Mum primo ,& seeundo, sed etiam tertio, quarto , Si qui in seculo in Oriente , Si occidente. usitata .

De sua legendi S. Cyprianus in lib. de Orat.

Dominica, s. Hierony. Epist. so. ad Pammachium , S. Ambros in lib. a. de Sacrament.. c. 5. S. Basilius M. in epist. ad C.

satiam Patriciam , S. Augast. Serm. 28. de Vota mira. Confitae at Se Concilium Tridentinum sessi. 22. cap. a. sic votum suum

exprimens: Optaret quidem S. Θutam , ut in

tuali a ιἷhι, sed Sacramentesi etiam premerdicove eommuηiωνent, quo . ad eos sui:ἱ si mi hinius Sacrificii fructus userior proveniret . Hinc sequitur verum esse , quod subjecimus, vid licet non esse denegandam frequentem Communionem illis , qui cum magna pietatis asesectu ad eam accedunz . Nam e regie scribit D. I h. IV. Dii'. ri. q. 3. a. I. quae stiuncula r. is Ea , quae in Sacramento Euia , , charistiae , geruntur, habent smilitudinem is cum his, quae accidunt in eorporali nu- ,, trimento: quia enim fit quasi continua ,, ta deperditio naturalis humiditatis per ae-

,, tionem caloris naturalis , 8i exercitium la- ,, boris; ideo oportet iste ruenter corporalem is cibum assumere ad restaurationem. deperditi, , , ne perditio continua mortem induear. Si - ,, militer ex concupiscentia- il nata, it ocis cupatione circa exteriora si deperditio deri votionis, Si servoris secundum quae ii se ino in Deum collisitur ; unde oportet , is quod pluries deperdita restaurentur , ne I, ,, mo totaliter alienetur a Deo . IK. Frequens Communio non est eoncedenda illis , qui ex ejus perceptione nullum fructum reportare noscuntur i cujusmodi sunt, qui in mortalia saepius relabuntur , aut ad certa venialia semper retinent affectum. Hujus doctrinae veritatem quoad primam. partem confrinat S. Iridoricis lib. I. Se tentiarum scribens : uiti se rate vivunt in Eccle- sa , Si communieare non desunt, rutan ,, tes se tali Communione mu adari , discant, , nihil ad emundationem proficere, ditente

346쪽

TRACT. X. DE SACRAMENTIS ECCLES LE. 341

Proinde merito inme. XI. han e in ordin es 6. propositionem damnavit: Exequunt ciuesseo , di commvn o etiam in hil , qui gentiuster υωunt , es nota praedestinariovis. N ec minus verum est , Dequentem Communionem illis minime esse concedendam , qui ad certa quaedam peccata , etiam solum venialia, a dictum retinent, nec de emendation curant . Licet enim venialia vitate dissici Ili reum si in hae misera vita , in tanta ad malum Pronitate , M inter rot pericula ; illis tamen , Si praesertim certis & gravioribus , eujusmodi sunt mendacia ossic IOla , jocosa , levior a irae, deliciarum etiam concellarum usui , ει studiosa cura , non adhaerere , 8ι ea. eradicare , Et dissicile non est , 8ι necessarium

volentibus Communionem frequentare . lia

doeet S. FranciIeus Salesius etiam de in is, qtii solum Dominicis diebus ad Eueharistiam

accedere cupiunt, scribens Introdue . P. a.

e. zo. omni laus diebus Dominicis com- , , municandum suadeo , si tamen me u fine pereandi asiliati suerit . . . . Ut quis oc- ,, ravo quoque die Eueharistiam percipiat , ,, ab omni mortalix peceati tabe, ab omni

M peceatorum veηialitim studio , ac Voluntate ,, immunem esse , ac praeterea sacrae Eucta

ristiae vehementi deiiderio flagrare oportet . Haust S. Praesul hane doctrinam ex Gennadio lib. de Dorm. Ecclesiae scribente : Om- ,, nibus diebus Dominicis communicare sua se deo , Si hortor : Si tamen merna sue σου - ,, tu peccaHi sit . . . Sed hoe de illo dieo , ,, quem capit Lia , di mortalia peccata non

dis gravant M .

x. Quotidiana Communio , licet opta-hilis laicis, ta tr.en non in coneedenda , niscum magna circumspectione, si ubi eviden appareat fructus ex Sacramento ; dissicilius adhuc integrae etiam Ecligiosorum Commu- Nitati concedenda, Se certe nunquam frincipienda . Et quidem quam optandum si, ut fideles ita vivant , ut quotidie sumere Euchailitiam sint digni , ostendunt Si votum I ridentinae Synodi superius expositum , di S. Ambrosii 4. de Sacramentis cap. 6. monitum ros se quotidie , quia quυtidie tibi prosit ; sevive , tu quotidie mcrearis accipere. Uerum optime animadvertit S. Thon . tantam in hominibus lateis communiter non reperiri devotionem , servorem, Sc affectum in Deum,

quo digni sol quotidiana Communione: ideo raro , caute concedenda ' Sic itaque scribit hie q. 8 o. a. io. - Circa usum hujuso Sacramenti duo possunt cons derari . Unum,s quidem ex paue hujus Sacramenti, cujus is virtus est hominibus salutaris : Si ideo utiis te est quotidie ipsum sumere , ut humo,, quotidie ejus siue um percipiat . . . Alio,, modo rotest cons derari ex Parte sumentis,

is in quo requir tur , ut cum magna d. υo- D tione , Si Ieverentia ad hoc Sacramentum

se accedat : ὀι ideo si aliquis se quoud G,, ad hoc paratum inveniat , laudabile ,, est , quod quotidie sumat . . . Scd,, quia multoties in pluribus hominum plu-

,, ra impedimenta h ijus degotionis occum M runt propyer corporis indispostionem , vel animae , non est ει trie omuibus quo idie adis hoc Sacramentum accedere , sed quotie

,, eumque se ad illud homo invenit praepa- ,, Iatum M . Quod velo etiam Religiosorum Communitati non sit praecipienda quotidia a Communio , patet inani seste. a. uvia nulla prorsus invenitur approbata ab Ecclega a

licuius Instituti , vel Religionis Regula , in

c. a quotidiana Communio fraecipiatur , quae solum aliquibus tantum diebus, vel in mense , vel ad summum in hebdomada suiu ca statuitair. Pr terea , cum in Communitata te semper sint imbecilles , ει infirmi , non

347쪽

THEOLOGlAE MORALIS.

omnibus convenire γ test cibus sortium , nec omnes sunt adigendi ad quotidianam sumendam Eucharistiam, quae maximam animae munditiem postular, fervens desideri uin, ardentem famem , ει sitim, & , ut vidimus ex D. T. magnam d otionem , ct reverentiam. Quamoishrem sapientissime statuit Innoc. x I. laud. Decreto n. 6. Moniales quotidie sacram Communionem Petentes admonendae sunt, ut in ,, diebus ex earum ordinis instituto praestit tis communicent . si quae vero puritate is mentis eniteant, Si servore spiritus ita

j, incaluerint , ut dignae frequentiori, aut se quotidiana Sanctissimi Sacramenti percepti ne videri possint , id illis a Superioribus D concedatur H . Ex quo saluberrimo & sapientissimo statuto duo jam a me constituta confirmantur, nimirum I. in nulla Regula quotidianam Communionem indici. et . Nec toti Religiosorum Communitati concedendam; sed iis solum , qui puritate mentis eminent,ia servore spiritus incalescunt .

CAPUT XII.

I. Quomodo neeessaria sit riebaristia in voto, or

V. Num quotidie periclitavit dari posse . VI. Quando puerit dandum sit malleum. VII. Non es ministra, dum malleum sub specie

X. Ante Eucharsiam Lampas ardere debet. CoiasEcTARIUM PRIMUM.

I. Di A ad modum, ηι probabilissima est mul-L totum Thomistarum , aliorumqtae Theologorum sententia, quae contra SuareZ Vasquea , Dicastillo , pluresque Berentiores , nee non Danielem Conci ira qui tamen qua stionem potius diisimulavit quam expendit tuetur , Eucharilitam reipsa susceptam , aut in eam , quo haberi non possit, expi icito v eo desideratam , esse necessariam necessitate medii adultis post rationis usum vitam diu producturis ad perseverandum in statu gratiae . Haec sententia , quae limitat praelatam Eucharissiae necessitatem ad effectum diuturnae in gratia perseverantiae , non jam Pro pueris, qui , ut advertit Tridentinum, per Baptismi lavaerum regenerati & Christo in seporati , adeptam jam filiorum Dei gratiam amittere non possunt, ideoque nec alimento indigent spirituali , quo a caritatis jaetur praeserventur ; sed pro adultis , iisque non modico post justificationem tempore , sed diutius diaboli, mundi , carnis impugnationea passuris , ει aliis hujus Sacramenti suseipiet di copia non dustitutis ς haee , inruam , sen rentia maxima verisimilitudine educitur ex illis locis Evangelii, quae ex una parte ali quam Eucharistiae necessitatem insinuam, ex alia de hae sola , quam modo indicamus , possunt intelligi; ut fant pluries laudata Christi Domini verba: Nisi manducavernis carnem Filii homiuis , er bibaritis Mus ληguirem, non habebitis vitam is vobis, scilicet permanentem , atque diuturnam : Et si quis man-

idest perseverabit in gratia: eraria enim Dermita

348쪽

vita aeterna : Si iterem , qui modi eat meam amem . . . tu me manet , di ego in ilio . di amsi diuturna in gratia perseverantia est effectus Eucharistiae ; profecto sine hujus perceptione , p r se loquendo , non obtineb tur . Confirmatur ex Trid. Concilio , quod sessi

17. cap. 2. Sacramentum hoc declarata Christo institutum , tamquam spiritualim animai timribum , quo alunσαν , ct cossoriantur viventes

vita tuitiι, qui dixit: Qui manducat me, di

ipse vivet propter me, ct yanquam antidotum, o liberamur a eulpis qGotidianis , ct a peccatis mortalibtis praeservamur . COGI matur per

cibi , potusque, sine quibus mortalis vita diu protrahi nequit , analogiam , quae in symbolis Eucharistieis delecta, M asiumpta

spectatur, ad denotandum spiritualem Eueharistiae esseerum , atque scopum . Accedit 3. ipsum divinum praeceptum , Si ecclesiasticum adultis hominibus- de illa sumenda impolitum; hoe enim in praesupposita ejus necessitate sui datum existimare par est . Nee disseutit D. Thom. qui in IV. Senr. dist. I a. q. 3. a. a. quaestiuncula et . ad i. docet : Etiam is i nsti tutione Ecclesiae remota , necessarium D essici hoc Sacramentum, non simpliciter, & sne quo non esset .salus , sed ex sup-

is positione sint, , si scilicet homo in vita spirituali firmus persistere velit M . Ceterum , Cum contingere possit, adultos etiam

per longum tempus a reali Eucharistiae sum tione inculpabiliter impeditum iri ; in eo casu eius defectum expressia Sacramenti voto suppleri posse pro subsidiis perseverantiae impetrandis , eadem sententia subjungit. Et valde quidem rationabiliter, sive divinae providentiae benitnitas , ὀι misericordiae propensio cogitentur ; sive aliorum Sacramentor ira, quae neccssaria necessitate medii dicuntur, inspiciatur exemplum, quorum s non suppetit copia , nihilominus effectus voto , , dcfiderio conceditur; sive tandem experientia consulatur , qua plures Catholici in Infidelium,

vel Haereticorum regionibus diu sine culpa Eucharillico cibo privati, attamen innoxiam, ει sine labe vitam ad longum tempus due re comperiuntur. Huius autem explieari voti necessitalcm confirmat, MInruit D. A.

8i quidem non uno in loco , scilicet hic q.

8O. a. II. in corp. cujus verba dedimus cap. I I. n. I. & cui aliud addimus ex q. 79. a. r. ad x. ubi scribit 2 Hoe Sacramen- tum ex seipso virtutem habet gratiam con-

,, serendi : nee aliquis habet gratiam a ueis talaeptionem hujus Sacramenti , nisi ex is aliquo voto ipsius, vel Fr seipsum , se ut adulti ; vel voto Ecc esae , sicut parvuli . In his tamen non aliud .votum postulat D. A. nisi imp icitum in ipsa Baptismi susceptione , ut declarat hic q. 7ha. a. scribens: Per Baptismum ordinatur homo ad Eocha-- ristiam : Si ideo ex hoc ipso , quod pue- ,, ri baptizantur, ad Eucharistiam ordinari- tur per Ecclesiam ς & sicut ex fide Eee e ,, siae credunt , ita ex fide Ecclesiae desde is rant Eucharistiam - . At inquiunt nobis adversantes Τheologi . Si res ita se habet , ille , qui Eucharistiae copia ad longum tem pus destitutum se advertens , ejus suscipiendae votum explieitum non emitteret , gravIpeccato se obstringeret, utpote qui necessarium conservandae gratiae medium non adhiberet . At hujusmodi peccatum certe p'uri

mr, nedum Christiani , sed nee M Theol

gi agnoscunt. Nce ergo debitum admittunta At respondemus , certe ab iis, qui nobiseum sentiunt, D Eucharistiae ad vitam gratiae eo scrvandam necessitatem aut perspiciunt , aut probabilissime afferram existimant , peccatum non evitari , explicito Sacramenti desderio in illius diuturna carensia ne ee o. mi vero praelatam necessitatem non credunt, esto

349쪽

non des clerando id, quo impune carere posse se putant , a reatus culpa fortassis invinia ei bili ignorantia, vel contraria doctrina sibi probabilissima ducti excusentur ; damnum tamen omissionis suae non evadunt e quando quidem ignorantia , vel erronea opi nio, quae sortassis improbitatem avertit, A malam fidem ; providentiae tamen ordinem non immutat , nee suffragari potes ad nece.litatem rerum divinitus institutam commutandam . NfECTA RiUM SEcUNDUM.

II. DivIni , Si eeclesiastici praee ii de

Communione sumenda violatores furit iuve-zes, & adolescentes illi , qui, cum perfecto polleant usu Iatioris , Sc dilςernere possunt

inter panem Ed panem , tamen vel ex acci-a , 8t inertia , vel ex pertinaci adhaesionei quibus peccatis , praesertim impudicitiae ,

vel dis&runt aecedere ad sacram Mensam , vel illa se indignos voluntarie reddunt. Cer tam omnino puto hanc doctrinam et qua doquidem limi non sit praecise tempus col si tutum , quo teneanrur fideles ad Comm nionem suscipiendam , ut diximus Io. laud. de Praeeptis Fcclesiae ; certum tamen est , eos tunc urgeri, quando apti esse possunt ad illam suscipiendam , nisi vel ox accidia, vel ex pravo , quem retinere volunt, habitu indignos se redderent . Porro tunc ipsi plena voluntarium ponunt impedimentum, quod auferte renentur . Sunt igitur violati praecepti rei hab ndi . Nee dicas , eos non data Dp ra hoc apponere impedimentum ς sed impedimentum consequi indirecte , eo quia indigni su-t Eucliari illam accipere. Nam Ζι hoe verum non est de illis , qui ex mera accidia , inertia , Si fastidio rerum spiritualium aece cre remorantur; in illis vero, qui ex

pravo habitu indigni redduntur , adhuc verum est , em voluntarium plan e , ει volitum impedimentum apponere , quod temovete de bent . Sunt igitur violati praecepti rei habenis di, Si etiam ex hoc capite a 1ludioso Mini stro & arguendi, Si monendi, Si ad emendationem urgendi . CousEcTAR UM TERTIUM.

H. Nullum extat praeeeptum , sue divinum , sive ecclesiasticum recipietndi Euch ristiam in ipsa Sacrificii actione ; sed integi eurrumque impletur praeceptum , si Communio fiat ex praesanctificatis, sive ante , sue post Missam, sive etiam extra illius eelebrationem . Huic doctrinae contradicit O. N. Theologus mihi compertus , Se tum pietato, tum studio commend bi lis , cujus etiam familiaritare aliquandiu sum laetatus , qui putat , saltem aliquando in vita, di quai donon impediantur , fideles teneri in ipsa S eliseii actione, Si de sanctificatis in ipsa Μi sia Gmmunionem sumere . Porro, si pius hie Theologus solum doceret, hoc praestare pium esse , suscipienti utile , St juxta etiam Ecclefiae mentem, nihil diceret reprehensione dignum, intimo quod a Conei liis , a Pa tribus , a Theologis etiam Ascetieis admodum probatur, laudatur, & consulitur , Si

nos quoque superius cap. g. consce . I. laudavimus, suasimus, Et inculcavimus . At praeceptum , Si quidem divinum inducere res ei homnino nova in Ecclesia per decem , Si oeio secula ignota , quae quidem Si tempus statuit, ouo suscipienda sit Eucharistia, nimi rom in Palchate, locum etiam determinavit susceptionis, nimirum in propria Paroch a : at de ipsa sumenda Sacrificii tempore nihil omnino flatilit, quod profecto omittere non debui siet , cum agatur de divino praecepto , cuius stativa Ecq esue non sunt nisi determi

350쪽

TRACT. X. DE SACRAMENTIS ECCLESIAE

in nationes . Si eut autem , quia Ecclesia praeceptum agnovit divinum de Eucharistia sumenda , ideo statuit, ut saltem ieinet in aniano hoc impleretur praeceptum ita pariter,s praeceptum agnovisset de ea lumenaa ii stra Sacrificium, hoc quoque stato tempore, vel loco determinasset. Immo , cum decreverit ; fideles omnes in Faschate ad sacram mensam accedere . plane impossibilis redditur hujus praecepti impletio Nam exceptis maioribus Urbibus , ubi maxima est Saeeteolum frequentia , in parvis Civitatibus , in Oppidis , ae Uillis non possunt omnea intra Sa erifieium Μima Communionem incipere; pr inde nee teneri dieendum est. Accedit , quod si plurima , quae agglomerat, argumenta Prohoe praecepto asserendo valida serent, multomagill valerent pro praecepto divino sumenditiitem aliquando in vita non solum Corpus, sed & Sanguinem Christi ; eum multo forti ua de hoc praecepto loeuti sint Patres, Pol tifices , Concilia e di tamen cernun est ex deis finitione EeeIesae, nullum esse praeceptum de Catiee sumendo . Immo , scut mo , ει con suetudo per tredecim secula in Ecclesia consanter uigens dandi Eucharistiam lateia sub utraque specie, nee leve indicium praebuit divini praecepti de utraque sumenda , licet non Alum Μissae astantibue daretur , - etiam extra ipsam; ita mos vigens a pluribus culis dandi Eueharistiam extra ipsam Misesam nee Ievem praebet suspicionem de necessitate praecepti divini eam sumendi & s 'crificii tempore , si de salinificatis in ipso Meriseio. Addo, Et apertum Christi praecep-

quo maxime innituntur adstruentes praeceptum communieandi In ira Missam immo Daliud luculentius expressum, bibite ex eo ona ἀφ ι, scut non probat, fideles saltem aliquando in vita, teneri ad Communionem sub Pa ueri Nesi. Morat. I . m. utraque specie , ita nec evincit praeceptumia de huc naristia aliquando in ipso Saul fieto sinmenda . Nec latissaciunt , tam respcindant Calixtianis . totum Christum sumi , Si de toto Sacrificio participare sub una rarium spe ei sumentes Nam isti regerere me runt , etiam extra Missam totus hristus sumitur, etiam extra Missam de Saerifieii victima

aulcatis praeceptum de illo sustipiendo in ip is Sacrificio , quia Christus non istum prae

eepit, ut sumeretur, sed Sc sumeretur eo modo , quo ipse tunc pras bebat , Me fac te is

meam eommemorationem , bibite ex eo omnes.

Urget itaque praeeeptum saltem aliquando Communionem sumendi sub utraque specie. Vim persensit hujus argumenti nuperrimus Scri tor , qui iux spissis articulis cap. 3. laeti illud deelinare conatur . Sed ineatam , Et frustra: nam salsa innixus doctrina de esse tia Sae,ifieii Missae in consummatione constituta, non nisi verba multiplicat , S aerem verberat; accita etiam in suae Apologiae subsidium fabella de eoneeta Noreuis saeuitate conse erandi in isto pane . Dein elatissimum

Bossuetum reprehendit , nunquam tamen vim

argumenti Heludit, quod quaeumque facta hy pothes , quacumque posita doctrina . ne ii

tum invicte premite Christus Sacramentum

sub dupliet speeie instituit , sub daplici speeie tradidis, sub duplici specie tradendum primstituit , sub dupliei sprete per tredecim seis

cula semper omnibus suit administratum οῦ ει tamen nullum indictum est praeceptum de , utraque speeie saltem aliquando sumenda . Eo go licet in Coena traditum , licet in Sacrificio per plura laeula ministratum, nunqam praeceptum agnitum est in Eeelesia de Elieharistia sume a Sacrifieii tempore , 8c ex san fieatis in ipso Sacrifieio . Atque ita eau sam , quam tuetur, in se aequissimam; piise xx simam,

SEARCH

MENU NAVIGATION