Baptisma puerorum in uteris existentium iterum assertum. Dissertatio medicotheologica auctore p.d. Gabriele Gualdo clerico regulari sacrae theologiae professore in hac secunda editione correctior, & auctior

발행: 1712년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Infans in utero visibilis. Sed vistbilitas, cte. 3 f

fin. liti. I. K. & L. Admonet tamen Philippus Maziero raro esses hujusmodi instrumentum adhibendum. ν,. Dico secundo ad validitatem baptismi certo non requiari objectum esse proxime visibile, hoc est, actu lumine perisi susum. Probatur. Insans in medio noctis, quando nihil est Iueis, potest baptizari; & Rituale Romanum imperans, ut baptizetur puer

in utero existens, si tamen caput, Vel aliud membrum exerat, non meminit luminis. Praeterea Theologi Antiqui, de recentes docent equidem sacramentum per actionem humanam conseret,& quia censent puerum in utero non subiici operationi humanae , ideo inserunt baptizari non posse. In hoc fundamento perpetuo firmantur Doctor Angelicus, & Subtilis. Verum haec actio huis mana requisita ad baptisma non est in genere visionis . Ut fiat Baptisma tria requiruntur, Ablutio subjecti , prolatio formae, de intentio ministri ex Florent. in Decreto Eugenii. Ablutio est actio manuum communiter loquendo. Prolatio formae est acticit linguae. Intentio est actus elicitus a voluntate. Ergo ad persectio nem sacramenti non exigitur actio humana Visionis. a. Dices primo requiri visibilitatem ex parte subjecti, quia i homo, ut possit baptizari , debet nasci, idest in vitam venire , . introire, ingredi, & in lucem edi, quae omnia sunt synonima. Sed contra, & concedo Grammaticos , & Rethores pro eo. i dem accipere Nasci, & in lucem venire; at nexo . Nasci de ne i cessitate cum luminis perfusione connecti, nrin infans egressiis ex utero medio noctis. & in loco omnino clause , di a lumineo remoto dicitur natus , & est propriissime natus a & tamen a nutilo lumine ambitur. Ratio est, quia Grammatici, de Rethoreasissificant objecta crassa minerva ἔ unde saepe saepius unum pro alio accipiunt. 4. Dices secundo: Eeelesia dispensat saeramenta soldm h minibus sibi notis, & de suo soro; haec autem implicant subj ctum esse visibile. Tum quia Christus est lux Ioan. c. I. e. Ir c. I 1. amat lucem, & tenebras odit; ergo est valde verisimile instituisse, ut sacramenta sollim conserantur iis, qui venerunti ad lucem. Sed contra , quia Ecclesia debet illam eognitionem habere da Personis, ut possit ponere ea, quae sunt necessaria ad sacram e tum. Ad quid enim ulterior cognitio ex modo autem dictis constat, visibilitatem ad haec non requiri. Sed nec viso est necessaria ad cognoscendum, an subjectum sit homo; Siouidem ta

ctu percipimus Corpuι osse humanum, di eae 1iνymi hi ne Με

42쪽

ν, caput sextum .

Heeau tangendo Vas umbilicate cognoscit puerum in utero esse vel mortuum, vel vivum. Ad secundum, in principiis Probabili aeviarum dicentium Probabilitatem non esse rectam regulam is morum , quia Christus se Vocat Veritatem, aliquam quidem veri speciem praesesert argumentum illud , sed revera nullius roboris est, quia Christus est lux per similitudinem , non per proprietatem . sicut ex D. August. tract. 8 o. in Joan. dicitur vitis vera , 'Aenus, Petra, ct hujusmodi per similitudinem, non per proprietates. Τum quia mith. IO. Christus ait: Ωuod dies mobis in anebris , dieite in lumine, & Luc. I . quoniam , qua in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Ergo Christus amat etiam tene- hras. Ergo saltem in necessitate conserre poterimus secramenta

inter tenebras.

rs. Dico tertio ad validitatem Baptisini non requiri Nativitatem , quae fit matre pariente. Hanc conclusionem statuo ut

eritam

. Probatur evidenter. Partus Caesareus est baptizandus; Sed in hoc cassi non habetur nativitas, quae fit matre pariente s ergo, Ece. Najor est de fide ex illo Joan. 3. nisi quis renatus fuerit ex aqua, Spiritu Sancto, non potes introire in regnum Dei. Hinc Tridentinum sese. 6. e. 3. dicit nullum descendentem ab Adam justificari, nisi renascatur in Christo, & e. 4. subdit hanc justife tionem post Evangelii publicationem haberi non posse, Atis per

Baptisma. vido etiam c. firmi Omὸ I s. q. I. Ad normam huius Doctrinae Rituale Romanum de Baptis. 6. de Baptinandis parum Iis praescribit: Si malo pragnans mortua f-rit, foetus quam primum cauis extrMatura μα. si vivus fuerit, baptinetur. Hanc doctrinam docuerunt synodus Lingoniesis anno IM . apud Patrem Alexandri de Baptis. c. 7. Propos 2. reg. 2. cum largitione

quadraginta dierum indulgentiae iis, qui manus adjutrices darent pro hoc baptismo; Synodu Senonensis Anno Iss . D. Carolus In instructionibus Baptismi, dc pridem idem tradiderunt The Iogi cum D. Thom. Par. 3. q. 63. art. II. ad 3. & in iacti continis gentia D. Raymundus Nonnatus,de quo Ecclesia Romana die 31. Augusti, sic dictus, quia praeter communem naturae legem distecto nistris mortuae latere eductus est , suit baptizatus. 6. Restat ergo, ut minorem nostri argumenti probemus

quod facile praestabimus; nam mulier, dum parit, active se habet; ad partum enim, ut Observat inter alios Hieronymus G. pivacceus lib. 4. pract. c. g. sunt necessarii puer, di mater, intans calcitrando, & disrumpendo involucra, sit diximus ex Hippocri ec glila Medici . mater tum virtute expultrice uteri, tuta

43쪽

Infans in utero visebilis. Sed visibilitas, oee. 33

voluntario motu facto per musculos abdominis ex Galeno lib. s.c. 3. de facul. natur. hine Obstetrices hortantur parientes ad excludendum laetum . Gugliel. Harv. de generat. Animal. exerci . v. dicit partum fieri totius corporis motu . Tum quia partus cst opus naturae ex l. Arescusa st . de stat. hom. ibi: nec enim natura permisit ut uno impetu duos infantes de utero matris excedere. In pax tu caesareo est evidens matrem etficientis causae munus non

exercere , sed tantum passivae , cum Chirurgus sit, qui matrem incidat, & apprehenso puero illum extrahat ab utero. Tum quia

Partus caesareus maxime celebratur mortua matre,quae Certo, cum

mortua sit, nihil facere potest. Ergo est evidens ad baptismum non requiri nativitatem , quae fit matre pariente. r. Di eo quarto ad validitatem baptismi non requiri, ut se jectu habeat tot dies ccceptionis,quibus, si per collum uteri exeat, dicatur nasci s sed sufficere, si solummodo tot dies habeat, quot

requiruntur, ut corpus aptum reddatur ad Animam rationalem recipiendam; hinc omne compositum constans ex Anima ratio. nati. ala corpore, etiam impersecte organi Zato, descendens ab

Adam, potest valide baptietari.

Probatur. Quando infans ex utero egreditur ante septimum mensem,juxta communem opinionem viVere nequit, & ,tunc ille non dicitur natus, sed Abortus, & mater non dicitur parere , sed abortire, & abigere partum ex l .si mulierem. F. ad i. CorneI. de sicar. de quo vide Zachiam lib. I. tit. 1. q. 2. num. 14. & Iicet Concennatius singui. qq. q. num. 4. lib. 2. trimestrem , & quadrimestrem partum velit elle legitimum ex eo, quod Esdrae lib. q. c. 6. dicatur praegnantes suturis temporibus parituras insantes trium, & quatuor mensium , quos Dominus suscitabit ;& Avicenna lib. I. de Animal. c. v I t. & alii apud Zachiam num. s. reserant quinque mestres, & seximestres fuisse vitales; tamen nihil haec ossiciunt, nam illa opinio Contennatii nullo iundamento fulcitur; i ita enim authoritas Esdrae est potius ad oppositum , di

notat Zachias. In textu non dicitur illos pueros victuros, sed suscitabuntur. Ergo iam erant mortui; ac propterea , si iterum vivent, erit virtute Divina; adeoque prius nati non suerant, sed per abortum e ventre ejecti: Illa vero exempla tum Zachia dicimus esse naturae miracula, quae proinde legem, di ordinem ipsius naturae non pervertunt; dc ex ipsis jure ratiocinari nequimus ad caetera; sicut in moralibus, quae raro accidunt, non considera tur a legibus, sed soldmea, quae frequenter i. jura. l. ex his. l. nam ad ea. E. de Ieg.

3. Preterea in I. I. C. de pes . hqred. instit. ut notavi num.1 I.

C dicitur

44쪽

34 caput Sextum.

incitur Abortum non rumpere testamentum; utique Veth Natum, licet per uniim diem vixerit; ergo juxta leges foetus aliquando dicitur natus, quando nempe tempore debito egreditur, & aliquando non dicitur natus, sed abortus, cum scilicet exit immature; unde abortus ex Zachiaq. Io. num. Ir.& Capi vace. ibidem propriissime est, quando laetus immature editur, idest ante tempus determinatum , quod ad summum est septimus mensis. Sed quamvis hie scelus non sit natus, quinimo sit propriissimὲ abortus , adhuc tamen, cum habeat peccatum originale , est omnino baptigandus; hine in Rituali Romano de baptis. 6. de baptizand. parv. praescribitur, si infans aliquam partem emittat ab utero, ct

in illa eernatur motus vitalis, baptιetetur. Huic Doctrinae subia scribunt Τheologi cum D. Thoma I. Par. q. 68. art. o. ad 4. de Doctor Subtilis in 4. dist. 4. q. 3. 8c salva fide docente ex Tridentino sess. s. can. q. Parvulos recentes ab uteris matrum baptizania dos, negari nequit. 9. Nune dissicultas est quonam tempore embryo Anima tationali sonetur. Hoc est certum animam rationalem in utero Corpori induci, ut notavit Lactan. d e Opific. Dei e. I .&contra Gentiles, & Haereticos demonstrat Τertullianus de Animae. 1 f. ut dixi num. 6o. & oppositum damnavit Innoc. Undee. propos. 3s.

go. Divus Thomas par. r. q. 6. art. 3. ad 3. d et prius produci in corpore Animam sensitivam , de hae ablata postea intellectivam, sed non determinat tempus hujusmodi productionis . Hippocrates de nat. puer. asserit se vidisse aborsum sex dierum , di conspexisse fibras albas, & quoddam tenue, quod judicavit esse umbilicum. Paulo post in eodem libro asserit marem accipere primam concretionem ad summum die trigesimo; sceminam veth quadragesimo secundo. Subdit: Ut plurimum enim infra hoc tempus, vel paulὸ minus, vel majus tua distingui rantistit. Ex his videtur inferri embryonem animari per Hyppocratem trige mo die, si sit mas, quadragesimo secundo, si sit scemina.

gr. Aristoteles lib. I. c. 3. tex. r. hist. animal. ait marem habe re quadragesimo die distinistionem membrorum omnium; sceminam vero post tertium mensem; idcirco secundum hanc opini nem his temporibus embryo animaretur. Pro hac sententia Μ noelitus de arbitris casu 3s . num. 3. assert Plinium lib. s. histor. natur. c. 6. Lactantius de Opific. Dei c. m. asserit totum opus quadragesimo die consumari non distinguens inter marem, Ecfoeminam . Huic opinioni subscribit Glossa in I. Divus. S. de m

ginta

45쪽

Infans in utero visibilis. Sed visibilitas, cte. 3 s

sinta vult marem animari quadragesimo die, foeminam octua.

11. Sed Thomas Fieno , ut habet raehias q. I. num. M. Con tendit embryonem animari Anima rationali tertio die a crine ptione, ει alii non desunt, qui primo instanti conceptionis Animam rationalem infusam tuentur. Verum hare opinio aperte opponitur C. quod vero, & e. Myses. 32. q. A. in quibus clathainoseime dari puerperium nondum animatum , & mimatum , di praecipitur eum, qui huius ejectionis causa sit, morte mulcta ri, illius vero pecunia; de in c. Sisue ax de homicidis expres deciditur eum, qui abortus oceasionem dederit, si conceptus ania matus non sit, irregularem non fieri; utique verb, si ut anima tus. De his vide Farinae. in Prax. dc Theor. Crim. q. III.

CAPUT VII

Nat vitas ex inero non requisitur ad validim:

13. r Uplex datur natIvitas ex D. August. allato num ry I I D. Thoma in 3. dist. 3. q. r. art. I. quaestiun. 3. ad 1. de Alberi. in A. dist. 6. art. s. In utero stilicet, de ex utero. Prima est i psa conceptio hominis. Seeunda est, quando insana transiens ab utero per vaginam prodit in lucem. De prima fit mentio Mart. I. ubi de i niante Iesu concepto dicitur: Quod enim in ea natum es, da Spiritu Sancto e . Secundae meminit Luc. c. a. v. I l. Pro certo habeo Nativitatem ex utero non requiri ad validit tem baptismi. Memoriae maximὲ commendandum est, quid i telligam pro Nativitate ex utero; ita enim cuique evidens erit

hane conclusionem esse certam. ι

84. Probatur primo. Matr. 18. dieiturr Euntes erra Beere omnes Gentes baptitantes eos in nomina Patris, is Filii, , viritus Sancti. Marc. I 6. Euntes in modum universum prassi eate Euan eIium omni ereatura. Rui eradiderit, ct baptizarus fuserit , Ialvus eris, qui vero non eredidarit, eondemnabitur. Eoruomnis Gens, & omnis erratura est de necessitate baptizandata; cum ergo inter omnes ereatura a & Gentes reperiantur aliqui, flemures reperiri possunt, qui ivlint , 5e non sunt egressi per Nin C a tiris

46쪽

s6 caput Septimum.

civitatem ex utero , sed per incisionem Ventr1s mortua matre s , vael etiam viva, sive incisio matris vivae sit licita, sive illicita ἔsequitur poste baptietari non habentes nativitatem ex utero. imus in Historiis fuisse homines adeo vindicta barbaros, ut dinsectis inimicorum uxoribus extraxerint ex uteris laetus , & crvd liter jugulaverint. Quis, quaeis, hosce infantulos non natos , Ied savi me asstractos non baptizasset 3 s. Confirmatur ex e. majores de baptism. dicitur tam Viros , quan sceminas, tam adultos, quam parvulos esse baptizandos ,& a baptismo me sexum, nee atatem excludi. Sed homines, α emime egressi per incisionem caesaream sunt viri, dc sceminae , sunt vel Adesti , vel Parvuli, insuper habent sextun, & aetatem; ergo etiam hi sunt baptizandi; ac proinde nativitas ex utero ad baptismum non exigitur. 86. Probatur secundo. Nativitas extra uterum non habet aliis quod peculiare, propter quod Christus voluerit ipsi alligate baptismiun s ergo nullo fundamento exigitur ad baptismum haec nativitas. Christus equidem absolute loquendo quoad supernati ratia poterat ex mero suo beneplacito ita statuere, ut sua volum tu eslat latio ficiendi; unde valeret illud dictum: Sit pro rati ne voluntas. Tamen semper OPeratur ex aliqua ratione se tenente ex parte rei ex D. Bernardo homil. I. super Missus es s hinc

Τheologi satagunt etiam, ut inveniant congruentias, quibus vi Iuerit hoc tempore ramem assumere, dc non alio. Probatur erso antecedens . Per nativitatem extra uterum infans id habet Ipeciale, quod potest uti quinque sensibus. potest subjici operationi

humanae, potest vestiri, potest videri, &c. Subjectio ad oper tionem humanam per se quidem est necessaria ad Sacramentum; at supra a nu 3. demonstravimus inlantem in utero subiici operationi humanae ; Ac num. 72. probavimus non requiri visibilitatem subjecti, vel si requiritur, num. Ia . patefecimus infantem in utero fieri per artem visibilem; est autem certo tertius non rein

quiri , ut possit vestiri, nisi ad summum sermo sit de veste n otiali, per quam placeamus Deo, de consistit in Gratia sanctimeante; hae varo posse indui iniantem nonnatum est evidens in sanctis catis hi utero, sive per occultam Spiritus Sancti operati nem, sive per martyrium. Non requiri vero potentiam utendi quinque sensibus, videtur esse manifestum. Tum quia alius dic xe pollet requiri potentiam proximam ambulandi; dc sic possent

solum bapti ri post annum contra e. Uajores, & contra ridem ex Τridentino sess. s. ean. 4. & alius apparentius exigeret Poten

tiam proximam intelligendi, di voleadi, ut impie suilinent l

47쪽

Nstivitas ex mero non requiritur, m. 37

Haeretici damnati a Tridentino sess. I. ean. I 3. de baptism. Tum quia, si insans habeat pedem, vel manum extra uterum, potest baptizari ex Rituali Romano, & plurimis Doctoribus; Ze tamen quinque sensus exercere nequit. Tum quia Foetum in utero respirare, aliquando Hulare, lachrymari, dormire, vigilare, &e. Lucas ΤΟΣΣi par. I. Medicinae de Vita Foetus in utero eum Ηippocr. Arist. & pIuribus Recentioribus existimat. Igr. Diees nativitatem extra uterum constituere hominem peris ecterenitum; Christum vero instituisse , ut Sacramentum hominibus perfecte genitis conseratur.

Sed contra. Quia Scriptura dicit omnes homines nee se ista

Adam, credimus etiam nomines imperfecte genitos, homines nempe in utero, contrahere Peccatum originale. Quia ergo Scriptura dicit omnem Gentem, omnem ereaturam esse baptitandam

non debebimus ita amplε interpretari hunc favorem . sed illum . coarctare ad creaturam persectὸ genitam λ Praeterea, si essundatuetrimestris, & quadrimestris vivus, baptizatur, & tamen est adeo imperfecte genitus, ut impossibile sit ipsum vivere; est etiam imperfectius genitus nonimestri, & decimestri existentibus in utero; quia isti habent potentias ita persecte organivitas, ut si

vitales, & intrinsece morti repugnates.

88. Probatur tertio. Si ad baptismum exIgitur nativitas ex utero, sequitur hominem in baptismo non renasti, seu inon nasei denuo , sed tertio nascis sed hoc est absurdum ex D. Augustiano relato num. I . ergo, dic. major Probatur. Ad baptismum n

cessario requiritur nativitas in utero; sed per Adversarios requiritur etiam nativitas ex utero; ergo baptismus est tertia nativitas. Probatur major. In baptismo ex Tridentino sess. s. ean. s. exurumus veterem hominem ad Ephes . & illum sepelimus ad Rom.6. ergo ad baptismum requiritur, ut producatur vetus homo; hic autem per solam nativiralem in utero gignitur. Sic etiam de fide in baptismo remittitur originale, de haec remisso est primarius essectus Sacramenti: ergo ante baptisma existere debet peccatum originale; hoc autem sola nativitate in utero producitur; hine infans mortuus in utero sine baptismo certo aeternum damnatur: Quod si dicatur B. V. suisse baptizatam, Se tamen non habuisse peccatum originale . Respondeo, quia saltem habuit aliquod debitum contrahendi tale peccatum; per solam Vero nativitatem

in utero tale debitum contrahitur . . . . .

89. Confirmatur. Infans habens manum, aut pedem extrica uterum potest retrahere illam manum, aut pedem, vel obstetrix

potest illam, de illum in uterum trudere; imo maximὸ conducit

48쪽

33 caput Septimum.

ad partum , ut manus in uterum iterum trudatur a ut legenti Mauricrau, Mercurium, & alios Chirurgos tradentes modum facilitandi partum siet manifestum. Quinimo obstetrices hoc passim observant. Ita etiam, si fiat incisio caesarea mortuar m tris, vel vivae, egressiam caput posset iterum in uterum retrudi. Imo Ludovicus Bonaceioli de moria mulier. lib. I. C. s. longe post med. resert est nonnullis aut tibus editum insantem protinus ista inerum reversum. In his casibus puer habet duplicem , & posset etiam habere triplicem .aeivitatem extra uterum suescientem ad baptisma; ergo , si talis nativitas per se requiritur ad baptiis mi Sacramentum , in his casibus baptuma esset Iertia , quartao ,

dic. nativitas. . i.

m. Quod si dirant , Baptisma non habere per se illam multiplicem nativitatem, sed per accidens; Respondemus, etiam nos dicere, quamvis revera ante baptisma deIur tum rati vitas in utero, tum nativitas ex utero , tamen Sacramemum per se non exigere nisi nativitatem in utero; praecipue cum assignenius at ouem pro una, quod nequeunt Adversarii. Ratio est, quia ex Tridentino sese. s. can. 6. Baptisma eit Iaracrum regenerati nis , quo mundatur id , quod genera lonε conreaiamus 3 per sciis iam autem generationem in utero contrahimus id, quod eit munia Mndum . Gontra utraque nativitas ex utero est ejusdem l tiinussero nequit assignari otio, cur una requiratur, di noria alie a 'st. Probatur quarto. In textu Joan. 3. Nisi quis renatus fuerivit ex aqua , e, viri sarcio avon potes sutrorre in regnum Dei, illud verbum , Reuaevis, rationem connexi non habet cum natari vitate ex utero, ut credunt Adversarii. Ergo ex nullo capite exigitur ad baptisma nativitas ex utero, quaa textus allatus est unicum fundamentum, ex quo hanc doctrinam de necessitate nativitatis ex utero ad baptisma ,probant Adversarii. Antecedens

Pater, quia, si quis legat Evangelium , cognoscet quidem Niem demum ira intellexisse textum illum , di faciunt Adversarii; hi ne dicebat: quomodo potest homo nasci, eum sit senex. Nunquid Rotes an ventrem matrissua iurato introira, e, renesca I AI ex verbis Christi hoc nequit interri. Subdit Christus a Duo stibi, nisi quis renaras Dinis ex aqua, ct Sparstu sanc o, non potest . rrMre in Regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro eii, o quod natum es ex Spiritu, I ritus est. Ecce clare, illum, qui dicitur renasci ex Spiritu , dici etiam nasci. Luod natum es ex Diritu, pirima est. Ergo iuxta Evangelium renativitas spirituali

α nativitas spiti alia sunt unum, ocidem. Cum ergo nativitas spiri-

49쪽

Nativitas ex Gero ηιm requiritur, cte. 39

spiritualis non exigat nativitatem ex utero, ut patet in sanctificatis in utero s nee etiam renativitas spiritualis baptism, tis exiget nativitatem ex utero. yx. Haec mea interpretatio habet fundamentum in Patribus Tertullianus de baptii. c. ar. textum illum Joan. sic legit: Nisi natus ex aqua quis erit a non ribet v3tam. Syriacus, D. Nysi

nus de Baptism. & Eutimius habent: Nisi quis genitus fuerit ex aqua, ct Spiritus Eo. D. Anastasius Sinaita exameron. lib.s. Gosed. Abbas serm. de resurrect. nisi quis fuerit generatus ex aqua, ctoisim. Theophi lactus in Ioan. c. a. scribit: Ouod si rogas, quomodo aqua potest gefferare t interrogabo di ego, quo modo semen, ct ipsum aqu6- existens potesi in hominem era se fismari Eandem doctrinam habet Rupertus Abbas lib.3. in Joan.

med. vers. quod enim Agunt Pag. 246. Colum. I. Ecce per hos P

tres baptisma est generatio, di nativitas spiritualis. Ergo, licet per D. Augustinum, di S. Isidorum fieri debeat vis in ly Renasei, ita ut Baptisina sit secunda Nativitas habens ante se Nativitatem primam; tamen per alios Patres non est facienda talis vis, sed Iν Renasei debet Meipi pro Nasci. Haec veritas patet ex c. debitum de baptism. Ibi dicitur in baptismo celebrari illam spiristialam ρε-nerationem , de qua Veritas ait ἔ vortet vos nasca denuo, quia, nisi quis renatus Duerit εχ ει ι ct Spiritis sancto, o c. Sicut ergo in earnali generatione . qua proles ex viro, & kemina nasii 4 inr, alius e1 , qui Carnuiter gignit, di alius, qui carnaliter gignituri di sic est in Sacramentali generatione, qua soboles ex aqua, & Spiritu sancto renascitur, alius debet esse, qui spirio etialister generet, di aιiu , qui spiritualiter generetur. Nil clarius ad ptopositum. Certe in hoc textu renativitas spiritualis accipiatur pro nativitate, & generatione spirituali. 93. Probatur quinto. Infusio Gratiae sancti cantis cum habitubus supernaturalibus virtutum, & Donorum non exigit Nati viatatem ex utero, ut patet in sanctificatis in utero. Sed regeneratici Spiritualis non est nisi infusio Gratiae cinctificantis cum habitibus

supernaturalibus Virtutum, & Donorum fi ergo regeneratio spiis ritualis non exigit nativitatem ex vitem. Probatur minor ex D. Ambrosio relato, di approbato a D. Thom. 3. Par. q. 68. art. ΣώIn libro de Obitu Ualentin. paulo ante med. scribit Ambrosius de illo mortuo Catechumen et quem regeneraturus eram, Amses veruntamen ille gratiam, quam poposcit, non amisis. Certe per hunc textum valentinianus habuit gratiam regenerationis, & Iamen certum est non habuisse nisi gratiam sanctificantem cum habitibus Virtutum , di Donorum. Laudatur textus Ambrosii a. - C 4 Gloss.

50쪽

Ao caput Seprimi

Glois .ine. Apostolicam de praesbyt. non baptiz. V. Bea ἱ μιν Q. D Thoms ad L. expresse ait: qui desiderat per baptismum regenerari ex aqua, & Spiritu sancto eteorde remeratus est, ιιcee non eorpore. Ecce ante baptismum habetur regeneratio spiritua- Iis & tune quid habetur praeter gratiam sanctificantem , viri res & dona λ Baptisma quidem etiam cum productione characi

ris connectitiir, zem 6dversia ij postent dicere, sed ab tieiunis

damenta, exigere nativitatem extra uterum; sed nullo modo

ductione characteris, quia D. Ambrosius, D. Thomas, Et G lolia elare narrant Valentinianum accepisse gratiam Regeneratioras . Ec tamen obiit sine charactere baptismi. . sa Confirmatur ex Tridentino sess. s. can. s. dicenter In renatis nihil odit Deus , quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per Baptisma In mortem, qui nem secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuenter, o novum, qui fecundum Deum ereatus est , induentes, annocentes, maeulari, puri, innoxii, ae Deo dilacti effectisunt, haeredes uuidem Dei, cohaeredes autem Christi , ita ut nihil prorsus eos ab ineresse Coeli remoretur. Ecce renativitas Spiritualis conlistit in productione gratiae sanctificantis, quae deinde expellit peccatum , & veterem hominem, Me. εc sess. 6. e. 3. habetur: Nisi in Christo renaseerentur, nunquam justificarentur, cum ea ren Dentia per meritum passionis ejus Gratia, qua jussa flant, mis

reddimur, qua nos redimit apotesate tenebrarum, remittarpe cata, ct transfert in Regnum Filii dilectionis.ss. In c. q. prosequitur Didentinum. Quibus verbis i Icilicet

illis: qui nos dignos fecit, dic. justificationis impii descriptio imsinuatur, ut siti aestatio as illo flatu, in quo homo nascitur Ilus primi Ada inflatum Gratia, O adoptionis filiorum Der persecundum Adam Iesum Chrissum, Salvatorem nostrum, quae quidem translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro r generationis, aut ejus voto fieri non potest, sicut scriptum est rNisi quis renatus fuerit ex aqua , , viritu sancto, non potes in-rroire in regnum Dei. Ecce haec verba, scilicet nisi quis renatus

μιrit, M. significant di translatiouem a statu, in qu ascimur,

ad Di tipso by COOc

SEARCH

MENU NAVIGATION