Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

xio LasER Qui NTIIs quo fides Incarnationis adstrueretur ; si enim

ille nec languores nostros vere tulisset, ne dolores nostros Vere portasset , Visus sortasse non esset verus homo. Quo alludit

Apostolus ad Philip. II. 6. Qui quam

in forma Dei esset , semet sum exinanivit , formam servi acciρiens, in similitudinem hominum factus , et hiabitu iuuentus ut homo. III. Par erat ut in carne sua Ecclesiae suue Christus Sacramentum esset ; ideoque mortalitatem , et corruptibilitatem nostram tam Verum gestaret , quam Veram nobis suae incorruptibilitatis spem additurus erat. Nisi enim nobiscum corruptibilis esse potuerit, nec nos eum illo incorruptibiles esse potuerimus. Unde Fulgetitius Epist. ad Regin. cap. IV.

Humilliauit se Christus usque ad susceρtknem totius insemitatis nostrae, ut, sicut uit ostolas , reformetur corpus humilitatis nostras , confguratum comori charitatis suae. Domum decuit Christum humanae carnis adflictiones adsumpsisse, ut illius ad exemplum comparati , Vitae nostrae poenas , et calamitates alacri animo toleraremus. Quam rationem Ap6stolus urget ad Hebr. XII. a.

Aspicientes in auctorem sdei, et consummatorem IesuΠι , qui Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione comtemPta . . Re-

142쪽

cogitale enim eum , qui ιialem sustinuit a peccatoribus aduersum semetiρsum contradiactionem , ut ne fatigemini, animis uestris δε- scientes. Et expressius adhuc Petrus Ep.I. Cap. II. a I. Christus Passus est Pro ΠΟ-bis , Mobis relinquens ex Plum , ut Sequamini oestigia eicis. IV. Tametsi vero inter omnes Patres constet , Christum humanae carnis infirmitates adsumpisse , quia ipse voluit, et quos impedire poterat dolores , maluisse Sustinere ;Arianis tamen Christi Divinitatem ex carnis passione maxime impugnantibus , exorbitasse aliquantulum nonnemo videtur, et, Si non aliud, duriuscule esse loquutus. Quos ego neque reos heio compellam , neque ulla eXcu-εatione purgabo , quippe , in quo potius Io- quendi modo isti exorbitarint, non Video. Enimvero ut ceteros mittam, quorum eXPIicare sensum lacillimum esset, unus qui maxime omnium inculpatur , est Sanctus Hilarius, cujus haec sunt verba Libro decimo de Trinitate: Cruciatus quidem cor oris Domini impetum Passionis adtulerunt, non tamen dolorem ραS-sionis intulerunt , et oim Poenae sine Sensu Poenae in se desaevientis in cor Pus illius emcγerunt. Quae verba licet prima fronte nonnihil praeseserant duritatis . clara tamen , et

143쪽

perspicua sunt eX illis , quae mox subdit e Passus igitur unigenitus Deus est omnes incurrentes in se Passionum nostrarum infimmitates ; sed Passus pirtute naturae suae , ut et virtute naturae Suas natus est. Ubi passum dicit , et tam Vere paSsum , quam Vere

natum. Et ibidem : Hubet ad ρatiendum quidem corPus , et PaSSus est , Sed naturam non

hiabet ad dolendum. Quibus edocemur , Hilarium duplex doloris, et poenae genua eae communi illius aetatis doctrina distinxisse

alterum quod ita Sensus, mentemque Commovet , ut in Vita patiatur ; alterum quod ita Co us, atque animum assicit , ut lubens dolores , et poenas in se recipiat. Illud est dolere ; dolentis est enim aegre pati: Hoc Pati, quod rationis sequitur imperium. Hinc quisquis Hilarium audiat dicentem : habet alpatiendum quidem corpus , et passus est , Sed naturam non habet ad dolendum , illico Hi Iarii mentem adsequetur , docentis , Christum Passum esse , quia corpus passibile habuit , non vero doluisse , quia naturam habuit indolentem. Quo quid enucleatius , quidve expressius 2 Sane Christus sciebat quidquid ' erat Passurus , et quod sciebat Volens excepit, proinde non doluit. Nos miseri vero quae patimur, inscii patimur et nolentes , ac sugientes Patimur , proinde dolemus.

144쪽

Veritas animae , et mentis humanae

in Christo. ADersus Apollinaristas.

I. quis tenuerit Catholicam fidem , ut totum hominem credat esse susceptum a Verbo Dei , id est, corpus , animam , Spiritum, satis contra haereticos munitus est. Quippe quum ista susceptio Pro salute nostra gesta Sit, Ca Vendum est, ne cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam Susceptionem,

non pertineat ad salutem ita Augustinus LH. de Fide , et Symbolo Cv. IV. . Hinc

adversus pestiferam Apollinaris haeresim , ex qua infinita propemodum errorum Portenta in Ecclesiae perniciem sunt iuvecta , id modo est nobis disputandum . ac evincendum persectam hominis in Christo fuisse naturam, et suis omnibus absolutam partibus. Quo uno demonstrato , peracta perinde erit et adversus illos caussa , qui aut solam'hominis essgiem in Christo adumbratam blasphemarunt ; aut

solana animae substantiam in ementito corpore ; aut ad ultimum Christi carnem aliena ex materia compactam. Quos omnes una haec

145쪽

praescriptio submovebit, quae V ram, et 3 tegram hominis naturam in Christo suisse

ostendet.

II. Id autem Scripturarum luculentissima in primis evincunt testimonia ; cuiusmodi est ipsius Christi Domini illud in Evangelio Ioannis X. et 7. seq. Animam meam ρono Pro

Ooibus meis . . Ego Ponu animam metam , ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam vi me , sed ego Pono eam a messo , et Potestatem habeo Ponendi eam, et ρotestatem habeo iterum sumendi eam. Quo loco alium e presse vides esse animam , quae ponitur , et Sumitur . aliam vero Divinitatem . quae Ponit,

ac Sumit. Eodem speciat illud Matthaei XXVI. 38. Tristis est animia meti MSque ad mortem; et Ioannis iterum XII. ar.

Nunc anima mea turbata est '. et quid dicam : Pater salpisca me ex hac hora. III. Nec porro est cur vim horum conte. stuum infringere se posse saeculenti putent Apollinaristae, ea regerendo Veteris Testa menti loca , quibus animam Suam Deus --

Laphorice nominat, ut Isaiae I. iSollemnitates oestras Odi it anima mea. Quae enim Per metaphoram sunt in veteri Testamento usurpata . quum non dum

homo factus est Dei Filius , nonnisi proprie

146쪽

vereque dicuntur in Tovo. Ibi quum commemoratur in Deo non anima tantum, sed et manus , pedes , ac alia membra , quis vel stipes non intelligit tropice ea omnia nominari. Sed hic tibi Verbum Caro factum est Non per metaphoram illa dicuntur , sed in Proprietate verborum. Ita Cyrillus , Caesarius.

Augustinus. Quid quod nulla hinc adversariis tergiversandi patet via ; nam facile intelliges

posse Deum sine anima execrari Neomenias .

et Sabbatha , sed quomodo intelliges posse Christum sine anima emori , ac resurgera 'quo respexisse Ambrosium video Libro de Incarnatione Cap. VII. Non ster Parabolam hoc dieitur, nec perfunctoria signiscatione . Da qua aliud dicisur, et aliud intelligitur, s eue illud Neomenias, et Sabbatha vestra Odit anima mea. Licet etiam illud ad Christi am-- ρ sit referri, quae ideo posita est ut aboleret Iudaicae sverstitionis erro rem , et unius Sacrificii institeret Deritatem. Sed de hoc dubitent prophetico , eoangelicum hoc refutare non Possunt , de animae Pro prietate dictum , cum de morte Domini, et

resurrectione sit dictum. IV. Porro quandoquidem omnia erant restauranda , et ut eum Apostolo dicam, re-

eapitulanda . atque ad principium a quo de

147쪽

ceretur Caput Capiti , Parens Parenti , Chri-

lust Adamo , et ut eorpus corpori, ita ani--mue anima , et menS mcnti, et quemadmodum anima mensque primi parentis praevaricationis suae virus in PostvrOS Propagavit , anima rurdus , menSque Parentis secundi posterorum animas mentesque Sanctitatis suausonie irrigaret. Insignis eSt hanc in rem Gre- .gorii Nagian Zeni locus : M Atque omnia pro ire Pter omnia in unum cojerunt , et proptervi unum generis nostri principem ; anima Di- ἄ- mirum propter eam quae praeceptum trans-α gressu e8t; Caro Propter eam quae auiimae . vii cupiditati obsecuta , Simulque condemtiatau est , Christus denique propter Adamum :α iiDC est , . Propter eum , qui Sub peccato α factus est, is qui peecato sublimior ac

υ Praestantior erat. Ob hane etiam Caussam , in veteri novum substitutum est, et per Pas--M sionem is qui passus suerat , in pristinum

m statum revocatus est; ac pro unaquaque M rerum nOStrarum , unaquaeque res eius ,

is qui nobis sublimior est , repenSa. Idcirco. . . vi Generatio propter plasmationem ; Virgoa propter mulierem ; Bessilebem propter Eden; α praesepium propter paradisum ; res parvaeu ut conspicuae propter magnas , et ab ocu-

148쪽

is lis remouis. Cet. Idcirco lignum adversus M lignum , et manus udversus manum : Illae re inquam sortiter extensae adversus inconti-υ nentur EXtensam e illae Clavis confixae , et M CONStrictae , adverSus remi Ssam . et solu-vi lam : illae orbis extrema contui gentes iin adversus eam, quae Adamum o paradiso

M ex tui bavit M.

V. Scilicet igitur quum Peccati Iabes mor-lisque miseranda calamitas totum hominem invasisset , Singulasque ins Cisset , tabesccissetque Partes : quumque sanari is non alia

potuerit medicina , quum si incorruptibilis Verbi Sanctitas toti se illi, singulisque partibus infunderet , suamque affricaret incorruptis ilitatem. Ideo apud antiquos Paties , et a cunctis sere haec potissima omnium usurpata est adversus haereticam pravitatem ratio , quod si pars hominis ulla naturao a Filio Dei assumptae desuisset, expers illa fuisset Curationis , et salutis , adeoque totus homo non suisset reparatus, ac redemptus ; Hinc illa eorumdem Patrum decantata αποφθεγματα:Id Verbum redemit quod assumpsit; Hoc ad Vitam revocavit . quod sibi copulavit ; Id in nobis salvavit , liberavit , quod pro nobis

accepit. Convenit in hunc sensum praeter NuZiungenuin Athauasius , cuius egregia h3ec

149쪽

riS DAR R etv Tus 'est argumentatio in L b. de Incarnatione Christi : u Quaecumque ipse sua Voluntaten natura formaverat , ea sua voluntaten in seipsum recepit , ut genituram EX &v mina , incrementum aetatis, numerum an o norum , laborem , esuriem , Sitim , Som- num , dolorem , mortem , et resurrectio-- nem. Ideoque ubi corruptum fuerat huma- , num Corpus , eo suum corpus projecit Ie- is sus : et ubi tenebatur anima humana in is morte , ibi exhibuit humanam suam animam, is ut ipse invictus a morte, tamquam homi- ,3 nem se praesentem ostenderet . et solveretis catenas mortis ut Deus ; ut ubi seminata is fuerat corruptio , inde exoriretur incorru-

η ptibilitas ; et ubi regnaVerat mors , praesens,, ipse immortalis in sorma animae humana α immortalitatem exhiberet , atque Ita PartI- γγ Cipes nos eviceret suae incorruptibilitatis , u et immortalitatis per resurrectionem. Cet.

,, Quomodo igitur dicitis quod pro interioras homine , qui in nobis est , supercoelesta is mens in Christo laurit ' Non potuit aliud n pro alio in redemptioncm dari , sed cor

is deruta fuit, et integrum aliquod pro inte-- gro bomine re.

VI Nec minus ingeniosa est Cyrilli Als-

150쪽

xandrini disrtat o iii Iibro de Becta Fide ,

euius hue vertit summa et Ut per unum hominem in omnes homines , Per unum corpus in omnium eorpora . ita Per nuam animam in omnes uni u uq , et Per unam mentem in omnium mentes , tamquam Per unam radicem in omnem stipitem, ramosque universos, ut primum lues ex Adamo , ita salus, et vita , Sanctitasque incorruptibilis a Verbo se diffudit. Prae-Clare et in eumdem sensum scripsit Damascenus Lib. III. de Orthodoxa Fide cap. XVII. Deum yerfectum , eι homincm pem iectum dicentes Ch ntum, Omnino ctincta ei tribuemus , et Patres nuturialia, et matria. Num factus homo est, ut quυd Miclum eSt , Mincat Eum ipsum igitur qui Imsus

est , , Micionem demonstrare potens. miserator

Deus, et amator hominiam homo factus est , simile similis rFarans. Quod autem rationale animul et intellectuale sit homo , nemo reclamat. Quomodo igitur homo factus est ,

carnem inanimatam . aut animiam irrationalem assu sit 8 Non enim hoc homo. Quid aut manatione utilitatis acc imus . eo , qui Primo Pa3sus fuerat , non stiloato . neque conjunctione dioinitatis roborato ac renooato 2 Quod enim massumptum est, insaniabile est.

SEARCH

MENU NAVIGATION