Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

xέo Li3ER quINTus V. Ex adverso si sanari potuerit , etsi as. Sumpta non sit ea , quae graVissime sauciata erat Voluntas humaua , profecto potuit Verbum et totam hominis naturam non a SSumere , et carnis gestatione, suique delatigatione Supersedere. Et potuit ut natura tota , ita et potissima eius pars voluntas nulla infusa vita reviviscere , nullaque adspersa medicina sanari.

Et quo Scripturarum ibit auctoritas ' quo ibit

et Mys wrii dignitas , et salutis nostrae procuratio 7 Nimirum uno isto nesarioque Mono-thelitarum ausu totum Dei everteretur Sacra meritum. Proinde neque sua morte Christus mortem interemisset nostram , nec timore suo nostrum discussisset timorem , nec Per

omnia adsimilatus fratribus esset ut simili similem curaret natura , nec demum in quo tentatus , et passus ipse est, potens esset iis qui tentantur opitulari. Hem in quas abrupta nos Monothelitae coniicerent lVI. At iam prope ex mente exciderant Latini Patres , quorum et attendenda suffragia. Ambrosius Lib. II. de fide ad Gratian. Cap. III. Mea est Ooluntas , quam suam dixit ;quia ut homo susce 'it tristitiam miam , ut homo locutus , et ideo Hι : non sicut ego νοιο , sed sicut tu vis. Firmatur autem idipsum validissime Augustini egregio testimo-

172쪽

DR Ise1RNAT. VEaai I rnio ex Lib. III. Caρ. XX. contra Maximinum Arianum: a Ubi autem dixit Filiusti Patri: oerum non quod ego volo , sed re quod tu vis . . . ex natura hominis hoc vi dixisse Dominum , cito videt , qui Iocumu ipsum Evangelii paulo attentius intuetur. 4 Ibi enim dixit : Tristis est anima mea ει usque ad mortem. Numquid ex natura unici

di Verbi possit hoc dici ' sed , homo , qui pu-

M tas naturam gemere Spiritus Sancti, curvi non etiam naturam Verbi Dei Unigenitire tristem dicam esse potuisse 2 Ille tamen Μ ne quid tale diceretur , non ait, tristis η sum quamvis etiam si hoc dixisset, non m nisi ex natura homitiis oportuisset intelliis gi sed ait : Tristis est anima mea ; quamn sicut homo utique habebat humanam. Quam-Μ quam et in hoc quod ait : Non quod ego

is volo , aliud se ostendit Voluisse , quam, Pater , quod nisi humano corde non pos-m set ; cum infirmitatem nostram in Suum , n non divinum , sed humanum transfiguraretis assectum. Homine quippe non assumpto , n nullo modo Patri diceret unicum Verbum: v Non quod ego volo. Numquam enim POS- is set immutabilis illa natura quidquam aliud M. Velle, quam Pater n. Demum Sanctus Leo his consonantissima scripsit Epist. CLXV.

173쪽

ad Leonem Imp. Secundum quidem formam

Dei, pse et Pater unum sunt: Secundum clutem serui formam , non venit facere νο- tantatem suam sed voluntatem eius qui misit

eum.

VII. Adhuc autem praeclara sunt , Ddque ad rei quam tractamus elucidati Dem opportunissima , quae idem Sanctus Pontifex dopropriiS utriusque naturae operationibus ibidem disputat: is Licet ergo in uno Dominodi, Iesu Christo Vero Dei atque hominis filio, M verbi et carnis una persona sit , quae in-ru separabiliter atque indivise communes ha- , beat actiones ; Intelligendae tamen sunt m ipsorum operum qualitates , et sincerae fi-m dei contemplatione cernendum est, ad quae a, provehatur humilitas carnis, et ad quae inis clinetur altitudo divinitatis. Quid sit quod B Caro sine Verbo non agit ; et quid sit quod χ verbum sine carne noti essistit. Sine Verbia, enim potentia , nec Con Ciperet Caro, necis pareret : et Sine veritate carnis obvoluta iu- , santia non iaceret. Sine verbi potentia non , adorarent Magi puerum Stella indice dem claratum : et sine VeritatE carnis non iubeas retur in Aegyptum transferri puer, et abs, Herodis persecutione subduci. Sine Verbin potentia non diceret vox missa d a CoeIo :

174쪽

is me est Filius meus dilectus, in quo, mihi bene complacui, ipsum audite ; et sinea veritate carnis non protestaretur Ioannes: Ecceis Agnus Dei, ecce qui tollit ρeccatum munis di. Sine Verbi potentia non fieret redinis tegratio debilium , et vivificatio mortuorum:

is et sine veritate carnis nec cibus ieiuno, necis somnus esset necessarius fatigato. Postremo v sine Verbi potentia non se Dominus Patrio profiteretur aequalem ; et sine eritate caro nis non idem diceret, Patrem se esse ma-

VIII. Porro igitur duplicem esse Christi

voluntatem , et operationem ex duplicis naturae sundamento , quod nec ipsi convellere moliti sunt umquam Monothelitae , adprime demonstratur. Voluntas enim et Operatio , vel naturalis est , vel hypostatica , si e vel naturam sequitur , vel hypostasim. Si naturalis ponatur, ergo ubi natura duplex est, erit et duplex voluntas atque operatio , sicut ex adverso ubi fuerit unica Voluntas et op ratio , erit et unica natura. Non est autem Christi natura una , sed duplex , ergo et Vo luntas atque operatio duplex est. Si autem hypostaticam obtrudant nobis voluntatem et operationem et et quia una christi hypostasis est , unam eius effutiant esse et voluntatem

175쪽

i 44 DEER ODIN set operationem , iam id sequeretur longe a surdum , et a fidei regula alienissimum quod quum in Deo tres sint hypostases , triplexerit Dsti et voluntas, et operatio. Ergo quemadmodum in Deo uno et trino , non propter trinitatem hypostaseam triplicatur , sed ob unitatem naturae Una datur Voluntas , et operatio : ita in Deo atque homine Christo. non Una est propter unam hypostasim, sed duplex ob duplicem naturam tum voluntas, tum operatio. Ita quidem atque egregie disputat Maximus Martyr cum Pyrrho, quam et adprime validissimam argumentationem ipsissimis prope verbis urgent Damascenus Lib. III. de orthodox. Fide cv. XIV. et Agatho Pontifex in 'ist. Act. VI. sextae Sinnodi. IX. Ergo duplex in Christo statuenda vo-

Iunias , atque operatio , quia duplex natura , secundum illud Patrum nostrorum solemne axioma , a Damasceno praedicatum Orat. de Duab. Christi voluntat. Quorum natura diversa , illorum diversa actio ; et quorum diaversa actio, illorum et diuersa natura. Et ex aduerso quorum natura est eadem , horum et actio est eadem ; et quorum actio una . horum et substantia una est. Secus enim quinaturam longe disparem , eadem pollere virtute dica3 , ac naturam praecellentissimam .

176쪽

DE INCARNAT. VEREi r 5 et supra naturas omnes positam ' Qui humε-nae et divinae , infimae et summae , infirmae et Omnipotentis eamdem obtrudas vim,

eamdemque facultatem 2 Sed quid pluribus 7

Si humanitas et Deitas idem praestat, essicitque , iam SuSque deque versa omnia habes , et summis ima permixta. Ex quo probe infert Damascenus Lib. ΙΙΙ. I ossibile est in-

Creatae , et creatae naturae unam naturam , aut Mirtutem , aut actionem esse. Et Ambrosius Lib. II. ad Gratian. Numquid sic ρotest minor, quemadmodum maior νeriari ' aut una Ucratio potest esse , ubi diMersa substantia est y X. His autem opportune animadversis . Pretium nunc operae facturum me existimo iam aliquam ad operationes Christi dignoscendas eXplanare , ac regulas quasdam eX VE-lerum scriptis delibare, quibus haereticorum argutationes dispelli Ievissime possint. Sed Perspicuitatis gratia , triplex hac prima fronte operationum Christi genus est attendendum ; nam aliae divinae penitus erant , in

quibus nullae humanitatis partes , ut mUndum creare ; aliae merae humanae , a Deitatis natura alienae : ut esurire , Comedere , Iacrymari ; aliae demum mixtae , ab utraque natura et summa et ima quasi corrivatae, Tom. VI. IO

177쪽

146 LiaER quINTUs ut tactu carnis mortuum exsuscitare. Quadistinctione usus in primis est Sophromus

in Epistola , quae habetur Action. XI. Sext. Synodi: Unius siti cuncta esse certifcamur, Omnes qus et et poces , et Uerationes esse credimus , licet quaedam earum sint θεροπρεπεis , quaedam ανθρωποπρεπεtς , aliae medium quemdam Ordinem Obtιneiant , tamquam et Deo dignum, et humanum simul quid haheant. Similiter Maximus Martyr in Epist. Dionysii: u Siquidem, ut Deus tantum o-

ω perabatur quando absens centurionis filium ae sanabat ; ut homo tantum, etsi Deus erat , ει quando comedebat . et tristabatur ; mixtimae autem oPerabatur miracula, caeCis oculos ill1- ω niendo restituens . hoemorrohoissae fluxum

vi solo tactu sistens n. Ac demum Cyrillus AIexandrinus in Epistola ad Acacium Melitensem: Aliae sunt voces quae diuinae maxime conveniunt ; aliae quae in humanam naturam congruunt ; aliae medium quemdam ordinem cenent , ac Dei Filium Pariter , et hominem simia, et eadem Significatione comprehendunt XI. Porro communes hasce, et ex Divina ac humana mixtas operationes Graeci Patres Theandricas dixerunt, Latini vero Dei viriles, cuius vocis Dionysius auctor est in Epist. IV. ad

178쪽

Caium. Ceterum nec diuina ut Deus gerebat, neque Lumana , ut homo : sed inhumanato Deo , nouum quamdam Deloirilem operationem nobiscum conuersando eaehibebat κανυν τtνα την θεανψικην ενεργειαν ημιν πεπολπευμενος. Verum theandrica huiusmodi operatione non unam , sed duas in divulse et inconsu se connexas Deitatis , atque humanitatis operationes

significari perpetuo Catholici adversus Mo- nothElitas tenuerunt i8 ; denudata in pri-

1S Idque ex ipso Theandricae operationis nomine patet, quod ut Deum atque hominem

Connectit, non consutidit, ita et naturam atque operationem humanam atque divinam copulatas arctissime, non confusas tamen declarat. Hine Naximus Martyr contra Pyrrhum e Vox ipsa quadam cireuitione, per numeratas naturas , earum operatrones tradit. Si altera enim alteram oppressisset , et quasi devorasset operatio operationem, ut haeretici halucinabantur , nempe maior min Tem, humanam Divina , non haec Delvirilis , sed Divina tantum operatio suerat vocitanda et eaque de eaussa Theandrieam operationem recusabat Colluibo , ut quae geminae vocis contextu , geminae quoque operationis copulam ostenderet. De quo Beatissimus Pontifex Μartinus : Propter namque recus is Colluιhus asserere Deioirilem

operationem, eo quod talis rex duas significae

179쪽

148 Lia est et UiNTusmis Cyri Alexandrini impostura, qui in Pseudo synodo pro nova in Dionysiano textu unam subiecit dei virilem operationem , Cui acceSSit, et Sergii Constantinopolitani Episcopi sucus , qui oppressa Dei irilis voce, unam absolute pronunciavit operationem. Quam pravitatem , corruptionemque Martinus Pontifex detexit ita

Synodo Latera ciensi :α Beato Dionysio asseren- ,,' te novam quamdam dei virilem operationem v inter nos Conversatam : Uterque eorum B apertissime contra Patrem mentitus est. Et, Cyrus quidem in suo septimo capitulo πο- , vani immutando , et unam Pro nQVR aSSera rendo ; Sergius autem immutationEm noυactα cum illo confirmans , et non solum hoC , vi sed et Deioirilem,amputans penitus VOCem. γε et unam absolute in Christo Deo dogmati M Zans operationem n. Ergo triplici operati

num Christi discreto genere , ad regulas Veniamus.

I. Christi operationes , quarum altae humanae sunt , aliae Disinae , unius et eiusdem operantis sunt. Unitas enim Operantis ab unitate personae desumitur , quae una in Christo est. Ad rem Sanctus Ioannes Dama-

operationes, idest DiMinam , et humanam cet. Ideo Colluthus Deo deeibilem tantum , et non DeiPirilem operationem asserebat.

180쪽

naturarum Usius hy ostasis , unum eumdemque dicimus esse solentem et OPeriantem naturaliter secundum ambas naturus , ex quibus , et in quibus est Christus Deus noster Ita et Ambrosius Lib. II. de fide ad Gratian. Cup. IV. Seroemus distinctionem Diriuitatis et carnis , unus in utraque loquitur Dei

lius , quia in eodem utraqiae natura ESt. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis Passiones. Augustinus quoque Tract.

LXXVIII. iti Ioati. Quid igitur haeretice 'Cum Christus Deus sit et homo ; loquitur

ut homo , et calumniaris Deo p ille in seriaturum commendat humanam ; tu in illo audes isformare diuinam. Disertissime demum Sanctus Leo Epist. XVI. ad Flaviati. Cap. IV. . Agit enim utraque forma cum alterius m Communione quod proprium est : Verbon scilicci operante quod Uerbi est , Dei carn ne exequente quod carnis est. Unum ho-M rum coruscat miraculis , aliud succumbit, iniuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate α Paternae gloriae non recessit , ita Caro nam turam nostri generis non reliquit. Unusn enim idemque est, quod saepe dicendum 3 est , Dei. filius , et: vere hominis filius. η Deus per id quod in principio erat me

SEARCH

MENU NAVIGATION