Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

o Ilio eius. Hic est verus Deus; et vita ne xa terna; Tu vero quisquis es , qui Christum M praedicas adoptivum , unde tibi sensus istun Venisset, Voluissem scire : unde hoc nomenis didicisses , ostende. Patriarchae nesci Brunt,n Prophetae non dixi rutat , Apostoli non prae-n dicaverunt, Sancti tractatores hoc nomen ta-n cuerunt, doctores fidei nostrae non docuerunt:

sorte in tertium coelum raptus suisti . et ibi , audisti arcanu verba , quae huc usque San is ciue Dei Ecclesiae ignota essunt si mn tertium Coelum raptus non DSSPS n.

X. Sed huc usque adducta Scripturarum

tu stimonia susscia iit ; nam ast aliam nunc sermo nΟSter convertitur partem , ad rutionum Dumpe expendenda momenta , quibus naturalis Christi Domini filiatio adversus haereticam pravitatem adseritur , adoptiva proscribitur. Et primo non adoptatur nisi extraneus in filium ; at Christus etiam qua hon O , numquam extraneus fuit a Deo : quippe filius Dei sem- Piternus carnem itiduens . non dissiliit a Patre , exivit a Patre, sed mansit in Patre; naturam alioqui extraneam sibi propriam fecit, non tamen se naturae illius proprium fecit ; orbum coia glutinavit sibi Deo carnem , non abalienavit se a Deo propter carnem. Ergo

s Di iii od by Co le

292쪽

Verbum Deus etiam cum carne Sua extraneus

non est a Patre , ut adoptari ab eo possit. Et natura quidem carnis sive humanitatis , nonnisi universim spectata , eXtranea a Deo est , eoque adoptari potest ; sed haec Caro . seu humanitas individua quam Verbum ad-EumpSit , eXtranea numquam suit, quia Ver hum suo sibi in sinu illam circum induit. Adoptari ergo ea numquam potuit, quae numquam aliena fuit. Accedit praeterea quod non natura adoptatur , sed persona ; Si ergo Secundum humanitatem adoptivus soret Chria Stus , et Secundum Deitatem proprius Dei Filius , Sequeretur ut unus idemque , uni eidemque Patri comparatus , et alienuS esset , et proprius ; id autem pugnut. XI. Porro si secundum Deitatem naturalis,seCundum humanitatem adoptitius est Dei filius , duplex ergo est Filius , et dupIeX Pe Sona. Soboles ergo est Nestorii Elipandus ,

et in adoptionis, nomane totum a fundamentis evertit Dei cum homine in una perSona Coalitionem. Unus enim unius , idem eiusdem Patris non potest esse naturalis et ascititius

filius ; proprius et improprius ; VeruS et Simulatus ; de substantia genitus , et de Sola VO-luntate adoptatus. Ergo una quum sit Christi etiam Secundum humanitatem persona Divina,

293쪽

seu persona filii naturalis , non potest in eo esse persona silii quoque adoptivi. Deinde id

etiam ex filii nomine pronum e t colligere ἔetsi animae immortalis parens non sit nisi opifex Deus , totius tamen hominis , utique non exaraimis , Paretis uterque est homo , et utriusque parentis silius est totus homo. Ergo post incarnationem, totius filii Pater est Deus, idest Verbi cum earns ; et totus filius , idest Verbum cum carne , si lius est Dei propriuε. An poterit homo pater esse proprius hominis etiam ut animati , licet animam non generet: nec poterit Deus Pater esse proprius Verbi .

ut incarnati , etsi carnem de Sua substantia non generet 8 An poterit corpus animam , nec poterit Deus corpus et animam trahere ad se.

Atque ita quidem adversus Felicem et Elipandum Sanctus Paullinus Aquileiensis Episcopus

disputabat. Numquid inquit Lib. V. --

Potens est Deus in Se Adscere , quod Potens est in uniuscuiusque hominis nativitate effiacere ' Aut ergo temet stim dioide in duos Illios , pro 'rium ex Ciarne , et a Ptisum exanima parentibus suis : aut si hoc rabsurdum Iιbi fore videtur , concede Deo Putri ea lege, pel etiam ρotentiore, ρ 'νrium et uere situm ex Virgine natum habere ρotuisss , qua iso is tuorum Patrentum proprium eSSe Iilium.

294쪽

Scripturis testatur, nam et qua Deus , aeterna atque incommulabilis est veritas , et S

pientia , et iustitia , et qua homo , factus est nobis veritas a Deo , et sapientia , et iustitia. At adoptio imitatio veritatis est , immo figmentum ac mendacium , non Veritas , nam

crus Filius est qui nascitur, adoptitius autem ementitur nativitatem , illudit veritatem , Sup-Posititius est , non erus , nuncupati US non naturalis. Ergo iam abhorret Christus ab ad Itione , quam Veritas a salsitate. n Dicis et

vere dicis A ipsissima sunt Paullini Aquileiensis verba Lib. III. contra Felicem is, Christus veritas est non vult nos aliud de M SE Credere et praedicare, quam id quod, est ; si veritas est Christus , nullum utique is figmentum est in eo ; et si nullum figmenae tum est in eo, utique verus est Filius. Et m adoptivus dici non potest , quia videlicetn adoptio quaedam est voluntatis significatio, vi non nativitatis veritas : vult enim habere, in nomine , qui adoptat sibi filium ex quo-a, libet alieno , illum quem non habet pro- , prium in natura. Iuxta Psalmi Stam vero , m veritas de terra orta est; verus utique filius. Dei qui de terra nostrae naturae , id est , , de Virginali carne ortus est , et nutus V e

295쪽

Dh IN ARNAT. Estai 263n ruS Deus , et verus homo ; hoc igitur quod M est , id est , veritas , de eo credimus , et M praedicamus. Decuit itaque et vere decuit, Μ ut in Dei silio proprietatis esset nobilitas , Μ et veritatis dignitas , non adoptionis com D munio Cum ceteris , vel nuncupationis ira-n gilitas inter ceteros ; quia nullum figmen-M tum appellationis in Christo qui est veri- η tas , et in quo omnis est plenitudo Diu

SCHOLlON. Quamvis formam servi Filius

Dei sus operit , idest naturam humatiam , Cui ex eSSentia inhaeret servitus , qtatu creata est. Eoque Domine serotis ab ibata dicatur XLlX.

5. : Et nunc dicit Dominus , formians me

ex utero Seroiam sibι ; Patrique suo subiectus fuerit , ad opera etiam servorum eri chari tute se demittens , et saetus sit Ohediens usque ad mortem ; non tamen EX conditione servus est

quandoquidem huiusmodi servitus originem habet ex peccato , cuius in poenam est in e Cta. Hinc Sanctus Leo Serm. II. in Nati Dom. Cap. IV. Assui ta est de Matre Domini natura , non cu*a. Creata est formaser i Sino conditione seruili: quia novus homo sic contemperatus est Oeteri , ut et oen ratem sti Scseret generis . et potum excl&λ- rei oetiastatis Id quod ex eo adversus Arianos Faubtinus ad Struit , quod a bervitute nos Chri

296쪽

α66 Liaga quIΝTssatus liberaverit; an quo quo iure libertatem conferre is potest qui conditione est ser-' vus a5 ' Nec porro servilis ista conditio Potest umquam cum dignitate filii Dei convenire. Nam qui ita servus est , nequaquam eadem Censetur conditione cum eo , Cui est subiectus , nec ius habet ad hereditatem. Hinc

Apostolus ad Hebraeos I. inter Christum

et Angelos discrimen in eo constituit , quod hi servi sint, et ministri Dei , ille vero Dei filius : Tanto melior Angelis effectus quanto di erentius prae illis nomen hereditauit. Cui enim dixit aliquando Ange- Ioriam fiatis meus es tu, ego hodie genui

te ' Et ad Angelos quidem dicit , qui facit

Angelos suos viritus , et ministros suo iam mam ignis. Servilis itaque conditio cum Filio Dei pugnat. Christus autem homo revera Dei filius est ; repugnat igitur ut conditione Servus appelletur.

et S) Conseras Augustinum Traci III. in Ioan nem. Hadrianum I. in Epist. ad Episc. Himan. Paullinum Aquileiensem Lib. IV. Theodoretum iri Cv. V. Dist. ad Ephes. Athanasium orat. III. Contr. Arianos. Ioari. Damascetium Lib. HI. de Fide orthodoxa CV. XXI.

297쪽

C A P. VIII. De Christo mediatore. I. Mediator noster Christus Deus simul et

homo , non per hoc Mediator est , quod est aequalis Patri ; per hoc enim quantum Pater, tantum et ipse distat a nobis : et quomodo erit mediatio , ubi eadem distantia est y n Per

hoc ergo Modiator inquit Augustinus Lib. de Pec. Orig. Cus'. XXVIII. per quod homo et inserior Patre per quod nobis propinquior ; superior nobis per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur , in serior

Patre , quia in sorma servi ; superior nobis , quia sine labe peccati. Per humanam igitur naturam Christus Mediatoris exercuit ossicia , satisfecit Patri , Sacrificium obtulit , roga Vit , passus est , ac mortuus ; quamvis acti Des illae , et Ossicia quibus lanctus est , ;nta uitam profecto dignationem , aestimationemque Hon ex humuDae cotiditionis modulo , sed ex adiuncta Divinitate Consequuta sunt. Verum tamen ipsum Mediatoris Personam ex duabus nuturis Constarct oportebat , Deumque simul esse et hominem ut haberet aliquid si-

298쪽

α68 Data dui TusHile Deo , aliquid simile hominibus ; ne in utroque similis hominibus , lorige esset a Deo; aut ira utroque Deo similis , longe esset ab hominibus , atque ita Mediator non esset. II. Quum ergo longe esset a nobis subdit Augustinus ) immortalis et Iustus a mortalibus et peccatoribus , descendit ad nos ut fieret nobis proximus , ille longinquus. Et quid fecit quum haberet ipse duo Loitu iustitiam , et immortalitatem , nos duo malu , iniquitatem et mortalitatem ' Si utrumque malum Suscepis,et , par noster 1iactus esSet , et liberari nobiscum opus haberet. Quid ergo fecit ut esset proximus nobis ' duo attende :iustus est , immortulis est : iu dcobus tuis malis , uua est culpa , alteris CSt poena ; cu Pa ebi quod iniustus es , Poenu est quod mortalis es : Ille ut esSet proximus , suSCUPit

Poenam tuam , non suscepit culpum tuum. Suscipiendo poenum , eι non suscipiendo Cul-P.m , et poenam delevit , et culpam. Cui a Prime- Consentaneus est Gregorius Papa. M

ral. Lib. XXXI. Ctiρ. XIII. ει Ipse adiuvit

α hominem tactus homo; ut quia puro homi-κ ni via redeundi noti patebat ad Deum , vis vi redeundi si erct per hominem Deum. Lon-υ ge quippe di, tu humus a iusto t i mri or -- tuli nos mortales ut aliubii. Sod inter ιω-

299쪽

. mortalem iustum et nos mortales i ni ustos. . apparuit Mediator Dei et hominum mortas lis et iustus , qui et mortem haberet cum vi hominibus , et justitiam cum Deo ; ut quia o per ima nostra longe distabamus a sumis misi in seipso uno iungeret ima cum sum-u miS , atque ex eo nobis via redeundi sev ret ud Deum , quo summis suis ima non Stra copularet n.

SCHOLION. Igitur Christus non est Uediator secundum humanam naturam , quatenus a Deo praecisa intelligatur , uti Stancha ro Iutherano utium , ita enim infinitam exhibere haud potuisset satisfactionem ; neque ME diator est secundum naturam Divinam , uti quidam de Lutherano grege blasphemarunt . quandoquidem natura Divina non potest sMis faciendo subiici ; neque demum Mediator est Secundum utramque naturam simul , uti Calvinus effutiebat, nam natura Divina mu-noribus Mediatoris tangi non poterat ; puta Fupplicare , sacrificium offerre , et hoc genus alia. SCHOLION. Duo ergo sunt in Mediatore Christo animo discernenda , substantia nem pe ipsa Mediatoris , tum et opera illius , atque ossicia. Si substantiam Spectes, Certum fide est ex naturis duabus constare

300쪽

27 UBER QUINTus Mediatorem , ut iam ex Patribus demonstratum ; si vero opera , duo rursus distinguenda, tum actio ipsa , tum et ejusdem ossicia , atque dignitas , a qua meritum , pretiumque Sumit. Quoad actiones , hae nonnisi solius humanae naturae Sunt, Dam satisfacere , offerro sacrificium, rogare , pati , mori ad humanam naturam tantum pertinent , a qua Solum Proficiscuntur. Dignitas vero atque ossicia earumdem, eidem humanae naturae sunt tribuenda,

sed quatenus est Divinitati coniuncta. Hinci Iovi negotio dissidentes quandoque Scripturas ac Patres quisquis conciliabit. Qui enim Christum vel in utraque natura , vel secundum

Divinam potissimum assirmant Mediatorem, profecto vel substantiam Mediatoris respiciunt, vel actionum dignitatem , aestimationemque , quae quum infinitae sint, virtutem non ex humana conditione, sed ex adjuncta Divinitate consequuntur. Qui vero Christum , qua hominem, Nediatorem existimant , ad meras ipsas Mediatoris functiones et opera respiciunt. Atque hac cautione, haereticorum nullum est argumentum , quod non dissolvetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION