Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ω LisER mn TusII. Initium autem inde Oratio nostra du-Cat , unde maximum decus Histerio accedit ;ab Dei omnipotentia nimirum , qua o Pulvere abiectionis nostrae Corpus gloriae suae formavit. Non enim tautopere , ut Basilii verbis utar , quae in Ephesina Synodo sunt

magna acclamatione recitata , Coelum , ne terra , nec marium immensitas, nec illa admirabili varietate distincta rerum univerSitas . excelIentem vim Dei commendant e quam d- Iud unum , potuisse Deum , qui comprehendi ab nullo potest, citra passionem aliquam, Per Carnem Cum morte Congredi, ut propria passione nobis impatibilitatem tribueret. Etenim magnum aliquid Gregorius Nyssenus inquit Catech. Cap. XXIV. et excelsum elaborare Divinam Potentiam , naturae quo

dammodo consentaneum eSt . . . at Vero delapsus ille ad id quod abiectum est, et humile . abundantia quaedam est potentiae , quae nec in illis quidem , quae Sunt praeter naturam , impediri potest. Re enim vera quid ea Stupenda mixtione potentius , eloquentissima nunc usurpo Gregorii alterius verba , Nagiangeni nimirum Orat. XXXIX. ut ea

misceantur quae misceri nequeunt , ac non solum nativitati Deus , et mens Carn , et tempori quod expers est temporis , et men-

92쪽

surae quod circlimscribi non potest iungatur; sed etiam virginitati generatio, ignominia ei quod omni honoro honorabilius est . et passioni quod pati nihil potest , et corruptibili, id quod immortale est, et incorruΡtum. III. Porro autem unius Dei Creatoris erat, ut quod opus ipse per omnipotentiam Suam Primo finxerat, ipse per eamdem redintegraret, atque larmam et imaginem quam ipse Primo inscuIpserat , mox peccato obductam ipse resculperet. Vel quo enim pacto incorruptionem , Vitam , et formam divinam recuperaturus homo esset, nisi Omnipotens ipse

redderet , qui et Omnipotens haec primum dedit Z Illustris est Athanasii locus hanc in rem in libro de Incarnatione Verbi : Iam

non juit ullius alterius offcium , corruPtλhile in incorruptibile transmittere, nisi ipsius Sabatoris , qui in Princmio ex non entibus entia condiderat; nec alterius erat , exemplar imaginis Diyinae hominibus restituere , nisi ejus, qui erat imago Patris; neque αἰ- terius , mortale immortale eiscere , nisi ejus, qui ex se ipsissima vita est. IV. Neque hinc longo Irenaei argumentatio abludit , praepotentiori consilio auxilioque opus fuisse , ut prima Divinae in nos pietatis non labefactaretur sententia , quam irri-

93쪽

tasse gestiebat diabolus ; ut ipsa diaboli lac tantia contunderetur , qui suam amplisicassct Potentiam Per primi parentis desectionem gloriabatur ; ut hominig salus inexpugnabili deinceps sirmaretur praesidio. Si enim inquit

Lib. III. Cap. XXXIII. qui factus fuerae

a Deo homo, ut uiueret , hic amittens uitam , laesus a serPente , qui deprauauerat eam , jam non reυerteretur ad vitam , Sed in totum Projectus ebset morti : victus esSet Deus , picissetque serPentis nequitia voluntatem Dei. Sed qnoniam Deus invictus, et magnanimus cst , magnanimum quidem Seexhibuιt ad correctiunem hominis. Id quod fusius persequutus est Leo Magnus Sem. ILis NM. Dom. et Fulgentius ad Trasim. LH. II. cap. III. qui suam ita demum sigillat argumentationem : Cujus est inena/γabilis OmniPotentis , qua nos gratuita bonitate δε-cit : nec minus tamen inenarrabilis gratia , qua nos omnipotentissima miseratione Salua-

νιt. Qui et opus creatricis omniρotentiae grusis fecit , et OPus gratiae salvatricis omni- Potenter imple it. V. Porro at unde deduci omnipotentia Dei vehementius potest , quam CX eo , ut non iam inexuperabili potestate Sua Vineat , sed sua se potestate exutus infirmitato Pugnet,

94쪽

DE INe nra T. VEstai 63 et per infirmitatem praepolleat ; ut per humilitatem regnet, per mortalitatem , immo talitatem reddat , et per mortem , Vitam ; ut per Crucem , Orbem subigat universum ; per stultitiam , sapientiam domet, per scandala trahat , per ludibria illiciat , per duodecim imperitissimos homines universam philos Phiam conturbet, ac prosternat ' Id sane per Verbi Incarnationem Deus eo ineffabiliter Omnipotens praestiti t , quo amplioris potentiae est per contraria Vincere. Veniant nune

Iudaei , et signa quaerant , veniant Graeci , et Sapientiam Petant ; Quid ' nec signa illis

danaus, nee sapientiam his . sed contraria quiciem utrisque praebemus eorum , quae P tunt. Crucem opponimus Iudaeis , quBs esse non videtur signum Virtutis , et potentiae , sed immo probatio imbecillitatis ; Crucem et opponimus Graecis , quas essct illis videtur non sapientiae Ostensio , sed immo opinio stultitiae ; et tamen illi per imbecillitatem attrahuntue , hi per stultitiam. VI. Sed quas Dei omnipotentiam commendant , ea adprime et ad Divinam benignistatem commendandam aptissima sunt. Non enim nisi ex infinitate virtutis, et charitatis exundantia factum , ut adeo fines suos in Sacramento reparationis nostrae Benignitas Dei

95쪽

incesserit , ut ipse unicus Dei Filius ita se incommutabiliter manens, indueret hominem , et Spem dilectionis suae daret hominibus homine medio , quo ad illum ab hominibus veniretur, qui tam longe erat immortalis a mortalibus , incommutabilis a commutabilibus , iustus ab impiis , beatus amiseris 2 re Semper quidem ad rem inquit Leo Sem. IV. de Natioit. diversis movi dis , multisque mensuris humano generi α Bonitas Divina consuluit , et plurima Proin videntiae Suae munera Omnibus retro Sao-ae culis clementer impertiit: sed in novissiae mis temporibus omnem abundantiam soli-α tae benignitatis excessit , quando in Chri-α sto ipsa ad peccatores misericordia, ipsa ad N errantes veritas, ipsa ad mortuos vita descenae dit; ut Verbum illud coaeternum, et coaequa. Io Genitori , in unitate Deitatis suae nu- ω turam nostrae humilitatis assumeret , et

Deus de Deo , natus , idem etiam homo dovi homine nasceretur n. Scilicet nonnisi amor poterat unus extrema copulare, alta deponere , ima Sustollere , remetissima adunare , ut Coelum terrae adaequans , Dominum Coeli terrenis membris insereret, ut Verbum Caro fieret , atque habitaret in nobis ; ut quasi in quodam medio miseria , et misericordia ob

96쪽

DE INeARNAT. VEREI 65v Iarent sibi : ut ita se infirmitati virtus unis ret , ut essent in came una Verbum, et Anima , et in his tribus, Deus Verbum una persona. Plura adhuc et adtexere vellem , sed quid amplius potiusve dicam , quando talem in Deo amorem invenimus , qualis nee de impossibilitate solatium accipit , nec de dissi- Cultate remedium 'VII. Nunc vero ut ad Dei Iustitiam sermo On Vertatur , tametsi multa Patres hanc in rem adposite facundeque contulerint, mihi tamen huc omnium verti summa videtur, quod diabolum iustitiae hostem , atque iniustitiae principem non potestate adgredi, et spoliare, sed iustitiae lege maluerit Deus debellare. Rem Graecis , Latinisque Patribus adprime probatissimam . pluribus confirmare abstineo, tinumque in medium proferre Augustinum satis ha-- boo , sic in Lib. III. de lihero arbitrio disputantem , cap. X. ; Atque Verbum Dei , unicus Dei Filius , diabolum quem semPer Sub legibus suis habuit , et habebit , homine indutus , etiam homini subiugauit; nihil ei extorquens piolento dominatu , sed suPerans eum lege iustitiae. Id quod ipsa peccati ratio , quod profligare Deus moliebatur , postulare videbatur ; quum enim in eo Peccasset diabolus , eiusque incitamento adacti PeccRTOm. VI. . S

97쪽

66 Lialla QUINTUS rent homines , ut contempta iustitia poteritiam adsectarent, aequum proinde erat, ut non iam per arma potentiae , sed per ipsam,

quam contempserunt iustitiam Supctraretur.

Audiamus iterum Hipponensem Episcopum lib. XIII. de Τrin. cap. XIII. cuius laaCC est disertissima argumentatio. Non autem ditibυ

it. Nam quid. omniρOtente PotentiuS, aut Cujus creaturae potestas potestati Creatoris comparari ρotest 2 Sed quum diabolus ollio per-

persitatis suae factus sit amator ρotentiae, Et desertor ORPugnatorque justitiae ; sic enim et homines eum tanto magis imitantur , quαΠ- eo magis neglecta, Mel etiam perosa juatitia, Potentiae student ; Placuit Deo, ut ad exueradum hominem de diaboli Potestate , non PO-tentia dictolus , sed justitia Minceretur: atque ita et homines imitantes Christum , it stitia quaererent diabesum Mincere , mn ρο- tentia. Sed qui ipse omnipotens moriens , impotentibus nobis commendavit iustitiam , idem ipse debellato per mortem crucis , de-εertore diabolo , resurgens a mortuis potentiam promisit. VIII. Sane vero iuste quantum princeps st- Ie omnium peccatorum diabolus suo sit abdicatus Principatu, vel ex eo abunde quivis

98쪽

intelliget , quod per illam ipsam carnem viactus sit in Christo , quam icerat in Adamo: Si enim sola in concertationem Cum diabolo descendisset Deitas , illumque vicis-Set , iam potestate magis , quam iustitia victus esSet tyrannus ; ex adverso autem quum ipsa , quae superata olim suerat, humana natura pugnasset, vicissetque, iure aequissimo excussa

servitute in primigeniam se libertatem vindicavit. Dum hosti , inquit Gregorius Magnus Lib.

III. Mor. cap. XI. obiicit innocentiam carnis suae, extersit contagia carnis nostrae ; et ex

qua nos Cuti Os inimicus tenuit, ρer illam nos. liberos eviavit ; quia quam nos instrumentum fecimus cu*ae , haec nobis' Per mediatorem persa est in arma iustitiae. Et Ferrandus in Epist. ad Anatolium : re Plena in re illo fuit natura matris , idest nostra ἰυ quam velut sibi aliquid deberet, antiquus es ille peccati foenerator invasit , crucifixit , re occidit; et per indebitam exactionem quid re quid ei debebatur amisit , iuste Victus, et M iuSte punitus , quia ea caro vicit in Chri G Sto , quae Victa fuerat in Adam. Haec namo que suit iustitia Dei , ut per illam carnem re mortis auctor vinceretur in Christo, quam vi vicerat in Adam. Si ergo alia esset naturam carnis , in qua non peccaverat Christus ,

99쪽

65 LIBER QUINTUA . re Et mortuus est , non per iustitiam , sedec per potentiam diabulus Vinceretur. Oportere bat autem per iustitiam vinci. Iustitia verore ipsa suit , ut in ca carnes venerit Redem W Ptor , quam secerat supplicio obnoxiam re-M manere tentator n.' Huc accedit , quod in primo homine Adamo consenserant quodammodo omnes homines spontaneae servituti , Suoque Consensu , quasi vinculo iustitiae con- Stringebantur : quamobrem ex iustitia nonnisi alter homo eiusdem consors generis . sed e X- Sors praevaricationis , humani generis caus-Sam redintegrare poterat, a Q. Violentam dis

solvere captivitatem. In totius inquit Leo Magnus Serm. 1 i. de Passione) humiani g2neris strage comuni , unum solum fuit remes dium sub diuinae rationis Occulto , quod POS- sit subvenire Prostratis , si aliquis siliorum Aiam , Originalis Praevaricationis alienus ,

atque innocens nasceretur, qui ceteris exem-PIO Prodesset , et merito. Dicum amplius , Peccati poenas subire tenebatur homo , subit exhausitquo homo , tu quo erant omnes homines ; mortemque quam diabolo homo debebat , homo solvit , unus vice omnium , qui

unus instar omnium erat. Ita Bernardus : Homo qui debuit , homo qui solo it. Nam si ρι-Πus , inquit , Pro omnibus mortuus eSt , ct go

100쪽

Dnmes mortui sunt ; ut videlicet sarisfactio unius omnibus imputetiar , sicut omnium Peccata unus ille Porta it. Denique aequum id erat, ut quum in Omnes irrepserit ab urio peccatum ; ita et in omnes ab uno dimanaret iustitia ; et ut per alium inducta servitus erat , ita et per alium libertas oh-

tingeret , utrumque eiuSdem naturae consor tem ; ut quemadmodum a capite in membra, a parente in filios traducta erat culpa, ita et traduceretur iustitia ; et quo modo Propagata servitus erat , eodem et propagaretur libertas. Iterum Bernui dus : u Cur non aliuno de justitia , quum aliunde reatus ' Alius qui peccatorem constituit , alius qui justi-u ficat a peccato ; alter in seminΘ , alter inci Sanguine. An Peccatum in semine peccatore ris , et non justitia in Christi sanguine .... ει Si imputatur generatio , regenerationem OP -

pono ; nisi quod spiritualis est ista , illam carnalis. Nec patitur ratio aequitatis , ut es eX aequo contendunt , sed vincat necesse is est spiritus carnem , et sit efficacior caus-N Sa , Cuius est potior et natura ... Α priis mo homine manavit delictum . a summos coelo egressio gratiae ; utrumque a parensi te , illud a primo , ista a summo. nIX. Haec uutem , quae haud longa Perse-

SEARCH

MENU NAVIGATION