Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8a DE STATU IMPERII possessionem eorundem confirmare iita ut deinceps ditiones suas tanquam Duda ab Imperatore recognoscerent, ct fidem eidem atque Imperio jurarent. Et exinde factum ut si quid ditionum deinceps ab Imperatoribus in eosdem

conferretur , laudi fere nomine acciperetur. Non tamen multum pote

tiae & fastigii ipsorum per vocabulum Vasallorum decessis. Equidem cui de

meo in laudum aliquid concedo, eundem & in plenum, utut honoratiorem,

subditum mihi adsciscere possiim, quas placeat leges ipsius possessioni praescribere. Sed qui bona jam antea

parta, ab altero tanquam seuda deincepS Vult recognoscere , ille nihil aliud agere est intelligendus , quam ut isti, quem Dominum flaudi salutat, sese tamquam inaequaliter foederatum adjungat, istiusque majestatem comiter colendam sese obliget, sub oneribus ei conventioni adjunctis. Atqui extincta stirpe Carolina in plenam libertatem eVa-1erat Germania, di jamtum complures

102쪽

GERMANICI CAP. III. 83 Proceres amplas sibi ditiones quaesiverant. Postquam igitur placebat regium nomen alicui e Proceribus deferre, ne in antiquam iterum faciem Germania, in modicas civitates divulsa rediret, hautquidquam credere licet , istos opes suas voluisse projicere , aut absoluto alterius dominio subjicere, seque adeo ad subditorum conditioUem redigere ; sed potius validum sibi earundem protectorem quaerere, magnaeque se reipublicae inne ere per Vinculum, quo simplicis conditio civis haut produceretur. Introducto semel dc confidimato Principum statu , in parem cum antiquis Principibus fortunam evehi conVeniens erat, si quos deinceps ultro Imperatores eo titulo in locum extinctarum familiarum dignabantur. Nexum isthunc studalem , quo Principes Imperatori adstringuntur, nil aliud fere efficere, quam conditionem inaequaliter faederati , facile agnoscet, cui scientiae civilis sobdior intellectus.

Nam id quidem cum persona subditi

103쪽

84 DE STATU IMPERII consistere non potest : in ditionis suae ciVes Vitae ac necis jus habere . in eadem magistratus pro lubitu constituere , foedera inire , omnis generis reditus non fisco regio inferre, sed sibi retinere; denique nil praestare, nisi in quod ultro

consenseris. Coerceri autem per reliquos socium in leges foederis enormiter peccantem posse, compluribus antiquis& recentibus exemplis constat. Sed solum Imperatorem cognoscere su per caussis, quibus Princeps sua ditione ejici mereatur , Uti fundamenta potentiae Principum Germaniae erat convulsurum ue ita talia tentantibus Imperatoribus qui acriter contradiXere , per ignavam reverentiam jura sua prodere

turpe judicarunt. f. s. Quod ergo etiam in justis regnis iaccidit , in quibus subjectorum potentia imperantibus est formidabilis, id

multo manifestius ex eo tempore in Germania usu venit ut si quis Imperator propriis opibus, aut eximia Virtutis opinione polleret, Principibus etiam

utere in

104쪽

GERMANICI CAP. III. 8s Uteretur obsequentibus ; debiles aut ignavi fere precario regnarent. Et quiram profunde radicatam potentiam convellere , & sub leges verae Mona chiae Germaniam revocare conati sunt Imperatores, interdum sibi ipsis exitium invenerunt : semper spe sita exciderunt , & pricter molestias sibi aliisque conciliatas nihil sunt lucrati. Nec qui astu grassati sunt, multum profecere , .cum altera eX parte semper fuerit repertum, quo machinationes illae eluderentur & si quid ab larum, alia id via pensatum. Sicquam infeliciter ceciderint superiore seculo Caroli V, & hoc nostro Ferdinandi II. conatus , notissimum est. Nonnullorum tamen Principum Vires insigniter imminuit ipsorum luxuria , socordia . & prodigalitas , & quod rei augendae aut serVandae nullam omnino curam haberent. Nec paucae familiae ideo debilitatae, quod ditiones suas in plures particulaSinter agnatos diviserint. Aliquos etiam praeter suam culpam bellorum civi-

F a lium

105쪽

g6 DE STATU IMPERIIlium aut exterorum calamitates afflixit. g. 6. De Episcopis nunc quoque aliquid addendum. Constat igitur, ab initio eos, qui Episcopi vocabantur, a

reliquo Clero & populo fidelium fuis

se electos & constitutos. Post circa secuIum quartum , cum etiam Principes Christo nomina dare inciperent , passim invaluit consuetudo , ut qui Reipubl. siunma cum autoritate pCeessent, non temere paterentur aliquem ad Episcopatum adspirare, nisi accedente suo consensu. Scilicet cum intelligerent, quantum ad tranquillitatem Rei p. faceret, bonos & pacificos. ViroS sacra tractare. Atque idem jus etiam exercuere Francorum Reges, Ut ii in suo regno essent Episcopi, quos ipsi suo suffragio constituisseqt. Et eandem potestatem obtinuerunt ImperatoreSGermanici usque adHenricum IV. quem Gregorius VII. & Successores ob eam causam miris modis exagitarunt. DO- nec tandem tot turbis fessus ipsius filius Henri-

106쪽

GERMANICI CAP. III. 87 Henricus V. armo IIaa. in Comitiis Mormatiensibus renuntiavit juri Episcopos constituendi & investiendi , id quod olim fiebat tradito annulo & baculo Imperatori remansit potestas electo Episcopo conferendi regalia &seuda Imperii adhibito ritu tradendi Sceptri. Quo ipso quantum detrimenti autoritas Imperatoris ceperit, nemo non perspicit. Nam utut in seculares Principes parum fuisset potestatis ; horum tamen Vire S aequare aut superare facile crat, obnoxiis Imperatori Sace dotibus. Oeterum elli in conventione

Henrici T cum Pontifice expressum foret, ut deinceps electio Episcoporum esset penes Clerum & Populum: tamen Canonici sive Capitulares Ecclesiiarnm Cathedralium electionem sibi solis vindicare coeperunt, conni vente sine dubio Pontifice, e cujus revidebatur penes paucOS potius, quam integras Ecclesias electionem esse. Demum eo res deVer it , ut a Capitulo

Electorum Episcosorum confirmatio

F 4 Roma

107쪽

88 DE STATU IMPERII Roma peteretur curri antea illa , Ut& consecratio ad Metropolitanoς spectaret. Per pro vi sionem constitutorum a Pontifice Episcoporum proximia abhinc seculis rariora quam olim eX- empla invenias. Nec crediderim taliter submissum nune a Capitulo agnitum iri, niti per tumultus intestinos reluct ri non liceat. g. 7. Debent autem Episcopi Germaniae opes suas amplissimas liberalitati potissimum primorum Imperatorum.. Scilicet fervens eo tempore Principum

animos insidebat pietas , & quo quiS rura in Sacerdotes profudisset, eo a

iore sibi nexu Numen obstringi credebat. Quae tamen opinio jam apud multOS LXOleVit, qui autumant, studium excolendae pietatis apud SacerdoteS per nimiam opulentiam suffocari potius, quam ali. Videtur quoque non

paucis Sacerdotibus sat frontis fuisse , ut apud probos istos homines parum trepide procarentur , quibus professionis suae asperitatem molliri posse adpa-

108쪽

GERMANICI CAP. III. 89 rebat. Donati ergo Epistopis& Ecclesiis non solum praedia, decimae , aliique reditus, sed etiam integra Dominia , Comitatus & Ducatus : immo ®alia jura addita' , si1c ut demum secularibus exaequarentur -Etsi ad fastigium Principale plerique tempore oditonum & deinceps evecti ; neo jura regalia omneς simul & semel acceperunt , sed paulatim , & diversis temporibus. Unde factum, ut quidam adhuc aliqua parte istorum jurium destituam tur , aliqui cum certa restrictione e dem possideant Ad tantam dignitatem ut ascenderent, illud quoque non' Parum momenti attulit , quod nobilis. limi homines ad munia sacra adspirarent ; quodque barbaris illis seculis soli fere qualemcunque literarUm cognitionem haberent , qui sacris sese addixissent. Inde mature Episcopi ad consilia in aulis adsciti , illisque ossiciis praesecti , quae sine adminiculo literarum obiri nequeunt. Inde adhuc Cancellariorum dignitate primores Praesu-

109쪽

so DE STATU IM FERIIIum fulgent. Crediderim quoque Episscoporum bona non parum aucta, quod multi Principes, Comites atque Νο-hiles bona sua , aut partem eorundem ab Episcopis ultro tanquam seuda V luerint agnoscere , ut eo curatius ipsorum Salus per Clericos Deo comme

daretur. Eorum familiis extinctis bona Episcopalibus accrescebant. Denique quantum per donationes & test menta Procerum juxta ae Plebeiorum in Clericos divitiarum sit collatum, quis ignorat I cum quantovis pretio redimendas judicarent purgatorii ustu- .lationes , quas siris alioquin & aestus impatiens natio miris modis sormid

bat.

I. 8. Poterat jam Sacerdotes suae for. tunae non paenitere, utut vel maxime ambitionem & avaritiam non penitus ejurassent. Enimvero prout id genus hominum imperii in alios avidissimum, caeterorum in se potestatem aegerrime sueviti ferre: ita hoc unum ad persectam felicitatem deesse videbatur,quod in

110쪽

GERMANICI CAp. III. 9 Iin Imperatoris manu foret tam luculenta beneficia distribuere, cui eam ob causam peculiariter obstricti cogebantur vivere. Ni ejus ordinis reverentiat obstaret, improbissimos mortalium dicerem, qui munificentia Imperatorum uti eventus Ostendit, valde incon. sulta ad destritendum fastigium Imperatorium sunt abusi. Nec libertate dignum putaverim, qui manumissorem in patroni locum colere adspernatUr. Ut igitur Laicorum imperio sese penis tus subduceret Sacerdotum natio, fulmina Pontificis , dc turbae per Praesules: Germanos strenue excitatae demum effecerunt. Neque prius negotium facessere Imperatoribus desierunt, an- resignano ut plurimum Moguntino,

quem reliquus grex fideliter sequebas tur , donec a solo Pontifice ipsis pendere liceret. Quo ipso gravissimum

contraxisse morbum Respublica GermanorUm censenda est , quod magna pars eorum, qui ciVes ejusdem au-l Giunt , superiorem agnoscant, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION