Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sa DE STATU IMPERII extra horum Rempubl. est constitutus Ni forte credere velimus, tam emictim deperire eam nationem Pontifices , ut ejus' salute nihil antiquius ducant ; meliusque Romae perspici, quid Germaniae ex usu sit quam in ipsa Ge

maniata

L 9. Superest ut de liberis quoque C vitatibuς aliquid addamus. Ad seculum

ergo a Christo nato quintum Germania cis rhenanae vicos duntaxat moeni- lbuS carentes , aut dispersa habebat aedificia. Imoe ad seculum usque nonum unius tantum aut alterius apud Venedos urbis mentio sit. Etsi mature u bes extiterint in partibus transrhen

nis Romanorum ditioni quondam subjeistis ; uti & intractu, Danubio atque Alpibus interiecto, qui deincepς Ge

maniae adcrevit. Nullae autem antiquis

istis urbes partim propter inscitiam aedificandi, quam adhue plurima Germaniae loca prae se serunt 3 partim propter ferociam gentis , quae ista velut claustra aversabatur , & quod summam fere

112쪽

GERMANICI CAP. III. 93fere Voluptatem venatione nobilissimi quique metirentur. NeqUe Vero commoda urbium satis intelligebant, aut valde desiderabant, queis simpleX agrestisque victus, vilis supelleX, adparatus tenuis , superfluarum opum aut deliciarum nulla notitia aut cura. At Vero postea per religionem Christianam mitigati animi cultiorem vitam patientius ferre didicerunt. Subiit paulatim habendi amor, & exquisiitior luxuria aliunde invecta; quorum utrique eX urbibus multa accedunt alimenta. Principes quoque ad tantas opes provecti ostentatione divitiarum struendis sese

urbibus dare, rurestreSque aut eXre neOS , Ut eo concederent, multis immunitatibus invitare. Inprimis cum

post introductam religionem Christianam multis in locis servitus exolesceret, aut laxior redderetur, liberti, qu bus nulli agri, in urbes agminatim convolarent, opificiis aut mercaturae sese addicentes. Sed & propter irruptionem Hungarorum complures urbes in

Dissiliete;

113쪽

DE STATU IMPERII in Saxonia ab Henrico Aucupe eXtructae , aut munitae; qui nonum quemque ingenuorum ex agro in urbes justit migrare. Incrementa porro urbibus addidere praecipue faedera mutuae defensionis gratia, aut commercia inita. Existis nobile inprimis est id, luod Anno Ias . contraXere urbes Rheno adsitae, cui etiam Principes quidam adscribi voluerunt. Ob commercia potissimum maritima institutum ficedus Hanseaticum , cujuS quondam tantae fuere Vires , ut ipsiis Regibus Sueciae, Angliae& Daniae forent formidabiles. Etsi superiore seculo ea societas tantum non penitus corruit, tum quod minores urbes , cum lucrum viderent in solas majores redundare , passim desciscerent; tam quod Hansiicorum exemplo aliae quoque gentes , Oceanum aut Ma

perunt frequentare, Flandri praecipue& Batavi. Sic Monopolio istorum eXpirante VireS quoque conciderunt.

S. Ioc Caeterum etsi ab initio urbes molliori

114쪽

GERMANICI CAP. III.

molliori conditione habitae, quam vici ;Regum tamen atque Imperatorum potestatem non minus quam hi agnosce.

hant, iique in istis Jus dicebant per

Comites , aut Missos Regios, quOS Vocabant. Post enormi Imperatorum liberalitate multae in Episcoporum concessere potestatem, multa: Ducum &Comitum factae , reliquae solis Impera. toribus immediate subjectae remanserunt. Circa seculum autem XII. nonnullae earundem , prout quaeque opulentiae suae confidebat, laxiorem libertatem Usurpare coeperunt; quod turbis intestinis agitati ImperatoreS, aut recenSad id fastigium evecti, in ordinem eas redigere non possent, aut ultro earundem favorem & subsidium privilegiis& immunitatibus concessis ambirent, firmamento in refractoris Episcopos& Principes. Advocatos quoque &Praefectos Imperiales paulatim eXcutere proXimum fuit. Sed & sequentes Imperatores , cum viderent Episcopos opibus suis contra ipsos abuti , datis pris

115쪽

96 DE STATU IMPERII Irivilegiis effecerunt, ut primaria: UΓ-es istorum potestati subducerentur. Extinm quoque Ducum Sueviae prosapia complures ejuS Ducatus urbeS, alias sat modicae, libertatis usurpandae occasionem impigre arripuerunt. Hanc tamen libertatem istae urbes non simul obtinuer uni, sed singulae, prout DC-casio aut favor Imperatorum arridebat. Inde est, quod non omneS aequalibus perfruantur juribus, quaedam parte jurium regalium adhuc plane destituatur. Non paucae denique quod juris in ipsas competebat Ducibus aut Episcopis, emtione, permutatione, aut alio titulo redemerunt ; ab aliis per vim jugum excussum, cujus titulit iniquitatem post subsecuta transactio purgavit. Nam infirmitate aut inopia pecuniae conflictati complures inter ultima subsidia habebant opulentis subjectorum libertatem Venalem eXponere; aut cum cernerent eripi non posse,quod isti sibi usurpaverant modico accepto adquiescere in lucro duxerunt. Pur

116쪽

GERMANICI CAP. IV. 97

De Capite Imperii Germanici IN Fatore , ubi de flectione 9 Eleetiribus.

g. I, Ermania, utut ex ram multis componatur membriS, quorum plura justarum & validarum instar civitatum habent ; a Caroli M. tamen temporibus uni capiti, quod antiqui populari sermone simplicius Regem , sequentes ambitiosius Romanorum Imperatorem , aut Caesarem nuncupavere) subjecta fuit , nisi qua interregna intercurrerunt; & ob istiud caput plerisque una & simplex Respublica fuit visa. Istud caput quomodo constituatur, deinceps despiciendum erit. Operae pretium autem fuerit rem paulo altiuS repetere , ut simul adpareat, quantum Vetus electio a recentiore discrepaverit, & quae genuina sit Principiun Electorum origo. Circa

117쪽

98 D K STATU IMPERII Carolum ergo M. ejusque posteros distincte considerandum est Imperium Romanorum , & Regnum Francorum. Illud vocabulum in Carolum collatum est acclamatione &consensu populi Romani, & Pontificis, tanquam praecipui hujus membri, vel potius , qui imperium in eundem jam non obscure meditabatur ; & quidem jure, uti adparer, haereditario. Sic ut Successorum ipsius coronatio in Imperatores Romanorum non habuerit vim novae & liberae Electionis , sed solennis duntaxat inaugurationis. Sane enim Carolus filium Ludovicum , & hic Lotharium in consortium tituli Imperatorii adsumssisse legitur ; nec tamen de requisito prius novo Pontificis & Romanorum consensumentio eXtat. Antiquos autem Francorum Reges consensu quidem & acclamatione Procerum & totius populi constitutos legimus ; sed ita, ut ni1i gravissimas ob rationes a prosapia defuncti Regis hautquidquam discederetur. Ac- euratius tamen inspicienti patet, ad

118쪽

GERMANICI CAP. IV. 99 successivum potius, quam electitium

genUS referendum esse regnum Francorum quippe cum in autorem stirpis hac cum conditione videatur Regnum collatum, ut idem ira posteros tranSmitteret , nisi eo valde indigni populo adparuerint. Adeoque per adprobationem illam procerum & populi miis Regum defunctorum non NOVUmjus ad regnum fuit quaesitum ; sed declaratum , filium juris e prima collatione quaesiti non esse incapacem. Dejecta deinceps solio Francorum stirpe Carolina, regnum Germaniae , seu

uti tunc vocabant, regnum Francorum Orientale , liberrima Procerum electione delatum fuit Ottoni Saxoni. Quo senium excusante ejusdem consilio electus fuit Rex Germaniae CUnradus Franconiae Dux , quem aliqui e Caroli posteris esse putant. Hujus itidem conlilio per liberam electionem in regnum evectus fuit Ottonis Saxonis Fjlius Henricus Auceps, qui sola contentus Germania ne invitante G a qui-

119쪽

Ioo DE SΤΑΤ U IMPERII quidem Pontifice Imperatorium nomen Voluit recipere. Enimvero hujus filius Otto M. subacta Italia Romam & ditionem Ecclesiae ita cu m Regn o G ermania connexuit, ut qui hoc fuisset potitus,

citra novam electionem Romanorum

quoque Imperator esset, coronatione Pontificis non nis1 solennis ritus vim habente , etsii quondam ante eandem

non temere Imperatorium nomen RegeS Germaniae usurpaverint. In ipso autem Germaniae Regno idem fere succedendi modus obtinuit, qui in antiquo Francorum Regno, ut scilicet procerum & populi consensus ab ordine famguinis non facile discederet. Idque duravit usque ad Henricum IV. cujus prava regni administratione quae arguebatur moti Proceres Germaniae , frigidam suffundente Pontifice , in Imperatorem insurgunt, eumque demum regno dejiciunt. Ex quo tempore Vis

successorii juris paulatim imminutum est , quoad demum electitium jus plane invalesceret.

s. a.

120쪽

GERMANICI CAP. IV. IGI3. 2. Facta autem fuit antiqua illa adprobatio & electio ab universo populo , seu Proceribus & potentiorum urbium selectis; eisii Procerum, Principum scilicet, Episcoporum & Nobilium , plurimum heic voluisse autoritatem extra dubium sit. Ab aliquot tamen jam seculis, caeteris omnibus exclusis , eligunt septem, & post pacificationem Westphalicam octo Primarii Principes , an isthoc officio Electores dicti: tres Ecclesiastici, Moguntinus, Trevirensis, & Coloniensis Archi-

Episcopi.& quinque seculares Rex BO-

hemiae, Duces Bavariae, & Saxoniae, Marchio Brandenburgicus, di ComeSPalatinus Rheni. Hoc jus quo tempOxe isti Principes nacti sint, non ita liquido constat. Equidem per duo amplius secula, ab anno circiter Iaso. ad annum 1 QO. recepta fuit Opinio, Ottonem III. Imperatorem & Gregorium V.

Pontificem septem Electores instituisse ; nisi quod alii autores heic primaS. Partes Imperatori, alii Pontinci tri-

SEARCH

MENU NAVIGATION