장음표시 사용
81쪽
6a DE STATU IMPERII sessionem, ut fastidiose, &non nisi hac conditione obtinuerunt, ut bona immediata Principis fastigio digna, si
nondum habeant, deinceps si1bi comparent. Quantum mihi constat, sunt Principes ab Holienetollem, Eggemberg, Nassau Hadamar, Sigen, &Dibleriburg , LobcoWiet , Salm, Dietrici stein, Aversperg, Piccolomini. Schwar-tZenberg , Portia, Oft-Frisland , FUrstenberg, Waldec, oetingen. Verum quia Ferdinandi conssilia successus destituit, nec istorum opeS cum antiquorum Principum potentia ullo modo 'comparandae, parum quoque momenti contra eosdem fecive hactenus deprehensi sunt. P sertim cum facillima ad opes iisdem circumponendas Via sit interclusa , quod Imperatori non licet lauda Imperii vacantia, quae alicujus sint momenti, in quemcunque placuerit conferre. .
g. Io. Alteram clamem Principum per Mermaniam constituunt Episcopi & Ab-hates. Hos etsi e simplici saepe nobilitate,
82쪽
GERMANICI CAP. IL 63 aut Baronum, Comitumve dignatione electio Canonicorum ad illud fastigium provehat; in Comitiis tamen aliisque actibus priori fere prae secularibus loco potiuntur. Scilicet postquam recemtiorum fortuna Sacerdotum immane quantum a tenuibus antiquissimorum
rebus discessit, absurdum fuerit illos amplius adstringere velle obsoletis legibus , super modestia ejus ordinis a Sal-Vatore promulgatis. Et fortari isti leges ad primaeva illa tempora duntaXat debebant valere. Nam id revera ridiculum erat, homines piscatoreS, aut textores ambitiose priorem locum affectare,quibus indiem victus labore manuum aut collatis stipibus quaerebatur. Etsi autem per totum orbem Christianum , qua Catholidi ritus vigent, magna sit Sacerdotum autoritas,& fortuna lautissima ue nusquam tamen quam in
Germania, tantae sunt ipsorum opes, tanta potentia. Ac multos eorum a
Principibus secularibus haut digerre vl- deas ditionum amplitudine, aut adparatus
83쪽
6 DE STAΤU IMPERII ratus domestici splendore. Par quoque in subjectos iurisdictio , ac potestaS.
Nonnullis quin etiam acrior galearum, quam riarae amor, δι non paulo emca. cior Vis in accendendo Marte, turbisque
patriam suam ct vicinos involvendis, quam in propaganda pietate. Frequentiores tamen hodie quam olim sunt, quos non pudet sacris ordinibus initari,& semel aut bis per annum specimen edere, quam solerter calleant exprimere augustissimi sacrificii gestus. Caeterum Cum quondam ipsorum opes secularium Principum ditiones superarent, aut saltem aequarent, non exiguum eaedem detrimentum passae sunt occasione reformatae per magnam Germaniae partem Religionis abreptis bonis sacris, quorum possessio comentione Passaviensi , & pace Augustana, ac post per pacem inphalicam com firmata. Nam per Circulum utrumque Saxonicum paucissima Sacerdotibus remansere. Principibus superioris Gemmaniae, si Ducem Uurtenbergicum
84쪽
GERMANICI CAp. II. 6seXcjpjaS , parcior praeda. Causam adsignaVeris , quod Saxonibus minor e Carolo U. Caesare metuS, quam istis , quos vicinia suarum ditionum,aut prinsentia premebat. Quin & dispers, magis isto tractu Sacerdotum ditiones, &validiorum intercursu Principum debilitatae. Per superiorem Germaniam, & estphaliam contiguas magis, & ad auxilia invicem ferenda magiS accommodas posuere Sedes , & inprimis totum Rhenum , qua parte laetissima est Germania, obsederant, nisi tam decoram seriem Electoris Palatini terrae interrum perent. f. II. Principatus igitur Ecclesiastici, qui in Protestantium manUS non per- Veneriant , hi fere sunt. Tres Archi- Episcopatus, Moguntinus, TreVirensiis,& Coloniensis, quibus dignitas Electoralis annexa. Archi-EpiscopatUS prae terea Salisburgensiis, & Vesontinus in Burgundia. Simplices Epitcopatus sunt BambergensiS, urZburgensiS, ormatiensis, Spirensiis, Alchstetensis, Argen-E toratensIS,
85쪽
66 DE STATU IMPERII toratensiis, Constantiensis, Augustanus, Hild 1ensiis, Paderbornensis, Freism-gensis , Ratisbonensis , Passaviensis, Brixiensiis, Bassileensis,Leodiensiis, Osna- brugensis, Monasteriensis,Curiensis. Inter Episcopos primum locum obtinet Magister ordinis Teutonici Equitum. Aliquando tamen duo pluresve Episcopatus uni conferuntur, Vel quia uniuS reditus parum sussicere videntur ad sustinendum splendorem aulae Principa- llis, vel ut aemulis suis magis essent formidabies. Episcopatus LubecensiS, praeterqua quod religionem Prote- testantium induit, paulo minus quam in patrimonio Ducum Hollatiae censeri
potest. Inter Abbates, qui Principum dignitate fulgent , sunt Fuldensis,
Kemptensis, Et angensis, Murbacensis, Luderinus, Magister ordinis Equitum S. Joannis, Abbas Berclitesgadensis, Veissenburgicus, Prumiensis, Stabulensis, Corveianus. Reliqui Praelati, qui Principes non sunt, in duas classes dividuatur, Suevicam, & Rhenanam ,
86쪽
GERMANICI CAP. II. 6 quarum singulis unum in Comitiis suffragium fertur. Isti dignitate Comitibus pares habentur. I. Ita Comitum quoque & Baronum per Germaniam longe splendidor conditio , quam in aliis regnis. Nam iisdem fere juribus , quibus PrincipeS,
fruuntur, & antiqui Comitatus sat ampla plerique territoria complectuntur 3 cum alibi saepe modici dominum praedii titulo Comitis superbum videas incedere. Etsi quibusdam familiis Comitum , non minus atque Principum,haut parum nocuit ditionis inter plures fratres divissio, magnum hilustribus domubus malum, & non nisi inter plebeios
aequitatis aut pietatis nomine eXcusatum. Nonnullos etiam supina patrimonii cura, sumtuumque luxuria non
parum affixit. Hodie Comites isti in Comitiis i quatuor ferunt suffragia
unum etteraVici, alterum Suevici, tertium Franconici, quartum mest-phatici. Qui mihi innotuere hi fere , sunt. Comites de Nassau, Filinenberg, E a Hohen.
87쪽
meum non fuit. Sunt praeterea non pauci Comites & Barones tum in aliis Germaniae partibuS, tum magno numero in ditionibus Caesaris haereditariis , antiquiores aut recens in eum ordinem evecti,qui cum aliis Statibus subsint, in Comitiis locum non inveniunt. EOS recensere nostrae non est operie. g. 13. Est praeterea non eXiguus per Germaniam numerus liberarum civitatum , quae quod nulli Statuum, sed Imperatori & Imperio immediate subsunt,Imperiales vocantur. In Comitiis
88쪽
GERMANICI CAP. II. 69peculiare Collegium constituunt, ubi in duas classes vulgo scamna Vocant separantur, Rhenanam, & SUeVicam. Praecipuae inter istas sunt Noriberga, Augusta Vindelicorum, Colonia, Lu-beca, Ulma, Francofurtum, RatiSbona, Aquisgranum, &quae postliminium expectat Argentoratum. Mediocres, Wormatia, Spira , Memminga, Eslinga, Halae-Suevorum, Heilbronna,LindaVia, Goslaria , Millhussium , Northusium. Reliquae libertatem magis suam, quam opes possunt jactare. Harum urbium
an te seculum unum atque alterum
magna erat potentia , & ipsis Principibus formidabilis. Hodie plerarumque
opes acciste 3 nec frustra aliqui augmrantur fore, ut aliquando penitus sub jugum mittantur. Saltem Episcopi non obscure minantur illis , in quibus Cathedrales ipsorum Ecclesiae eXtant. Sed dc antea fuerunt quaedam validissimae urbes, quae libertatem non ita liquido jure usurpare arguebantur,
sed nunc in ditionem Principum sunt E a re
89쪽
redactae, sicut ex earum numero Ham-
burgum, Jc Brema praecipue superstata. In Hamburgum, totius Germaniae opulentissimam urbem jus praetendundΗolsatiar Duces velut in ipsorum territorio sitam. Sed quod jus Hamburgenses hactenus tum oppositis aliis juribus, tum validissimis munitionibus eliserunt , accedente Vicinorum faVOre , quOS nunquam ea vecordia subibit, ut Regem Damae tam opimo bolo potiri patiantur, Saxoniae utrique deincepς praegraVem futurum. Quae&causa Visurgi accolas Principes subigit, ne Bremam a Suecis in ordinem redigi concedant.
f. I4. Equestris Ordinis in Germania duplex est conditior pars enim immediate Imperatori Sc Imperio subest, pars alios status dominos agnoscit. Quidd priorem classem pertinent, Vocare se sueverunt Liberos Imperii Nobiles ,& conjunctim immediatam & Liberam Imperii Nobilitatem. Iidem pro dia
strictibus, in quibus praedia possident,
90쪽
GERMANICI CAP. II. II dividuntur in classem Franconicam , Suevicam & Rhenanam , quarum singulae iterum in minores particulas dispescuntur. Iidem ex suo ordine certos habent Directores & Assessores,
quibus negotia rem ipsorum communem spectantia curae sunt. Interdum etiam , si quid majoris momenti inciderit, conVentus agitant. Ad Comitia tamen Imperii non vocanrur; quod ipsi in favorem sui interpretantur, ut sumtibus ibi requissitis possint supersedere. Et sane parum iisdem profuturum erat, unum atque alterum suffragium in tanta multitudine ferre posse. De caetero
pari fere cum reliquis statibus libertate& juribus gaudent, ut ad Principum
fortunam nihil ipsis desiit, praeter ope S. Insigne quoque in eosdem redundat emolumentum e Canonicatibus & beneficiis Ecclesiasticis, per quae facilimus est ad fastigium Principale adscens ;quo provectis in proclivi est familiis suis laute prospicere. Praeterquam quod oppido quam jucundum siti opimos redi-
