Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

a DE STATU IMPERII tus citra ullum laborem per otium possse consumere. Caeterum non paucoSquerentes audivi, Principeς quosdam suae libertati non obscure imminere. seque ab iisdem parum propitio vultu adspici, quod cum in mediis ipfbrum

territoriis sedes habeant, tanta libertate gaudeant. Quinimo a nonnulli S. jactari; tantam multitudinem minutorum regulorum parum facere ad Validitatem magnorum Imperjorumia Quod si externum bellum ingruat, ipsis utrique parti in ptaedam cedere Enimvero neque Nobiles propter incertum periculum certam libertatem . projicient: nec temere reliqui sunt pansuri, pantam accessionem paucis Principibus accrescere , ni magna aliqua rerum conVersio occassionem pandat, aut lento temporum lapsit & per subtiles artes attritae Nobilium Opeς

ruanta

f. Is. Paucis hic quoque monendum, vastum isthoc Imperium dividi in decem regiones , seu circuloS, uti Vocant,

92쪽

ex instituto Maximilian. I. anno I OOia quo sex initio sunt designati, quibuSanno I Ia. quatuor sunt additi. Quorum nomina sunt ista: Austriacus, quatuor Electorum ad Rhenum , Rhenanus: Superior, SueVicus,BaVaricus, Franconi-cUS,SaXOnicUS Superior, Saxonicus Inferior, estphalicus , & Burgundicus.

Regnum Bohemiae cum adjuncta Silesia & Moravia ad nullum circulum Pertinet , neque peculiarem constituit; liquido argumento , foedere id magis Germaniis innecti, quam in eandem cum ipsa civitatem coaluisse Quae cujusque circuli membra sint, passim in vulgaribus libellis. expositium in VeniaS- Spectat ea divisio potissimum ad commodiorem conservationem pacis publicae & exsecutionem justitiae contra contumaces. Cui fini etiam singuli sibi possunt eligere Ducem, peneS quem summa sit militiae, & conventus agitare , conVocari solitos per primarium Circuli Principem, unum alterumVe, in quibus cum de aliis ad defensionem,

E s atque

93쪽

DE STATU IMPERII atque utilitatem circuli spectant, tum etiam de re monetaria tractatur. Quanquam an non & eadem divisio ad distractionem Germaniae faciat, dum quae unum Circulum adfligunt mala , reliquos segnius assiciunt, non immerito dubites.

De Origine Sinuum Imperii , O quibus gradibus ad istam potem

tiam ad euderint.

D accuratam Imperii Germanici notitiam comparandam cumprimis necenarium est inquirere, qua via illi,qui Status Imperii Vocantur, ad tantas opes pervenerint. Citra hoc enim haut quidquam perspiciemus causam, quare ista Resp. tam i regularem formam induerit. Cum autem Status isti sint vel Principes secula

94쪽

GERMANICI CAP. III. 7s res & Comites, vel Episcopi,vel Urbes ;igitur de singularum harum classium origine pauca investigabimus. Principes Germaniae seculares gerunt titu- Ium vel Ducum, vel Comitum cum aliqua adjectione, qua audiunt PsalZgravit, Laiadgravit, MarggraVii,&Burg- graVii. Nam quantum memini praetePnovitios illos Principes soli Anhaltini hodie nudo vocabulo Principum utuntur , nisi quod nonnulli aliis filis titulis eundem interiectum habent. Sie Austriaci vocant se Principes Sueviae, Duces Pomeraniae, & nunc Reges Sueciae Principes Rugia Marchiones Bran-denburgici Principes Halberstadii,Mindar, & Camini Landgravit Hassiar,Ηirs-feldiae.

f. a. Inter priscos ergo GermanOS ante Imperium Francorum militare erat

officium Ducum, arguente id satis etiam Teutonico vocabulo Hergog, qui utplurimum ex opinione virtutis legebantur , quando necessitas bellandi ingruebat. In pace qui civitates gube nabant,

95쪽

6 DE STATU IMPERII nabant, & per pagos, vicosque jus dicebant , e nobilitate fiere elini,Grevensive Graven vocabantur ; Latine Praesidem rectius diceres, etsi pro eo Vocubulum Comitis magis arrisit. Nam ex usu seculorum a Constantino Magno priorum temporum significaticinem non attendimus, J Comites audiebant, qui ministeriis aulicis praeerant aut qui in Provinciis milites regebant, jurive dicundo operam dabant. Franci postea, cum Alemaniam & alia Germaniae lo- ea sibi subjecissent, ad morem Romanorum devictis Provinciis Duces imposuerunt, i. e. Presides administrandis

militiae pacisque negotiis ; quibus imterdum Comites adjuncti dicundo juri.

Quaedam etiam Provinci e Comitibus. solis sine Ducibus regendae tradeba tur. Omnis. tamen horum potestas. non alia erat, quam magistratus proprie dicti.. Successu tamen temporiS.

Iactum , postquam isti Duces ad vitam constituerentur , & patribus plerumque filii surrogarentur, ut, nacti tam

96쪽

GERMANICI CAP. III. 77 egregiam Occasionem proprias opeS stabiliendi, paulatim Regum suorum autoritatem leviorem habere , ct provincias si1bi concreditas velut in patrimonio suo coeperint numerare. Neque Vero magis exitiabilis Monarchiis erroraecidere potest, quam si ejusmodi administrationes fiant haereditariae, ubicumprimis eaedem rem quoque militarem complectuntur. Sicut vix citra risum legi possint Scriptores, qui istud quasi laudabiliter & prudenter factumcefendere conantur. Nam est quidem regia laus bene meritos magnificis mactare prauniis. Verum si Dominus omnes servos suos libertate velit donare , ipse deinceps puto sibi calceos purgabit. Et magis quidem obstringitur bono aliquo pater, quod in filium se

transmissurum novit: sed quo ardentius filium amat, eo magis dabit Operam , ut in bonum illud alteri quam minimum juris sit. Sic majori cura solemus prosequi res nostras, quam ali

nas. Sed non ideo bonus paterfamilias statim

97쪽

8 DE STATU IMPERII

statim fundum suum colono donat. Ut rebellionibus Praessidum obviam eatur, minus sumtuosa dantur remedia,quam ut Provinciarum administratio haereditario Iure ipsis concedenda sit. Illud vero valde absurdum, imperantiS majestatem inde aestimare , quod multoSin sua ditione habeat, qui ipssius imperium impune possint spernere. Caeterum uti tale quia nemo ultro introducit , cu indolem Regni servare cordi est, ita quae diximus hautquidquam eo pertinent, ut ubi istud semel in aliqua republica receptum fuerit,ideo aut hanc plane damnandam, aut in vim legis publicae inolitum morem per Violentiam convellendam judicemus. g. 3. Caeterum Carolus M. animadVer-χ majorum errore Ducatus laxa nimis spatia complexos sustulit, & Provi cias ampliores in plures divisiit parteS , easque Comitibus regendas tradidit. Horum aliqui simplex Comitum nomen retinuerant. Aliqui dicti PsaltZ- graven seu Pallentsgraven, Comites Pala

98쪽

GERMANICI CAP. III. 79 Palatini, praefecti Palatii Regii, quique adeo in aula Regis jus dicerent. Aliqui Landgravit; quasi dicas, Comites Provinciae integrae impositi. Aliqui Marggravit, praefecti limitaneis locis, ad repellendas hostium incursiones, simulque dicundo juri. Aliqui denique Burggravit,quasi dicat praefecti arci alicui regiae. Et isthaec quidem munia ac dignitates Carolus hautquidquam in

perpetuum aut jure haereditario viris strenuis concedebat; sed ut revocandi& in alios conferendi libera potestas foret. Pos: Carolum tamen ad antiquum errorem reditum, & praeterquam quod

in illis magistratibus filii fere patribus

surrogati, etiam ex coalitione plurium Comitatuum , aut Voluntate posterorum Caroli aliquot Ducatus instituti, magna terrarum spatia amplexi. His praefecti, genio ambitionis humanae ignavum ducebant occasione proprias stabiliendi opes non solerter uti, dum

Francorum Imperatorum autoritas

magis magisque invitesceret, intestinis

disco

99쪽

8o DE STATU IMPERII discordiis convulsa potentia. CumprI-mis Dux Saxoniae Otto , Henrici Au- cupis pater, validissimam sub se habens nationem eo usque se confirmavit, ut ad Regium Imperium imi praeter nomen ipsi deesse videretur. Inde cum Conradus I. in ordinem redigere ejusdem Filium Henricum seu stra agi lasset, tandem moriturus autor fuit Procerihus , ut in istum regiam dignitatem conferrent, consultius credens ultro dare , quod per vim ipse sibi sumere poterat, aut ne iste a reliquo sese corpore Germaniae separaret. Sunt tamen& Principes, qui opes suas liberalitati Imperatorum in acceptis referunt 3 cujus rei exempla inprimis in historia

Ottonum occurrunt. Quae tamen an

ad leges Monarchiae attemperata, jam

inquirere non vacat. Incrementa podiro potentiae suae Principesi debent donationibus Imperatorum, emtionibus, haereditatibus non solum jure Sanguinis , sed etiam per pacta de mutua successione Germani confraternitates

haere

100쪽

GERMANICI CAP. III. 8 Ihaereditarias vocant, delatis. Quale pactum adhuc extat inter potentissimas Domus Saxonicam, Brandenburgicam&Ηassicam. E tali pacto etiam ad Saxones devolutus est Comitatus Henneber-gicus , ad Brandenburgicum Pomerania. Quia tamen potestatem Imperatoris , quam in ditjones Principum tanquam Dominus seudi obtinet, ejusmodi conventionibus hactenus eludi in aprico est , Ut consolidatio in infinitum extrahi queat: inde neque tales citra ratificationem Imperatoris valebunt neque tranquillis reipublicae temporibus In eaSdem Imperator aut reliqui ordines facile consentient. Quaedam denique a nonnullis inter turbida Reip.

per Vim OccUpatu. I. 4. Caeterum cum sine convulsione

totius Germaniae, & fortasse non sine exitio convellentium semel parta utcunque Principum potentia destrui non posset, satius visum Regibus, praeser'tim postquam alia conditione in regnum ipsos non essent adscituri Principes,

SEARCH

MENU NAVIGATION