Hermetis Trismegisti qui apud arabes fertur de castigatione animae libellum edidit latine vertit annotattonibus illustravit Otto Bardenhewer

발행: 1873년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. o. Caput quartum. Mundus naturae, o nnima, ΘΚ robus puris et rebus im- 1 mundis conqtat: quiive immunda ante puras obducRs - pam senim rationem is qui solicitatem appetit sequatur oportet sciasque res puras post res immundas hibere melius esse quam immundas post puras -. Sed cave in opinionom adducaris in mundo naturae puri quid inveniri; namque si quid puri in eo invenitur, non revera Purum ost, quia in Po cui non est perpetuitas puri quid inesse non potest, immo omnia quae in eo confinentur immunda sunt et quavis re gravi graviora; verum enim voro similisndinom tibi propoAni. Sin aut in rom ver puram 2

52쪽

II. v. B. exordium capit.

tereundi eam quaeras. Etenim si proprio eius loco eam quaeris, invenis senis, si nlibi, non invenis. Iam vero si quod quaeris non invenis neque assequeris quod sectaris, maeroribus et egestato afficeris quibus fit, ut in a grotationem cadas qua nil mortρm ndduceris et Knimi felicitatis vitaeque perpetuas amis

sionem.

3 Istud vehiculum, o anima. quo p r ingens hoc marct ve heris sex solis aquis est quae congelatae sunt et per accidens vehiculi vicos gerunt. Mox sol ουuper eis orietur quo futurum pQ, ut dissolvantur rursusque plμmonsi sui formam induant et is in summa a lun sedoni in rolinquant. Eo autem in statu

53쪽

quod tamen non solum non necessarium esse sed serri non

permanere certa nequibis, quoniam vehiculum anquiras necesse erit neque vero quidquam vehiculo esse poterit nisi facultates bene natandi et roeti cursus tensendi, quoad eas consecuta eris. Aqua, o Rnima, si pura et liquida . est, oculos ad omnia 4 quaecunque in ipsa sunt penetrare patitur; si rebus immundis ot sordidis miscetur, oculi impediuntur ne res quae nunc abditae in ea latent percipiant. Perinde sol so habet qui si lumine suo res collustrat, oculi eas secundum veritatem percipiunt, si accidit, ut vaporibus, sumo, pulver quasi obscuretur, oculi a rebus illis percipiendia arcontur. Perinde prasstantia et subtilia rationis lumina si robus erassis, spissis, tenebricosis sese miscent, eis inquinantur atque a percipiendis formis ot figuris in ratione ipsa positia prohibentur et tacultate cogitatione rerum

54쪽

sibi insormandarum privantur, quo sit, ut anima ea quae sibi parias Oportet parero eaque quae cognoscat oportet cognosceroos ad salutis suae viam ingrediendam rectum cursum tener non amplius possit. 5 Aspernatio domus, o anima, non in eo cernitur quod quis exornarct atque excoleres eam mittit, nihilominus vero non invisus longius in su commoratur, immo perfecta eius) aspornatio in eo cernitur quod quis domicilium transferre cupit at ius ademigrandum ex Da Paratus ost promptusque. Perinde, o anima, asportantio mundi naturas non in Eo cernitur quod quis voluptates ac cupiditates sius missas iacit, nihilominus vero non invitus in eo permanet, immo vera eius aspernatio est vohs- mens dosiderium ox eo excedendi atque ab eo eiusque inimi-6 citia, contrariotate, repugnantia, obscuritate conquiescendi. Quare mortis physicae desidorium studiumque animo infigas oportet,

55쪽

O anima, et anxietatem eius caveas. Timors enim olus efficitur pernicies, desiderio eius salus. An nescis, o anima, morte Phy Bica sors, ut ex angustila omigres ad commoditatem, ex egestate ad copiam, o tristitia ad laesitiam, e timore ad securitatem, elaboro ad quietem, e doloro ad voluptatem, ex negrotatione ad sanitatem, e tenebris ad lucem P nequo igitur nimis dolpas quod vestimentis mali si sucati exueris et vestimentis boni et perpetui indueris simulque ros istas certo cognoscis experirisque et qua ea natura simplici atque unica coram spectas. Amicos sociosque in mundo exsistendi quaseris, O anima, Tquod tamen effici non posso non ignoras. Invenitur enim id quod quaeris in solo animorum mundo quippe quoruui natum

56쪽

μ B. M R. et L. I. . R. 3 AR a sine s); ' sexstat in W. ce αγοῦ Τ in R. et L. tota haec sentantia Omittitur. simplex sit, pura, munda. Quare si illud appetis, illuc convertaris ut quod vis assequaris iisquε in mundo exsistendi aliquid quaeras quod in eo non est, quia incolae eius captivi sunt et servi: captivo autem quid, quaeRo, tribuendum est amicitias vel quid fidei servo 3 Quod tibi Porsuadeas ac velut agendi rEgulam sequaris fimniterque tenens. 8 Scias, o anima, omnem qui quid amittit errare, omnem qui errat tu perniciem incurrors. Cave igitur id quod amittis sequaris, De err s atque in perniciem Incurras. Durissimum est, O anima, ab amicis doseri, at vero durius amicitia coniunctum esse cum aliquo qui certe amicum deseret. Incolae huius mundi, o anima, iniuria assciuntur et assciunt atqus in errorem inducuntur si inducunt; veluti animaru

57쪽

in curarum atque aegritudinum domicilium advenientem summa cum hilaritate si laetitia excipiunt, si ex eo rovertitur fletu et eiulatu eam prosequuntur, qua quidem in re Satis, o Rnima, cernitur iniurias veritatisque et iustitiae repugnantiae. Persuadeas tibi, o anima, atquo assidua rerum contempla- 9tione intelligas cognoscasque quattuor res necessario perniciei tuae causas esse: inscientiam, tristitiam, egestatem, timorem. Sela A autem, o anima, eum qui rebus explorandis operam navat inscientiam effugere. sum qui bona externa missa facit tristitiam, eum qui libidinibus abstines egestatem, eum qui mortem physicam desiderat neque invitus subit timorem. Is qui inscius est, o anima, veram ullius rei naturam 10. omnino ignorat, is qui res externas sibi parere studet per

omnem vitam tristis ost, is qui libidinibus quasi quodammodo)eget nullo non tempore ogenus est, is qui mortem physicam Diuitigod by Corale

58쪽

L. - , : attamen legendum esse suspicor o h olla. timet securitatis dulcedine caret. Quid autem 3 Anima inscia tristi, ogena, timore cruciata num quid potest esse miserius 3 11 Si eum spersectionis) gradum obtineres, o anima, ut acer

bitates mortis qua eo adduceris, ut a rerum natura Rbstracta sis atquo avocata, constanter ferro posses, timorem et egestatem simul effugeres. Constantiam igitur animo infigas, o anima, neque ad tristitiam peregrinationis etiam egestatem et timorem accedere patiaris, ne in perniciem incurras. 12 Constanter et firmiter mori, o anima, gloriosum est; timide atque ignave mori turpe. Mori, o anima, momentum tantummodo temporis est et

celeriter) finem capit, turpis captivitatis perpessio statua est diutinus. Mortem igitur a rerum natura in subire ne nolis, at . Floisehor: in der meu der Natur. Diuitiam by Corale

59쪽

verba OA. . . . Oral in W. desiderantur; ' R. st L. . - l. vero noli in captivitatem redigi. Ista enim mors est vita perpetua, haec captivitas mors perpetua. Hic, o Ruima, tres sunt gradus quorum summum atque 13 amplissimum ascendas. Infimus eorum eius gradus est qui scit

quidem at non agit, qui hominis instar ost armati quidem at non sortis; ignavus autem quid emcore potest armis 3 Secundus gradus eius est qui agit quidem at non scit, qui similis est homini sorti quidem at inermi; inermis autem quomodo occurret hosti 3 Verumtamen ut tacilius homo sortis arma quam ignavus sortitudinem consequitur, ita is qui agit quamquam non scit praestat ei qui, scit qui dom at non agit. Tertius denique gradus eius est qui et scit set agit, qui similis ost homini et sorti et armato: atquc eum quidem gradum summum esse oportet. Luna, o RDima, lucet quamdiu solo illustratur; si accidit 11 ut ipsam inter et illum terras umbra intercedat, deficit atque obscuratur. Perindo anima quamdiu latione illustratur lucida

60쪽

verba dis . . . . in W. desunt. est et splendida; si ipsam inter et illam causae exsistendi atque intereundi interveniunt, anima lucem suam amittit eaque privatur atque obscuratur. Quemadmodum porro luna quamdiu terra medio mundi loco consistit desectum non effugiet, ita anima quamdiu in rerum natura haeret tenebras et detrimenta non offugiet. Qua ex explicatione patet animam non nisi ita conquiescere, ut mundum naturae relinquat atque ex hac vita sestinanter excedat. Diuiti o by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION