Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

LIBER II. . 89 vinos stemus paratissimi, seu nos vinci,

cadere,mori; seu vincere nos velit Deus,& triumphare di sicut fuerit voluntas in caelo,sic fiat. Sic Ioab pugnam initurus periculosiorem, ad Abisai fratrem: Esto vir fortis , inquit, & pugnemus pro populo nostro, & civitate Dei nostri i Do- 'minus autem faciet quod bonum est in conspectu suo. Summi momenti est, int omnibus sic animum instruere, ut omisnem rei eventum divinae adscribat providentiae. Fit enim non raro, ut viri docti, prudentes, bellicosi, sancti,& fortiter agant dc perite,exitu tamen minime secundo , qui tamen non minus in Dei providentiam referendus, quam felicis

simus quisque successus. Ea de caussa Ecclesiastes: Vidi sub sole, inquit, nec

velocium esse cursum, nec sortium bellum, nec sapientium panem,nec doctorum divitias,nec artificum gratiam : sed tempus casumque in omnibus. Casum vocat,quod nobis videtur tale,non Deo.

Nil profecto rari est intelligentem & industrium spe sua fraudari; hoc nos malum casum censemus. At Thomas Actuinas e verbis Ecclesiastae recte colligi aia firmat , Nihil esse a casu, aut praeter in Iuntatem ac praescientia caussae primae. Casus enim inveniuntur in rebus teminpori obnoxiis, dc humanae scientiae subjectis: divina vis & Providentia omnia ab omni aeternitate praescivit,omnia la

112쪽

so DE CONF. voLvNri lcertosque fines dirigit, dum sua cuique

tempora, suas humanis conatibus varie- l ltates praestituit, ut vel sic divinae Provi- identiae immemores, ab inopinatis casi- ibus adversisque eventibus discant, suis iviribus non nimium tribuere, sibique spersuadeant a divino nutu pendere om- inia. Fortuna priscis tantopere culta, inunc quid est ρ versatilis sed inanis ex lorco larva. Numen illud quod cuncta pro arbitrio seu adversa seu prospera mortalibus partitur,ipsissima Dei provi- ldentia est. versat Deus sanctissima vo- lluntate sua & providentia res humanas litistar volubilis rotae; sortes caecas & in- lID. ea. Certas ipse temperat,'Formans lucem di

s. v. creans tenebraw, faciens pacem ct creans ma- l

. lum. Ipse Domini aciens hac omma. Pris- lcis Fortuna fuit bicolor, quam duplici fingebant vultu,albo anteriore & splen- ldido,posteriore atro,ut penes quam boni ac mali sit arbitrium. Haec puerorum Ttet e. deliria sunt Bona & mala, vita & mors, II. Oe. paupertas 3C honestas a Deo sunt. Ad rem Seneca sibimet objiciens, & dilues Seneca objecta : Sequitur pars, inquit,quae se-let non immerito contristare , dc in m-Tr '' litudinem deducere, ubi bonorum eXi' ius mali sunt. Vt, Socrates cogitur in ' carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompejus &Cicero clientibus sitis prae-

here cervicem Scc: & quid sibi quisque

nunc speret, cu videat pessima optimos

pati t Resonsum audi. Quid ergo esti vi

113쪽

LIBER II. 92de, quomodo quisque illorum tulerite& si fortes fuerunt,ipsorum anti nos desidera; si muliebriter & ignave periere, nihil periit. Aut digni sunt,quorum virtus tibi placeat: aut indigni quorum d sideretur ignavia. Haec illa ipsissima sunt, quae de improborum felicitate, proborum aerumnis, quae de Sanctorum immatura & acerba morte Iob , David, Hieremias, Abacuc, Sc passim alii Prophetae queruntur.At h1c Casus& Fortuis naesiit sui habent. Universa haec a providentissimo Deo in certos quosque fines sapientissime disponuntur. Plura de his inferius. I V. Israelitae olim Beniamitas obturpe facinus oppugnaturi, verum Oraculum consuluerunt, quis futurus esset 'dux belli Resipondit Deus i Iudas sit dux vester. Laeti hoc responso, & jam

paene certi de victoria, magno eXercitu, ingenti animo in Benjamiras mos erunt.

Et tamen turpissime victi viginti duo millia suorum desiderarunt, qui omnes uno praelio sunt caesi. Sed rursus hanc certaminis aleam subituri, oraculum denuo consuluerunt, non sine prolixis dc precibus di jejuniis , ita ut prius adscenderent oeserent coram Domino , inqua ad noctem. Gibus oraculia iterum praecepit. Ascendite ad eos, 3c inite certamen. Fecerunt ut jussi : quia jam secundum jubente Deo in aciem exibant,

optima quaeque sibi pollicitii erectis in O s victoα

114쪽

victoriam animis commiserunt pugnam, l& tamen iterum a Benjamitis fugati Scalcaesi,ut prius, octodecim millibus Israe- ilitarum in acie prostratis. Et quid hoc j tandem rei t Suos Deus bis iussit consigere , neutro tamen praelio victoriam treportarunt, amissis quadraginta milli- sbus selectorum militum. Quis hos Dei ljustiis capiat Tertium denique omnes Israelitae in aedem sacram coeunteS,lar algis lacrimis, inusitatis jejuniis ,&cΟ-alipiosis victimis Deo supplices facti, super statu suo interrogarunt, an iterum in aciem exeundum, & signa cum Benjamitis conserenda. ibus Deus respon-z.. dit tertium in haec verba:Ascendite, cras

enim tradam eos in manus vestraS. Pro-nu hic filii pusillanimitati cogitare: Bis ljam pugnam suasit oraculum, eventu lsemper infelicissimo , quis ultra in exia litum ruat i pugnet qui velit; sedere do-24 v. nil tutissimum. Sed evicit Fiducia in Deum, quae denuo jussit armis decerne re , felici demum successu, caesis Benjamitarum viginti quinque millibus. Hic duo notatu dignissima : Primum, Occultissima Dei audicia nulli mortalium scrutanda: Alterum, Perseverans in DeuFiducia, de qua nos suo loco plura monebimus. In his omnibus ad solam Dei

voluntatem inconniventibus & irreto tis oculis respiciendum. Nemo turbetur, si caussam bonam effectus sequatur

malus, si optima principia sinem sortia

115쪽

LIBER II. 93ur Infaustum.Invadit temperantissimos morbus; validissimos phthisistinnoceia- issimos poena; secretissimos tumultus. die in sola Dei voluntate acquiescendu. n aliis liceat dicere , P Lus VLTRAῆ n his talibus , NON vLTRA. Deus Phil . est enim qui operatur in nobis, & velle a. x perficere, pro bona voluntate. 13 V. Pelagius priscus scriptor comme-lmorans r Pastorem abbatem, inquit,li

terrogavit Ioseph hoc modo: Dic Pater: quomodo fiam Monachust Cui Pater: Si vis,inquit, requiem invenire in hoc de in altero saeculo , dic in omni caussae

Quis sum ego ut meam voluntatem aut

iudicium divino praeseram h dein cave, quemquam judices, nam Deus hic habet sanctos suos in omni statu. Consilius aluberrimum. Certe Deus a nemine Ieges accipit, nec ulli rationem reddit de suis actionibus. hic omnis mortalium sapientia altum sileat, re divinae volun- .

tatis vestigia ubique lonpe adoret. Quia Omne quod voluerit faciet, & sermo it 'lius potestate plenus est: nec dicere ei

quisquam potest: mare ita facis

Sicutautem in urbibus plerumque ad horologium primarium unum diriguntur cetera omnia r ita prorsus aequissimum est, ut nostra noSnorologiola, va.

luntatem quisquis suam, ad illud supremum , caeleste , magnitudinis infinitae horologium, hoc est,ad divinam voluntatem attemperemus.Nota vox est fidein

116쪽

Iviis. Et simi servi ad Christum Dominum. Ni- rChristi hil amatorem tuum & cognitorem be-3. neficiorum ita laetificare debet,sicut vo-z - luntas tua in eo, & beneplacitum aeternae dispositionis tuae &c : Nam Volun- itas tua, & amor honoris tui, omnia ex- i

Cedere debet. Sed ut oculis paene cerna- illimus, qua ratione quove modo humana voluntas cum divina sit unienda, en no- ly

bilissimum hujusce rei specimen. l

Franc. Franciscus Borgia, Dux Gandire, cum di Fc Ut conjuge Leonora ipsos duodeviginti ly

annos mira concordia exegit. Egrotan-

illa , quod altera sui parte spoliari se ivideret, orare frequentitis, piorum etiariis; ia. hominum precibus adhibitis, eleemo- synis atque jejuniis. Solus aliquando conclave,remotis arbitris ingressus,ob- lnixe fusis lacrimis obtestabatur Deu, lsalvam conjugem superstitemque veI- llat: Cum ecce tibi vocem quandam in se, teriorem clare audire visus est , ut post ipse retulit, quae diceret: Vxorems diu - superesse vis, arbitratu tuo fiat : sed tibi non expedit. ina re turbatus, minime dubitabit, minime dubitavit Dei vocemessie: tacite enim redargui se quod ignoraret quid peteret. Ita rursus in lacrimas tkIutus, has ex imo pectore prorupit

voces e Domine Deus , unde hoc mihi, ut arbitratui committas meo, quod in tua solivi lpotestate' Mea permagni refert, tuam sequi in omnibus voluntatem. aeuis enim re- l

117쪽

LIBER II. 9s

eas Tua itaque voluntas fatet nec de -- re solum, sed de liberis etiam,deque mes a-luas , rogo, quicquid tibi placuerit: sat πο-untas tua. Observatum est eo tempore zonjugis morbum,statum quemda tunc enuisse, ut dubitarent medici,deterius ae an meliuscule haberet; post has vero reces ad desperationem laborare cet , isse.

v 1. Sic in dissicillimis quibusque rein

us voluntas nostra consormanda est id divinam. Et en alterum hujus con Iormationis specimen multo praeclaris, imum. Iessaeus Rex David , adeo arcto onsensu,nis nexu voluntatem suam culivina copulavit, ut Deus sibi de hoc vi-o quasi gratulatus dixerit: Inveni Da. Ad filium Iesse, virum secundum cor I 3. v. neu,qui faciet omnes voluntates mea S. 22. .nveni , inquit tanquam si sollicite 3uaesiisset, & diu, dum inveniret,expectasset. Hoc a Deo elogium Hebronis egi concessum , omnes honorum tituos excedit. Christus in nullo non obsequentissunus Patri, suo ad id exemplo nos co-aortatus : Quia descendi, inquit, de Caeo , non ut faciam Voluntatem meam, 6. v. ed voluntatem ejus qui misit me. Et : 38. o Meus cibus est, ut faciam voluntatem jus, qui mist me, ut perficia opus ejus. 'v' 34 deo enim de caelo descendi. Et ne quis uorsan queratur,Parcit Filio, non θrvis:En,

adest Filius, attendite quid ei Pater im-

118쪽

s6 DE CONF. VOLUNT.peratiirus sit; nec postremissimus quidem servorum 6 uscemodi j ussa faceret. Cui vestrum, o pervicaces,tantum laboris injunxit,ut Filiot quem unquam tan- liis 3c irrisionibus, 3c calumniis, & cruciatibus objecit atque Filium, qui Patri iobediens fuit usque in Pilati praetorium, usque ad columnam funestam, usque iii frupem Golgothanam , usque ad crucem ignominiosissimam, & acerbissima r- l item, usque in sepulchrum non suum, us- lque in manium ergastulum. Ideo de- scendi,ait,de carIo,ut huic Patris volun- litati me perfectissime subjicerem. mid i eroo faciant servi, si haec Filius Idcirco

Christus praecepta sua omnia in comis lpendium conferens: Non omnis,inquit, ies. 7. qui dicit mihi,Domine , Domine, intra- - 2I. hit in regnum caelorum i Sed qui secit ivoluntatem Patris mei qui in caelis est, lipse intrabit in regnum caelorum. Quisquis in eum sese ordine redigit ut quantus quantus est, divinae se voluntati penitissime committat, is jam in tutissimi. montis fastigio degere incipit, habetq; 'infra se sub pedibus nimbos,grandines, fulgura fulmina Sc omnem caeli iniqui- l ltatem,omnes mortalitatis vicissitudines, bieXtra metum positus , nisi quod unicum illoc timeat, ne non satis cum divina vo- 1luntate consentiat, ea caussa assidue cla-al imat: Fiat voluntas tua, sicut in caelo Sc l lin terra. Sed de hoc pluscula capite se- i inuenti. C A r vet

119쪽

C A P V T IV. AEnλο precandum : Fiat voiantas tua sicut in calo, ο in terra.

Caelestem Magistrum discipuli ro- Zue. L.

gantes: Domine, inctuiunt, doce M. nos orare,sicut docuit & Ioannes X- ω discipulos suos. Annuit magister , Sic ergo,inquit,vos orabitis : Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo , & in terra di cr

Sed, o Deus, quam dissicilis est haec o- ratiot nimium dispares sumus , illi in

caelo beatissimi spiritus , dc nos exules in hac valle meri ab*nthii feracissima. Superis illis omnia ad votum fluunt,nec

est quidquam quod iis possit non plac

re; e contrario nobis etiamnum caelo e

torribus vix quidquam est quod ex in tegro placeati ubique fastidium & nausea; vix paucula, idque rarissime, ex voiseto cadunt; innumera sunt quae quotidie displiceant, &stomachum moveant. Iucundisiimum illic, simul &facillimudivinae voluntati se attemperare, ubi nil adversi vellicat. Hic mille nos molestiae vexant; opprimimur aerumnis; vix est tenue respirandi spatium e bellu ex bello seritur; catenata sunt mala nostra, recontinua miseriarum series, libere precari vix finit. Sicut ergo non aequaliter

120쪽

cantant saturi, & fame consecti , nec aequaliter saltant illi post lautas epulasthi post longa jej uniarita nec nos aequalicum beatis promptitudine precari posisumus : Fiat voluntas tua sicut in caelore in terra. Nos & illi nimium dispares 1umus.Nos illuc transfer, o Domine, dc paria cum illis vota & facta jungemus. Venia dicto sit. 6 Christiani, mendici sumus ignavissimi, & nec ore quidem sat Prompti. Heu, quam facile succumbimus,rebus sane non difficillimisi lenis

ventulus nos concutit; horremus quic- ,

quid non jucundum expeditu est. MI cocuit Christus facere , o timidi , quod fieri non possit. Hoc agamus saltem, Atoto nisu conemur sic in terra divinam Voluntatem exequi, uti eam Angeli inlcaelo: si minus re possimus, vel certe vo- iC r. iis liberales simus. Optime Cyprianus , ἐς ἡβῆ. Christus, inquit, orare nos docuit : Fiat lvoluntas tua sicut in caelo & in terra, idque non ut Deus faciat quod vult, sed Iut nos facere possimus quod Deus vult. 1 Quicunque igitur Christum in preces iVoce praeeuntem vult sequi, ne verba sub ilingua immurmuret,sed pronunci et impavide , Fiat voluntas tua sicut in cae- Io dc in terra. Attendat autem ad haec potissimum, quae subjungemus, oretrii ldivinam' voluntatem posse exequi.

Fiat voluntas tua , hanc enim sequi sta- ltulinon lucri caussa, non quia vallasti me Ibonis,

SEARCH

MENU NAVIGATION