Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

omittam.Bernardus: Summa humilitatis,inquit, in eo videtur consistere, si v luntas nostra divinae, ut dignum, subj cta sit voluntati, sicut ait Propheta rNonne Deo subjecta erit anima mea λOmnia quide Deo ut creatori subjecta, quoniam omnia serviunt illi, sed ab homine rationis compote voluntariam eX-igit subjectionem. Rem mirissimam narrant publica monumenta de Iosepho Anchieta. Fuit hoc aevo vir iste novus in Brasilia Τhauma-Τurgus. Anno millesimo quingentesimo Issolii octogesimo quarto Iosephus ad sinum An Ianuariensem rediit. In reditu Canoam navis genus est conscendit, una cum comite. Erat tunc aestus ingens re molestus, malacia summa , nec aurae quidquam amabat. aegre hanc caeli gravitatem ferebat comes. Forte fortuna tunc arborem insederant tres quatuorve grandiores aves,quas incolae Saracies nominant, sunt eae gallinarum magnitudine , colore purpureo in flavum ve gente , aspectu pulcherrimae. Has Iosephus idiomate Brasilico allocutus: Ite, anquir,& cognatas vestras huc accersite, nostrumque iter volatu vestro inumbrate. Illae collo extenso vocem , velut a

cepti imperii signum misere, indeque

avolantes paullo post magno agmine redierunt, densataeque in nubem tam diu Canoam supervolantes umbram se-

192쪽

r o DE CONF. VOLUNT.tio, lenis amare caepit aura Favonii. Η1 Iosephus missonem dedit tanto comitais tui,jussitque alio secederealiae quasi imperio perfunctae , ossciosa crocitatione, re multis laetitiae signis avolarunt. Hoc comes,post obitum Iosephi,multis gravitas viris praesentibus jurejurando itaeterposito pubIice affrmavit. Neque mirum ad hominis voluntatem cum Dei voluntate conjunctissimi naturas omnesse attemperare.

Huic prodigio firmando,adne stam de alterum. Piscatio fiebat ad Μaricanam inflatam,aderatque una Iosephus.Incredibilis piscium copia omnes in admira tionem rapuit. Sed cum ad salem legerentur, ingens marinorum corvorum a-

Iiaxumq; aquatilium avium numerus ad expositam escam advolavit, magnum operis impedimentum. Cumque non satis ab ullo possent abigi,Iosephus sermone Brasilices eas jubens facessere e Vos, inquit, hinc secedite , dum hi sunt in opere; ubi nos abierimus,tunc redibitis ad capessendum vestrum diarium. Quasi verba vim habuerint humanos sensus avibus imprimendi, seorsim quievae fine operis expectarunt. Profectis inde cum Ioseptio piscatόribus, gregatim ad devorandas reliquias irruerunt. Inde usiuiquotidianum erat, piscatoribus indicare qua copiosam piscationem facerent. Fuit ut duae Pantherae eminus se con spiciendas darent. Hic comes Iosephi, optare

193쪽

LIBER III. 1 2 optare se ajebat illas e propinquo spe-

ctare. Respondit Iosephus, opere ab inluto ejus potestatem fore. Dein belluis his magna voce inclamat. paullo post ut redeant, esse qui illas cominus velint adspicere. Finito labore,navim conscen dit Iosephus , & trajecto sinu littus apis pellit. hic iterum Pantherae placide se spectandas praebebant, ut eas per otium adspicere omnes ad satietate potuerint. Ι Ι. AEque obstupescendum & illud fuit. Advertit quadam die Iosephus inister vicanos suos moestitiam,& ex ea silentium insolitum. Percnnctanti caussa responderunt, cibaria sibi deesse. Ille omnes secum ire jubet ad mare, cibum haud dubie reperturos. Negant illi ad pistandum idoneam esse tempestatem, , quod tum caelum, tum mare ipsum adinversetur. Instat nihilosecius Iosephus, α omnes pradum addere hortatur, neminem frustratum voto rediturum.Ivθre omnes ; at mare saevum altius atque alis' tius intumescebat. Hic vicani ab oculorum fide argumentum petentes: Videiane, aiunt, ipse praesens tuis oculis,mare eue intractabile y Iosephus nihilominus ex iis quaerens , quos optarent pisces rresponderunt contemptim , Nareos mi-l nutos. Est hoc genus pisciculorum Ul-l mi unius fere magnitudine,quorum illos anni tempore nulli solent apparere. Tal Iosephus locum iis circa littus , minus

mille inde passibus indicat, ibi eorum

194쪽

x et D E CONF. VOLUNT piscium copiam fore quantam velint. Eo igitur se conferunt, & parvis reticuistis injectis, atque adeo manibuS, quantum quisque voluit, ad satietatem e

ceperunt.

Ne mirare, Lector , sexcenta talia in rebus gestis Divorum reperiri.Nota sunt prisca illa , Mosis baculus,Eliae pallium, scipio Elisaei, semicinctia Pauli, umbra Petri. Certe hi tales viri sceptrum a Deo obtinet in res creatas, pro quo illi quod

optimum habent,vol talem dant. Hac, mutationis lege homo sic agit cum Deo ltanqua si diceret: Domine,omnem ego voluntatem meam tibi trado a Deus, re lego tibi sceptrum meum, ut imperes bestiis, ut domineris in mare,ut sis denique Deus aliquis in terra. Neque enim libe aralitate superari vult benignissimus Cre-aator: quisquis ipsi dat quod habet cha- irissimum , nec ipse huic negat quod ha-het excellentissimum, hoc est, in omnia

curi dominari. Et uti olim Alexander rex, deditius sibi charissimo Ephestione dixit; Nondisi. 3- errasti, nana & hic Alexander est: itaal homine qui divinae voluntati devo- ltissimus est,dici potest;Nam & hic Deusdi

est, certe per intima voluntatis unione. li Priscorum Patriam res gestae agricola sfuisse memorant, cujus ager sertiliores Is plerunque segetes tulerit quam vicino-dirum Quq id fieret, rogatus a vicinis. No 'si esse quod mirentur, respondit, sibi opti- tme convenire cum caelo, nec aliam un- lsi quam l

195쪽

LIBER III. 1 3 quam tempestatem esse quam sualem optaret. Irrident negant id posse

fieri. Imo vero,ait iste. ad votum meum respondet caeli gratia. Nam ego nunquaalias tempestatis commutationes volo,

quam quas vult Deus. Cum igitur divinum velle, sit 8c meum, uberiores mihi fruges provenire voluit Deus quam uobis, quibus plerunque cum caelo & Dei

voluntate male convenit. Nimiru Deus, sap. uti olim, uniuicujusque voluntati suoru ea. I6.

III. Pharaoni regi popuIus Israelis Exod. supplicem libellum per Μosen porrexit ea p. s.

olim his verbis .: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum

in solitudinem, & sacrificemus Domino Deo nostro. Viam ad caelum plerique aiunt esse viam trium milliarium. Primo quide milliari via dicitur P v c a A N s,

hac quidem via proxime Deum veniis tur, cum divinae voluntati arctissime adstringitur humana. Christus per Lucam LM. Nemo bonus, inquit, nisi solus Deus. ea. 18.

Ex hoc fonte sanctoru Patrum & Τheologorum emtum est istud : Sicut intellelius divinus regula est totius vERI, nec falli potest : ita voluntas divina reis gula est totius BONI, nec distorqueri potest. Atque uti fieri non potest, ut se aliquid consorme intellectui divino, re non v E R v M : ita nihil esse potest divinae voluntati consorme, quod non sit

196쪽

B o N v M. Optime Chrysostomus: Quod fit juxta Dei voluntatem, inquit, quamvis videatur improbum esse,tamen omnino Deo gratum est & acceptum. Conintra,quod ni praeter Dei voluntatem , ac secus quam ille vult fieri,quamquam exin listimatur acceptum Deo tamen est omnium pessimum & iniquissimum. Hujus rei specimen suggerunt Regum fasti. Propheta regem Achabum divino iussu reprehensurus , quod Syriae regi,

quem bello ceperat,contra DeI voluntatem pepercisset, ne tamen prima fronte agnosceretur reprehensor, accedens so--cium t In sermone Domin inquit, me. Noluit ille; religioni enim sibi duxerat prophetam vulnerare. Sed mox deincretum audiit formidasside:Recedes a me,

inquit vates, percutiet teleo.Factum,ut

praedixit ' Ergo alium adiens propbeta: Pereute me, inquit.Percussit ille promesam, & vulneravit. quod non tantum impune fecit, sed ob id laudem meruit.

Quid hoe absilrdius , inquit Chrysostomus, fieri eossit 8 Qui percussit Prophe

tam,evasit incolumis;qui pepercit edit oenas.Tanti est divinae voluntatis reguam sectari, vel aspernari. Cuicunque volumas divina innotescit, nefas ei jam ulterius quaerere,Cur hoc ita 8 omnium caussarum loco est, Deum ita velle. Ergo tutissimu Christianae perfectionis fastigium est,divinae voluntati se qua integerrime addicere, dc desinere suum

esse, ut possit fieri Dei. C A-

197쪽

LIBER III. C A P V T v.

cous,rmationem humana voluntassi eum dia vina, sum m vita bonum esse.

ΡRodigi adolescentis frater, aceris

be admodum tulit deco florem patrimonii epulo tam lauto excipi . Idcirco injuriam sui hoc interpretatus, paternas aedes ingredi recusavit. Pater plenissimus humanitatis,homini pacando egressus coepit rogare, ne die illa hilaritatem dissensione temeraret. At ille in os patri objiciens : En,inquit, contra voluntatem tuam nil unquam egi;servo me uteris, dum vivo,& tamen nec semel quidem vel olidum hircum mihi dedis. ses, ut cu amicis hilarius coenarem, adeo tibi sordent mea obsequia. Sed pota quam obediens tuus filius,ille lurco,ille gurges patrimonii & vorago,qui omnia cum mulierculis ablis ivit,domum rediit, mox omnia preciosa domus eruun tur,velut in gratulationem rei tam benegeta. Quis non indignetur At vero

pater optimus , ut tranquillaret stoma- LM.chantem: Fili,ait,tu semper mecum es, ea, I s& omnia mea tua sunt. An nescis quod seque sis dominus in domo, atque ego tuno marsupio utimur : meae facultates

quae sunt. His demum mitigatus ingredi domum sustinuit. Benignissimus Deus hominem sese voluntati

198쪽

luntati devotum sic conservat , his exci- ιtat: Tu semper mecum es , tu es in in- Itellectu meo,in memoria,tu es in voluimavtate mea : te semper adspicio , singulari ite gratia complector : omnia mea tua istunt; meum caelum,Angeli mei,imo uni-a3gepa meus Filius tuus est, quin imo egoat ipse tuus sum,eroque tuus, o ero mer- liret g magna nimis, per omnem aete at

' ' nitatem. ii

Neque hoc satis amantissimo Patri, sed ut norit divinae voluntati devotus isti homo, quanta gratia polleat apud Deli, j idat insuper eam potestatem multis, ut lea faciant quae divinis solum viribus fie- f inam ri possunt. Opera quae ego facto , inquitat

. 14. Cnristus,&ipse faciet,& majora horum t ς. λδ. faciet. Certe tales eam obtinent gratia, i t qua norint regere seipsos, & in appeti- rtiones suas maximam habere potestate. itHoc illud Dei sceptium est,uti diximus, r amatissima promissio,hic continuus licum favore aspectus.Custi homine Deus 1 divisum velut imperium habet,cum om- jinia quae Dei sunt,& hominis sint, etiam riz.Gr. Deus ipse. Paulus affrmatissime : Om-3- nia,inquit,vestra sunt Scc: sive Mi indus,

O , - mors, sive praesentia, sive flatura,omnia enim vestra sunt: vos au- item Christi Christus autem Dei VEsTRAMi sunt, nondum quidem possessione , sed ,

usu Sc fine , omnia enim eo condita, ur assaluti vestrχ subserviant Mundus est v ster cu rebus creatis omnibus,haec enim l . Omnia l

199쪽

ZIBER III. 7 γomnia corpori animoque ancilIantur: Vestra est vita,ut eam unicae Dei voluntati impendatis: Vestra est mors , ut per eam velut ianuam transeatis in paradiis sum : vestra sent praesentia, tam prospera quam adversa , quia his utimini ad virtutem: Futura quoque vestra sunt,

quia his fruemini ad voluptate. Vobis omnia cooperantur in bonum. Deside-zr

riu cordis vestri tribuit vobis Dominus. I. Gloriabatur olim Themistoclis fi- Iius omnem Atheniensium Rempublica a se gubernari, hoc enim omnes cives velle quod ipse velit. Mirantibus audacissimumjuvenis dictum, subjecit : Quod ego volo illud Be mater mea vult filium enim illa tenerrime amabat quod autem mater mea vult, hoc idem vult dc pater meus Themistocles, quicquid vero placuerit patri meo, id continuo placere Athenis jam compertu est.Hinc, inquit, Atheniensis Respublica ad meum imp rium componitur.Ita prorsus & meliori inre rectissimae voluntatis homo dixerit Quod ego volo,hoc vult omnis caelestis exercitus. Nam quod ego volo, id vult Deus ego enim nil unquam volo, nisi quod Deus) quod autem Deus vult,

hoc omnes Beatorum, hoc universi Angelorum ordines volunt.Huic pater suauissimum illud ingerit omnia mea tua sunt. Solum improbi etiamnum rebelles

sunt. Sed erit cum ipsi subdentur justis ria dominabuntur eorum justi in matutinos

200쪽

tino. Dum hujus vitae nox est, ingentii lliatrantur scelera, & Iatem; divinae vountati certatim contradicitur, 3c tace Deus. At in matutino, orbis supremit Ps48- die,quo cuncti reviviscent,Tunc dom- huntur eorum justi: ct auialium veteraseei in inferno agloria eorum: omnis improbori potentia velut defloccata vestis consumetur.Tunc ex integro dicetur e omnia T. Car. mea tua sunt. verissime Paulus: Qui 6. autem adhaeret Domino, inquit, unus miritus est, per hane voluntatis consensionem, e qua homo tranquillitate conscientiae & omnem vitae sanctitate hamrit, ut semper vigeat vireatque. Rem miram narrat Brocaesus de locIs 'r iv Palaestinae, graviter afferens , nihil a seiphtia commemorari, quod non ipse oculis vi-m- derit.Ergo,mte portam Hierosolymorsi, Mihἱ inquit , locus est ad teli jactum ab urbe p. 3or. distans, ubi Christus peroravit ad plehem : eodem hoc loco lapis monstratur, in quo, velut in cathedra stetit illa mulier,quae sub media Domini concione 'Iue. eXclamavit: Beatus venter qui te por- H II- tavit, 3c ubera quae suxisti. Clivus hic a- W 7'renis nunquam integitur, licet illic arense velut nives vento agitatae omnia in volvant. Accedit & hoc : aestate & hie- lme praesignem virorem retinet campestris hic locus, praerogativa singulari. IHuic colli semper virenti sinussimu eum ldixerim, qui divinam voluntate in corin ldis penetralia sic recipit,perinde si dicar: l

SEARCH

MENU NAVIGATION