Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIBER I v. 22 salutaris. Quis non quotidie dicit hiavult Deus hoc agat.

II. Haec Augustini luculenta dissertatio, mirifice cum dilucidat, tum confirmat hanc omnem de divina voluntate do strinam, quae vel ideo commendatis. sima sit omnibus, quod eam sanctimimi ac eruditissimi viri cupiverint a nemine non quam optime capi, praesertim cum in hoc omnis Christianae vitae versetur cardo. Sed hic nondum abire placet ab Augustino, illuminatissimo scriptore,culus verba prorsus dignissima sunt quae ad testimonium citentur fideli calamo. Hic idem Hipponensis sanctissimus praesul , qua ratione in adversis etiam a divina voluntate nec latum quidem ungue sit recedendum , in haec omnino

consignat: Quod saepe diximus,illi sunt

RECTI CORDAS, qui sequuntur in hac vita voluntatem Dei. voluntas Dei est aliquando ut sanus sis: aliquando ut aegrotes. Si, quando sanus es, dulcis est voluntas Dei; & quando aegrotas,ama ra est voluntas Dei: non recto ς'rde es. mare Quia non vis voluntatern tuam dirigere ad voluntatem Dei, sed De vis curvare ad tuam. Illa recta est, sed tu es Curvus. Voluntas tua corrigenda est ad illam , non illa curvanda est ad tuam: re rectum habebis cor. Bene est in hoo saeculo benedicatur Deus qui consola- . tur di laboratur in hoc saeculo t benedicatur Deus qui emendat & probat: reeris

252쪽

eris recto corde dicens, Benedicam D minum in omni tempore , semper laus

ejus hia ore meo. Et hoc non tantu A

gustinus Hipponis Episcopus,sed etiam David Israelis Rex qua verbis qua e emplis insignissime docuit: Cum enim Absalonem filium rebellem fugeret, &sacerdotes Arcam foederis eidem fugaea BQ. Velut praesidium assumpsissent , Rex Ah-ο cam reserri praecipiens di Si invenero,inis πι-zs- quit,gratiam in oculis Domini, reduceto asi, irae, & ostendet mihi eam , & tabernaculum suum. Si autem dixerit mihi,Non Places : praesto sum , faciat mihi quod honum est coram se. En , quam rex iste potentissimus, in miserabili fuga,in e tremis angustiis,sibi tamen praesens fu rit, & compos tui; quam ad Dei voluntatem attentis oculis respexerit: Redibimus, inquit, si Deo placuerit 1 sin aliter illi visum fuerit, Od vult Dein hoc agat.

o Christiani, si hoc intelligentia Sc

ratione , prout par est, comprehendere tam vellemus,quam facile possemus,vix amplius ulla dissicultas foret in tolerandis adversis , nec nos ullum tam grande malum premeret, quin illud tranquillere perlibenter sustineremus. Christus ante mortem in Givario horto ea de Patris & sua voluntate locutus est, quae argumento sint,ad calamitate& quascul

que perferendas , nihil esse quod magis

animet,quam unionem humanae volun

talia cum di vina. Et quam hoc in Clim

253쪽

LIB ER IV. 23zsto Ipssi Iuculeium 'ante preces pavidus, tristis, pallidus, tremit ac horret suturae mortis imaginem: post preces, post tantam paternae voluntati delatam reverentiam, velut resumptis viribus: Surgite, inquit, eamus, occursu voluntario talutaturi hostes,& initium facturi cruentaetragoediae.De hoc etia praeclare Augusti- iamrVnde,inquit,perens hominem Christus,& regula nobis proponens, docens nos vivere, & praestans nobis vivere, o--i 'stendit hominis quanda privata volun--Itatem , in qua suam figuravit & nostra, is, quia caput nostrum est, & ad eum sicut

nostris, tanquam membra utique pertinemus t Pater, feri test, transieael a me calix iste. Haec humana voluntas erira proprium aliquid & tanquam privatum volens. Sed quia recto corde voluit esse hominem, ut quicquid in illo ali-

quantum curvum esset, ad illum diriget rei qui semper est rectus: Verum non quod

ego voto , ait , sed quod tu Pater oe. Hael ostendit quanda hominis propriam vo-j Iuntatem, ostendit & correxit te. Ecce vide, inquit,te in me quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit. III. Catharina Senensis de seipsa: l Docuit me Christus, inquit, ut mihi inisl tra meipsam secretum conclave struel rem .Et quodnam conclave istud Humal nae voluntatis cum divina Vnio. Domi-

254쪽

demum comperiet id caelo esse amplius re castris omnibus vel munitissimis se Curius huc rebus turbidis irruere vetitui lforis stabulantur; hoc enim tutissimani lasylum ab omni calamitate di nec superi j j nec inferi nocere illi queunt,qui volum ltatem sua in omnibus cum divina con pruentem retinet: huic unica lex est GH vult Dem hoc agat. Eleganter Au χv. gustinus : Venit dolor meus, inquit, ve iniet & requies mea. Venit tribulatic mea, veniet & purgatio m*a. Nunquid lucet aurum in fornace aurificis in mo. nili lucebit,in ornamento lucebit: hatiatur tamen fornacem,ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista, ibi ipalea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat

aurifex. In fornace ardet palea,& pum natur aurum. Illa in cineres vertitur, a1ordibus illud exuitur. Fornax Mundus, palea iniqui, aurum justi,ignis tribulatio,aurifex Deus. Quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit aurifex, tolero. Iubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, re quasi consumendum me; illa incine in rem vertitur,ego sordibus careo. Quaret Quia Deo subjicietur anima mea. En,vera subjectio humanae voluntatis dis Omnis boni origo est. Re-o, u. ctusime dixit pius ille scriptor : Non est

ιib. 1. sacrificium majus aut Deo gratius , qua

par. a. in omni tribulatione sese conformem fa- ea. 22. cere divinae voluntatis beneplacito. Miscis m.

255쪽

LIBER IV. 233. Magnus ille Abrahamus hac in re sum- me laudandus. Nam ut orbi testatum fieret, Abrahamum omnia ex praescrip

to divinae voluntatis facere,Deus voluni tatem sua aliquoties quasi mutans,aliis, atque aliis & in speciem contrariis aci plane rigidis imperiis hominem fatigat vit. At vero Abrahamus ad omnem divi- ni arbitrii nutu obsequentissimus semisper,hoc omni conatu ac studio,hoc om- . nibus viribus egit ut se totum suaque omnia uni atque unicae Dei voluntati quam liberalissime impenderet. Notant Hebraei Abrahamum decies rigide tentatum , an id perpetuo vellet quod voluit Deus. Numeremus experimenta.

I. Iubetur solum vertere , & patriam

ac cognatos exilio mutare. 2. Ab annonae difficultate iterum expellitur peregrinator in aegyptum. 3. In Bigypto apud Pharaonem regem , periculum vi tae , uxor pudicitiae subit, & a marito

abstrahitur. q. Ob Continuas famulorum rixas a charissimo Lotho , quem ut filium habuit,divellitur. S. Vt Lothum bello captum in libertatem asserat, contra quatuor reges domesticum 'vernarueXercitum educit. 6. Agarem fidam famulam, &jam uxorem , impulsu Sarae domo cogitur exigere. 7. Iam seni Scgrandaevo Circumcisio imperatur. 8.Abimelechus rex Ge1 arae riarsum ei uXorem adimit. 9. Agarem cum filio I Gmaele rursvin aedibus pellere jubetur.

256쪽

io. Filium unigena,amantissimu Isaacu, miraculo natum, in summam posteritatis spem educatum , sua manu trucida-Pe imperatur. En acervum calamitatis lPraeter tot alia non minus acerba , sed minus nota. Abraham tamen permansit

Abraham hoc est,sibi similis & constanti sis imus divinae voluntatis cultor. Hic vir, hic est qui optime intellexit divinana

voluntatem omnium miseriarum suarumaximum esse levamentum.

Hic observandum , montem Moria in quo Isaacus victima Deo cadere deis G buisset, in proverbium abiisse :- que hodie dicitur , Da monte Tomimu vide bit. Hic mons, Dominus videbit, assiictis omnibus conscendendus. Statuant secuomnes aerumnosi, & quibuscunque male est, Deum haec omnia quae ipsis eveniunt, praevidisse ab aeterno, dc una deis crevisse , ut sic fierent in tempore quae sunt: atque hanc eandem Numinis providentiam sibi suisque rebus omnibus

adfutura IT.

IV. Clades autem & calamitates universas a Deo immitti, hoc nobis exemplum monstret. Quemadmodum Deus

illi provinciae bellum , huic pestem; ita illi homini podagram , huic nephritide,

isti febrim immittit, hoc vero bellum,& illa pestis, & haec podagra aut nephritis, aut febris ista , sunt a Deo divinaque voluntate immissa. Certissima est ista, dc infallibilis notitia. At qnomodo

257쪽

LIBER IV. 23sIese provincia illa,& ista, adversus bellum & pestilitatem, & qui homines isti

adversus morbos se gerant i An possunt nolle, quod vult Deusρ non possunt. An ergo nullus defensioni locus tameillam admittat Deus Ecqua ratione se gessit Abram in monte Moria sacrificaturus Isaacum Z Circumspexit, & vidit haerentem in vepribus hircum , hic sucis cedanea subditus est hostia Isaaco. Ita prorsus regnum bello afflictum,proviniscia pestilentia insecta, homo podagra

vexatus circumspiciat quid liciti remedii sit, eoque utatur avertendo bello,

tollendae pesti, mitigandae podagrae. Si hoc idem velit Deus, & illud averti, Se istam tolli, & hanc mitigari, submittet hircum , suppeditabit remedium ad illa

omnia lenienda , aut in integrum resti tuenda: si nihil sit remedii,aut successum non habeat, clarissimum est velle Deli, ut sacrificetur Isaacus, ut regnum illud bellis atteratur, provincia illa exhauriatur peste,hic homo podagra torqueatur. Eadem prorsus est ratio & paupertatis,& ignominiae, omniumq; aliarum cala mitatum Sc miseriarum.Ergo, ubi Deus subsidium monstrar,liberatur Isaac; sin, mactandus est. Ergo in his omnibus aequalissime semper voluntas humana se subdat divinae. Hoc est armis aureis pugnare in omnem Casum & Fortunam , Deum cogitare, Deo subjici, rein omni eventu, mentem hanc flectere

258쪽

e36 DE CONF. VOLUNT. ad magnam illam Mundi mentem. Sanctus Remigius Rhemensis praesul, irraevidit maximam annonae caritatem an proximum annum; eam ob rem,magnam frumenti lippiam collegit alendae plebi. At ex his ipsis, quorum bono id facere instituit vir sanetus,homines potulenti & projectae audaciae fuerunt,qui inter pocula dicerent: Quid senex noster Iubilaeus serat jam ultra quinquaginta annos facerdos) ecquid in animo habet, lan novam urbem condere, quid sibi vo- illunt tot acervi tritici' Annonam videtur velle comprimere. Uenite, fingamus fa- hricam aliquam ad hunc senem , strua- imus sycophantiam. Facile erat malevo- llis & jam ante currentibus calcar adde- ire. Itaque sedibus cum impetu provolat linsani, mox ad frumenti metas. hic iardentem taedam subjiciens unus:Videamus,inquit, quam avide famelicus Vul- Canus Cererem sit devoraturus. Audais lcissimum hoc facinus mox celeri nuntio ad Remigium Antistite defertur: ille lContinuo equum ascendit, & omni fe- istinatione properat ad incensos tritici manipulos. At ubi advenit,jam flammae lPer omne frumentu praecipitarant, nul- lla vi amplius sopiendae. Quid hic faceret lamictissimus Praesul num se moerore conficeret, re aut insane lamentaretur, laut diras omnes deprecaretur in auctorest Hoc fecit: equo descendit, & quia biems erat, incendium qua proxime licuit,

259쪽

LIBER IV. 23γl cuit, tanquam se calefacturus accessit, dixitque: Semper bonus est focus, praesertim seni. En integerrimi viri animum divinae voluntati deditissimum , eaque de caussa in omni sorte tranquillissimurroluisset quidem,quantum in ipm,ortu

incendium reprimere,sed quia nec ratio nec modus erat coercendae jam grassanistis flammae,totum hoc divinae voluntati

permisit,& illud Iobi serena fronte rex'tiit a Dominus dedit, Dominus abstu-Ii sit nomen Domini benedictum.

Ita prorsus,ita in aliis omnibus ag dum: cum malum imminens quodcunque vel etiam praesens legitimis remediis inhibere non possumus, dicamus

sacrificetur Isaac , si non submittatur hircus i immoletur filius , si sic imperet

Deus. Pereat domus, pereant bona, mnia pereant, modo fiat voluntas Dei. U. Citharaedus tamdiu trahit, intendit,aut remittit fides citharae, dum inb-nent: ita qui totum se dedere cupit in arbitratum Dei, tamdiu necesse est voin Iuntatem suam exerceat,subigat, astringat, dum obsequatur;doceat etiam qua ipsi expediat ad omnem beatitudinem, si ad divinam voluntatem in omnibus sese consormet, uti beatissimus Dayid: Nonne Deo inquit, subjecta erit anima versa. meat ab ipso enim salutare meum. Dicti hujus litteratura hebraea haec est : Attamen ad Deum silebit anima mea, quia ab

260쪽

DE CONF. VOLUNT. . ab ipso salus mea. Aptissime nostro Instituto, hac enim mente fuit rex David: Quicquid mihi demum eveniat, feliciis

ter an secus,divinae tamen voluntati no contradico ; Dei sancita non turbo : Scetsi omnia teterrime cadant, ego non Obmurmuro; ad omnem Dei permissionem sileo , divina dispositione semper Contentissimus: aspera omnia leniri possunt placide ferendo. isquis sapientissimum hunc regem imitatus fuerit quod cuivis facillimum, modo velitὶ hic sane adversa omnia. 8Cctuascunque calamitates tranquillo re imperturbato animo sustinebit; nunquaei vel vocula excidet,qua crebras nimiu, aut nimium graves aerumnas queratur: voluntas divina omnium illi serumnaruallevamentum erit: nec unquam esse poterit tam coopertus miseriis, quin cureligiosissimo illo viro exclamet: Pater

sancie, tu sic ordinasti, & sic voluisti: a. o. &-factum est, quod ipse praecepisti. Sine consilio & providentia tua, & sine

caussa nihil fit in terra. Ecce Pater dile Ete, in manibus tuis sum ego, sub virga correctionis tuae me inclino : percute dorsum meum , & collum meum,ut in

tortuositatem meam , ut ambulem ad omnem nutum tuum , atque super Omnia voluntatem beneplaciti tui semperiaquiram.

Qui hanc institutione non capiunt,

Per.

SEARCH

MENU NAVIGATION