Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER Qvssionem secum eNpendere, Obeanaq; atri amantissimo gratias apere, eidem

ue se impensissime commendare , n liud velle quam divinam in se volunta- em perfici. Dum haec animo volvit,sem ens e latebra prorepit ad camellam actis plenam; bibit hinc largius non voin 'atus hospes, sed pro symbola, quod in rati solent, venenum refundit. Vbi la-iones in notu in cubile redierunt, primuirat contractam sitim lactea promulside ropitiare: biberunt liberalius quam se Oens , sed ita ut nil biberent amplius, nam paullo post concepto intra venas reneno, extincti sunt omnes. Ergo iami hariton latronum ex asse haeres,& Ω-

ius infamis latibuli dominus , divinae is

providentiae ardentius quam unquam commendavit.nec frustra r vinculis opedivina laxatis, pro miserabili ergastulo habitaculum reperit opulentum, & pecuniam quidem illic inventam , partim sublevaridis egenis,partim monasteriolo condendo adhibuit.Ipsa latrocinantium specus in templum mutavir,ubi tam Iu daei quam idololatrae Christianis sacria imbuti sunt. Ο admiranda divinae proinvidentiae stratagematat optime Tobias: Si meipsum,inquit, tradam tibi servum, em 9

non ero condignus providentiae tuae. a

Sancta Monegundis ad illa vitae sanctimoniam nunquam pervenisset, nisi a divina providentia per varias amba

382쪽

aso DE CONP. VOLUNT.negundis excellentis formae virgines, quibus omnem curam & amorem impendit mater,tunc temporis parum pia . Hanc peccandi illecebram amoliri placuit divinae providentiae. Ita ambae filiae praematura morte sublatae sunt. Matersio ipsa funeri velut superstes , omnem odisse vitam , capillos vellere, lacerare genas, omne doloris solatium spernem, nec aliud velle quam filias celerrime sequi moriendo. Postquam lacrimis nonnihil eges us dolor, luctu jam remittenete,compos sui facta Monegundis : An Non,inquit,insigniter fatua sum,quae diri

vinar providentiae tam contumaciter reis clamo uid agopan nesciebam me genuasse filias mortales λ an ad hoc natae striar, ut mori non possent Dei mater, Dei Glius,homines Deo charissimi moriuntur, dc ego indigner filias meas desiisse viverer quae forsan ideo morte occubuerunt,

De succumberent vitiis. Quid igitur meis querelis Deum incessis , qui nihil potest mali velle; quin stultam hanc lamentationem finio, & in divinae voluntatis ac providentiae sinu me totam comis

pono p Ita dixit, & fecit: Mundum res suas habere jussit, ipsa in domunculam cum ancillula se conclusit,Deo deinceps

omni conatu servitura. Hanc vitae mutatione Superis placuisse miracula manifestum fecerunt. Monegundis namq; vo plurimos aegrotorum sine pharmacis cyti . consanavit, Gregorio Turonensi teste. ,2 . Tanti

383쪽

LLBER v. 36ri Tanti est ex integro divinae providentiae

si permittere. Verissime dixit Augusti-ram. 8.i nus : Qui habuit curam tui antequam in D.Lesses, quomodo non habebit curam tui, 39- cum jam hoc es, quod voluit ut esses I V. Robertus , primus Molis mensis abbas, divinae providentiae studiosissimus cultor, quicquid potuit in pauperes erogavit. Fuit ut duobus mendicis ante fores expectantibus duos panes juberet dari: at oeconomus se opponere,& neCin prandium quidem suffecturam annois nam dicere. Quid ergo , inquit Robertus, prandebimus p nelcio , ait oeconomus. Suboluit hic viro sancto, aliquid tenacitate male provida recondi. Igiturre divina peracta cum sagnum daretur ad mensam, sciscitatus est abbas , unde panes illati essenti paucos, inquit ob nain tor , pro nobis reservavi. Robertus religiose excandestens panes omnes in canistrum jussit colligi, & mox ad mendicos foras efferri,& ad suos versus: Ne, inquit, parendi contumacia, Sc dissidentia domi nostrae latius grassentur, jejunium & fames docebunt nos Deo fi- D

dere. Volebat Robertus, ut sui omnes a roth liberalissima Dei providentia toti pen- serm. derent, velut infans a matris viribus. de ominoptimum pharmacum malae parsimoniae,inedia . .

'Narrat Dorotheus, senem religiosissi mum e stomachi languore cibos nauseaste diebus aliquot. Iuvenis qui seni γοβνῆ- Aa 4 ser aliέ,

384쪽

s6a DE CONF. VS LVNT. serviebat,appetentiam cibi revocaturus, i edulia mellita censuit coquenda. Itaque ie duabus ampullis illam arripit inconsideratus,qua stetidissimum oleum e lino

servabatur . errorem texit vasorum similitudo. Ergo ut seni faceret bene, largius affudit non mel, sed ipsam paenet lmortem, coxitque pulticulam, nec cani liquidem apponendam. Senex aegrotus lvix gustavit fatuum cibum , dc sui coci lmanum errasse deprehendit, siluit tame, l& ultra vires comedit;tandem reluctan- lte stomacho posuit cochlear,nec verbu- llo quidem ob corruptissimum ferculum conquestus Illa socius hortari,Sc urge- lre , liberalius ederet dulciculu opsoniu,

1e omnem in eo artem consumpsisse,va- Ietudini hoc mire facturum, dc vero letiam se praeire velle nobilem hanc da- lpem sumendo. At optimus seuex adeo Dilem in flatione continuit, ut non tantum non asperiore voce ulla, sed nec cogitatione quidem acerba in socium Commotus,hoc unum excusarit, succu- here se his ciborum cupediis. Socius ergo mellitas has pultes vix primoribus Iabris gustavit, & mox ad genua senis advolutus : Occidi te pater, ait, & cur

Obsecro, temerariam meam incogitanistiam silentio tuo confirmasti8 Cui senex: Ne, inquit, angaris animo, fili: si enim voluisset Deus ut mel ederem, mel uti inque cibo affudisses. optime,inquit Do-mbeus, locutus est senex, certo enim

385쪽

LIBER V. 36et sciebat quod si voluisset Deus mel a se comedi, secium suum errare non permisisset, aut, quod seque facile Deo, stetidissimum illud oleu in liquorem melleum vertasset.

Ita se gerit, qui divinam in omnibus Providentiam agnoscit; non vertit om nia in pejus, nec quaerit ut casum suum imputet, sed peccata hominum ad Dei Providentiam potius refert. Qui quid accidit,benigne interpretando levat. U. Ηρc velim , Lector, unum aliquid enucleatissime a te capi. Hieronymi dictum est i omnia providentia Dei gubernantur , dc saepe quae putatur pini medicina est. Vbi mirabile illud observandum: Divitiam Providentiam sinere suis quaeque motibus ferri,us e in certum tempus .Hic enim divinae Provide tiae mos est , ut paullatim & per incrementa temporum ad destinatos quaeq; fines perducat, nam minima seque ac maxima ordinat. Eam ob caussam philosophorum sol Epictetus excellentissi. me dixit: Ne postules ea quae fiunt,arbi-zI ,.tratu tuo fieri,sed si sapis,ita fieri quaeq; m. svelis, ut fiunt. Christianum , divinum 79. documentum Ita feri velu,ut sunt. Simillime Iocutus Basilius: Quoniam, inquit,res non ita eveniunt ut volumus; fruemadmodu eveniunt, sic velimus. Eo-em prorsus modo Nilus abbas : Non Nil.

ora, inquit, ut fiant quae fieri velis, sed as. potius ora , sicut orare didicisti, ut fiat Aa s FO a

386쪽

voluntas Dei in te. Non aliter piissimus N,m. ille scriptor Thomasa Κempis: Homo de internus, inquit,cito sese colligit, & fc-κemp. ut res eveni utar, nc se illis accommodat. 'si' Ita fieri quaeque velu , ut furat. Hujus fel δ' veluti caussam reddens Epictetus: Necessitati,air, qui probe se accommodat, sapit,estque rerum divinarum conscius. Sed & tertium illud addit: o Crito , fit Diis ita visum, ita fiat. Me autem Anytus & Melitus occidere salie possunt, laedere vero non possunt. Quid magis Christiane dici potuisset & quam perspicaces oculos in divinam providentia fixisse censendus est Epictetus , cujus illud vel uno die millies repetendum: Ita feri quaeque velis, ut sunt;si Deo ita visum, ita fiat. Ergo nullos eventu S certΟS CX- pectemus,nil certi unquam designemus nisi hoc unum unicum, ut Dei fiat v Iunias. Ecquid aliud beatus Chrysostomus , quid aliud sanctorum Patrum senatus universius clamat, qua hoc ipsum: ict. Neminem lari nisi a seipsyMcrbus est cor- Enchi- poris impedimentum, inquit Epictetus, instituti non item , nisi ipse velis. Claudicatio pedis est impedimentu, instituti non item. Quod si 11ngulis in rebus quae incidunt, consideraris,invenies eas ait Thest rius cuiuspiam rei, non tui esse impedi-

. mentum.

Hinc tam animo se Iacobus anachOPaim. daemoni plagas minitanti resiponin

. a I. dena : Si tibi inquit,permissu est a Deo,

387쪽

l LIBER U. l percute,quid moraris,percute & plagasi libenter accipiam , ut qui ab illo seriar, qui seriri me permisit. Si autem id tibit permissum non sit, non percutieS me,l etsi millies insanias. Hinc etiam Irene Pati l Imperatrix,a suo servo dejecta imperio: Diae. .l Ergo, ebat,Deo acceptum refero quod bb-23. t me orphanam 8c indignam evexerit ad

imperium. Quod vero jam me dejici

permittat,meis id peccatis adscribo. In omnibus autem bonis & malis , sit nomen Domini benedictum. Certissimum: l Nemo laeditur nisi a seipso. Ideo Augu Aug. stinus: Constanter Deo crede,inquit,ei- in soli 'ue te totum committe quantum potes ita enim ipse te ad se sublevare non de- is sinet, nihilque tibi evenire permittet,

nisi quod tibi profit,etiamsi nesciaS. Vt autem hoc quisque sibi persuasiss-mum habeat, expedit ut fundamentum illud assidue menti obversetur: Nihil ul-Ii uspiam adversi sine nutu voluntateq; Dei posse accidere. Nec enim diabolus, nec mortalium ullus obesse nobis poterit,si Deus id non permiserit .Quisq; nostrum cu Iacobo eremita in omnes inimicos siuos liberrime proclamet: Tu nopercuties me , nec tu, nec iste, nec ille,

Nec Vos omnes me unquam percutietis,

etsi millies insentatis & rineamini, si a Deo id vobis non sit permissum. Ne uetantum a Deo omnia, gravissimas etiam aerumnas, tanquam a supremo Rege

Provenire credendum, sed eadem sic etiam

388쪽

tiam provenire tanqua ab amantissit patre in nostrum commodum &utilita-i tem immissa, atque adeo neminem Omnino laedi nisi a 1 eipso t prout castissima Tu ith. Iuditha nos instruens: Nos ergo,inquit, eap. 8. non ulciscamur nos , pro his quae patue ς *6 mur: sed reputantes peccatis nostris haec

o I ipsa supplicia, minora esse flagella Domini , quibus quasi servi corripimur, ad

emendationem , edi non ad perditionem nostra evenisse credamin . Tam rectae Deus voluntatis est, ut non velit,nec velle possit,nifi quod nobis bono si Sc quidem maiori bono. Quid ni velit hoc Deus t Optimus est. quid ni possit Maximus est. adeoque vires nullae sunt supra ipsum, uti nullae nisi ab ipso .Vndequaque & ex omni parte, bona Dei voluntate ita circummuniti sumus, ut ad nihil nisi per lprovidentiam divinam, per ipsum DeuIT .s, possit pertingere. Vere Domine, ut scutove. 13 honae voluntatis tuae coronasti nos. N

ino igitur indignetur sibi hoc illudve

triste accidere i sciat illa ipsa,quibus laedi videtur , ad conservationem universi pertinere & ex his esse quae cursum Mundi ossiciumque consummanr . Antonium Magnum subinde ingens

diversarum belluarum exercitus ab Orco circumdedir, qui eXtrema omnia mi- Rabatur. Irridens nunc omnem bestiarucuneum Antonius : o miseri, ait,ur me terreretis, belluas induistis,uel multitudine victuri: si quid vobis esset virium,

389쪽

l . LIBER V. . 36

1l me una e vobis vinceret, sed quia retu- .isis viribus invalidi in nos pugnatis, ex- .lercitum objicitis. Si quam vobis in mae ilicentiam permisit Deus, invadite, Iace rate, sorbete me;si juris nil dedit,labore lfrustra sumitis.. Fidamus ergo Providentiae divinae dilDora sinus regit nos, Sc nihil nobis deerit. C A P V T IX.

Grata Dei Providentia tam in amicis quam inimicos.

VExni est aposogus, qui Providenis

tiam divina hunc in modum proponit. Ad rivulum lusitabat inter fores puerulus , tandem puerili discursatione fatigatus, juxta aquas loco periculoso consedit, 3c obdormiit. Nox adfuit Fortuna , & dormitantem puella increpitans : En, inquit, miselle, quam pronum est hinc in aquam delabi: Sur-j ge, & vicino periculo te subtrahe, ne siquid tibi mali eveniat,omnes in me culpam derivent, dicantque non te, sed me dormiime,quae te dormientem neglexerim. Puschre hoc providentiae Dei asse-reiadae excogitatum. Inter omnes Christianos constat, de quo illud pronuntiarit psaltes t. Ecce non dormitabit,neque dormiet qui custodit Israel. Platorii Deus tam acres habet oculos,

EuteoA iubil effugiat ; aures habet

acutas,

390쪽

acutas, ut eas nil praetereat, nil fallat, ut qui ipsas etiam audiat cogitationes a porro brachia manusque habet tam Iongas , ut iis nemo elabatur. Hoc phiis losophos ratio docuit,quod nos non solum e ratione, sed etiam e sacris paginis

discimuS.

ze m. I. Siracides de divina providentia di-ςη 39- lucide : A saeculo , inquit, usque in saeculum respicite & nihil est mirabile in φ conspectu ejus. opera omnis carnis coram illo , dc non est quidquam absconditum ab oculis ejus. Non est dicere, iquid est hoc , aut quid est istud t omnia

enim in tempore suo quaerentur.Praeterita, praesentia, futura distinctissime unoque intuitu pervidet Deus : Omnes ip- suis oculis praesentes sumus , Adam re Antichristus , omne humanum genus, creata omnia. Tam autem divina providentia falli non potest, ut recte dixe- ΣὸH. rit idem Siracides: Omnia opera Do-- 39. mini bona, & omne opus hora sua sub-3 9. ministrabit. Non est dicere, Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore suo comprobabuntur. Hinc metiro dixitF- Augustinus: Confiteri, Deum esse,& negare praescium esse futurorum, aeertissi- insania. Vere providentia Dei attineaρ. s. git a fine usque ad finem fortiter, & dis

ve. I. ponit omnia suaviter. A supremis Angelorum Seraphinis ad minimos in terra vermiculos , insomnes Dei curae descendunt, imo nunquam absunt. Moses

olim

SEARCH

MENU NAVIGATION