Heliotropium, seu, Conformatio humanae voluntatis cum divina : libris quinque explicata coram ser[enissi]mo vtriusq[ue] Bavariae duce S.R.I. Archidapifero Electore Maximiliano et ser[enissi]ma coniuge Elizabetha : eisdem ser[enissi]mis pri[n]cpib[us]

발행: 1630년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

l LIBER V. 38s - .dicium a Domino egreditur singu

lorum.

Iacob e Mesopotamia redux in Chanaaia,cum obvium haberet fratrem geris manum Esau quadringentis viris stipatum , timuit sibi velut ab hostili exercitu, & divinam opem sedulo imploravit. Adfuit vocanti Deus , & amplissimum auxilium est pollicitus, eum tame claudicantem a se dimisit. Et quod istud, inquis, subsidii aut providentiae genus Auxilium implorat Iacob , & coxa dein bilis dimittitur. Hoccine est manum commodare,claudum emcere Ita prorsus,hoc erat juvare.Nam est cum & vulnera sanant, & jactura in tempore lucrum est, & pleraque sunt in quibus hono nostro vincimur. Et ideo Deus Iacobum a se sic fractum remisit, ut & ille & per illum nos omnes discereis

muS,non nobis aut nostris, nec etiam ain

lienis viribus fidere, sed Dei solius potentia & bonitate niti. Sed quia sanus

valetudini, firmus robori,litteratus eruditioni,potens auro, sapiens ingenio Gdit quia tenuis divite,imbecillis multipotente fulciri sperat , ideo frequenter Deus haec talia sapientissime aufert, ut cum fulcra , quibus nitebamur desunt, niti discamus uno seloque Deo. Gedeon,dux belli,vigiliti duobus millibus virorum missione dedit, trecentis cap. 9.solii retentis sic enim Deus jusserat: Ne veiszis glorietur cotra me Israel, & dicat: Meis cca virlin

412쪽

3 o DE CONP. Vor. VNT. viribus liberatus sum.Beadad rex Syrus Achabo regi Israelis imbecillitate opprobrans, minabatur interitum , sed haeminae fuerunt ex pelvi. Nam etsi Benadad triginta duos reges belli socios secum traxerit, equitum etiam & falcatorum curruum incredibilem numerum, primo tamen praelio fusus fugatusiaue est: conflictu altero centum millia Syrorum die unica ceciderunt: aliorum e praelio diffugientium septem millia ruente muro in Aphec obtriti sunt. Hoe Benadad; eat nunc dc sibi suisque fidat viribus. Injuriam non levem irrogat Deo qui ad humanam potius opem quam ad divinam oculos circumfert, plusque ab exili rivulo quam ab imis menso sperat OceaΠΟ. Optimus rex Asa cujus nunquam sine miseratione meminimus) fiducia in Deum magna fuit, si modo etiam fuisset constante. Illam certe Deus sic remuneratus est, ut decies centena millia militum , quos AEthiopiae rex sub si- nis habuerat,illustrissima victoria pro- Ligarit. Sed heu post tot annos praesare actos, optimum hunc regem haec u na in humanas vires fiducia perdidit. Sic aperte propheta: Quia habuisti,ait, fiduciam in rege Syriae, & non in Domino Deo tuo dcirco evasit Syri et regis

exercitus de manu tua. Longa inde malorum series secuta est.

Eximie Augustinus: Odisti,ait,obsera

vantes

413쪽

vantes vanitates supervacue. Ego qui non observo vanitatem in Domino speravi Speras in pecunia,Observas vanita tem, speras in honore & sublimitate ais liqua potestatis humanae, ibi ruas vanitatem ; in his omnibus cum speras , aut tu exspiras, & ea hic dimittis ; aut cum vivis, omnia pereunt, Sc in spe tua deficis.Ingens omnino languor dissidentiam

comitatur,ac omnium pia ne rerum nau

sea & neglectus t ubi dissidentia, ibi

aeternus naufragii metus, aeternae tempestates ac jactationes. Nimirum qui si- hi aut hominum alteri confidit,in arena aedificium struit: in rupe fabricatur, qui Deo fundatur. IV. Sed dixeris , usu nos quotidiano doceri, sic sua cuique i. egotia succede re, prout is dives , industrius , potens,

exercitatus, ac vafer fuerit. Argumento sit, res ante annos non mnitos gesta.

Vir magni nominis, & Catholicae institutionis captivus tenebatur a principe novitiae religionis, apud quem ille de divina providentia coepir disserere. Non

diu hoc tulit morosus auditor ; moX enim amarum sublidens, Sc manum capulo admovens: Hac,inquit, providentia nitendum est. Hic suum illud regAlphosus merito exclamarit: Vox bovisae non hominis. Nam eundem in modii locutos meminimus quosdam e Deorum cultoribus. Antoninus imperator uti Dion Nicaeus memoratὶ cum pecu

414쪽

ῖρα DE CONR VOLUNT.niam multam partim a plebe , partim

etiam a senatoribus vi atque minis extortam profudisset, objurgatus a matre, quae aliquam pecuniae partem alio conferri voluisset: Desine,inquit, te numiSesse sollicita , mater; & simul strictum gladium ostendens: Quamdiu , ait, ha-hebimus hoc serrum, tamdiu nobis non deerit argentum. Vere, voX boviS,non hominis i aut prosecto non bene fani. Aliter nos docuit Christus; Deo fidendum,non serro, non viribus sed nec forismae aut doctrinae,aut ulli bono tam fragili.Nec est sere quod tantopere displiceat Deo, quam tanta mortalium dissidentia, quam Deus etiam in amicissimis sibi graviter puniVit. Μoses,vir Deo longe charissimus,quia tamen dissidentia bis deliquit, morte. hanc noxam luit, nec fertilissimas illas terras nisi eminus videre permissus est.

Prima Mosis dissidentia fuit, cum ille velut sollicitus paterfamilias macellia m. rationes poneret,diceretque: Sexcenta -- LX. millia peditum hujus populi sunt, & tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro. Numquid ovium &boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum t vel omnes pisces maris in unum Congregabuntur,ut eos satient i o Moses, hoc est cum sua dissidentia rationes ponere, non cum providentia divina:

Numquid manus Domini invalida est Cautiorem hoc reddere debuisset Μο-

sena

415쪽

LIBER v. 393sen , sed rediit non multum absimilis priori dissidentia. Nam populo ad rupem congregato exclamavit Moses :Num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere t mam primum vox caelo ruit, dissidentiae poenam denuntians : 'Quia no credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, no introducetis hos populos in terram quam dabo eis.Quocirca Deus Mosi jam jam moruturo fertilissimam regionem illam eminuS e montis vertice ostendit; sed mox uasi insultans: Vidisti eam,inquit, cu- is tuis, dc non transibis ad illam. Tanti refert hanc dissidentiae pestem ex animo penitus eliminasse, inquam Deus utpote honori suo maxime adversariam tam severe solet animadvertere.

At vero ipse Israelis populus longe gravissime peccavit, & quidem saepius

repetita dissidentia. Nec eam ulla prodigia aut miracula satis corrigere potuerunt : si quid non statim oculis ceris nere aut manibus palpare licuit , mox Iudaei in pristinam relapsi dissidentiam, id fieri posse negarunt i eo etiam dissidentia illorum progressa est , ut Deum continuis querelis aut oblivionis arguerent aut incuriae. Et quam improbierant clamores illitUtinam mortui essemus in aegypto, & non in hac vasta solitudine i Vtinam pereamus,& non in ducat nos Dominus in terram istam, ne calamus gladio,& uxores ac liberi no-

416쪽

stri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in aegyptumi Dixeruntque alter ad alterum:Constituamus nobis ducem, hi& revertamur in aegyptum. Ita, o im- liprobi, quasi non ubique pereundi sit lalocus. PSint forsan qui mirentur,eccur Deus Jη populo suo non tantum non vinum de- pderit, sed 3c aquam insuper permiseriti qdeessetSic expianda erat dissidenria.Ec- , cur in eundem hunc populum venena- itos igneos serpentes immisit , qui non

tantum tot vulnerarunt , sed Mneca-alla unt Ob dissidentiam id factum. Cur u- salico nonnunquam praelio viginti aut triginta millia hominum interfici non vetuit Zob hanc ipsam dissidentiam. Cur hostes poteratissimos,qui nunquam satis debellarentur, objecityob eandem hanc dissidentiam , quam in querulo hoc populo nullis suppliciis satis potuit extinguere, quin identidem renasceretur. Ais perte tandem Deus ipse prorupit in has querelas: Usquequo detrahet mihi po- isteλquousq; non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eisy Vs-ρ quequo multitudo haec pessina murmurat cotra me Feria igitur eos pestilentia, atq; consumam.Interposuit hic quide Moses suas partes,& deprecatorem se praebuit, nihilominus decretum divinum hoc fuit e Sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. Parvulos

vestros, de quibus dixistis qhod praediu hostiis

417쪽

LIBER V. 39scistibus forent, introducam,ut deant

irram quae vobis displicuit: vestra ca-avera iacebunt in solitudine. Non teis terunt caelestes minae t E tot centems illibus hominum,quos Deus eX BIgyto asseruerat,nemo unus fetines terras et oculis attigit, omnibus ad unum in se solitudine extinctis. Soli Calebus re sue,qui spem potiundae terrae non ab-rcerant,terra illa potiti sunt. Ita nimIam punienda fuit dissidentia. Post haecmnia tamen , nondum omnem delieant dissidentiam,quam etiam In tranΙ-aittendo Iordane repetierunt. V Re rum Fasti memorant, Siceleg rbe ab ibus succensa , omninm

intam rerum omnium desperationemiisse , ut populus Davidem regem la- idibus jam jam moliretur obrueretec res,necspes superesse ulli diebat . t quanto. major omnium dissidentia. into erectior Davidis fuit fiducia: Co-irtatus est David in Domino Deo tuo. a in spem maximam vocatus Dav1d, um quadringentis viris insecutus uois em , quem securissime etalantem an-eniens, tanta caede aggressus est,ut abilius diei vespere , ad usque alterum,oc unum cum suiS ageret, mactare ho-tes Ita non tantum praedam omnem, tuam Amalecitae abduxerant, recupe-avit, nec unico quidem e suis desid ato,sed alia insuper opimissima spolia,

418쪽

velut foenus, recuperatae praedae adjun-li Nit .En,qua ratione spes superanda,& iis i rebus etiam desperatissimis Deo tamen ii minime dissidendum. Praedixerat olim Eliserus in summati annonae caritate , brevi maximam fore t i frumenti vilitatem. Excepit vocem duXliquispiam regis Samariae , & per dismis

dentiam irridens: Etiam, , ait,Donni ius limp 7- fecerit eataractas in c. & pluerit stu-limento nunquid poterit feri quod loqueri y liCui Elisaeus : Videbis, inquit, oculis tuis j io inde non comedes. Evenit omnino quod lvates praedixerat. Nam ille dux regis adliurbis portam a turba compressus, re liconculcatus est. Nimirum hoc pra

p. v. mium debebatur diffidentiae. Vere,co-live 1 . gitationes mortalium timidae,& incerinlitae providentiae nostrae. Deus autem se-lique certo scit omnia, tam futura, quam irraesentia, & praeterita. Nota est enim lilli operis sui series : omnium ei rerumlper manus suas iturarum scientia in aperto semper est nobis ex abdito subit. dc quς repetina putamus,illi ab aeterno adsunt provisa. Hinc Ecclesiae preces illari Deus,cujus providentia in sui disepositione non fallitur. Quia vero haec providentiae abyssus longe abditissima, multi cum vident tot flagitia impune abire, & a Deo dissimulari, optimum quemque tot aerumnis acriter flagellari,in dissidentiae voraginem se praecipitant , perinde ac si Deus humanisse rebus

419쪽

hus non misceat, cum inter probos Improbosque tape nullum pateat discrimen.Ecclefiala es: universa,inquit,seque

eveniunt justo & impio,bono & malo; mundo & immundo; immolanti victi-'Persas mas Sc sacrificia despicienti.Haec nobis temere & casu fieri videntur. In quo idem nobis evenit quod ei qui horologium in turri considerat; hic gnomonem quidem, seu, indicem horologii via det, ipsum horologium, & artificiosam

rotularum constructionem non videt. Paganus,infans sit, aut fatuus, qui credat gnomonem seipso moveri, idque non consulto sed casu. Homines civici probe norunt, indicem illum a seipso non circumduci, sed pone parietem latere horologium. Ita prorsus gubernatio Dei occulta,sed ordinatissima; indi cem illius in rebus omnibus videmus, sed admirabile divinae providentiae artia

ficium nequaquam Cernimus. Hinc fa-ltuae plurimorum cogitationes , quibus pleraque omnia casu videntur evenire. Aliter sentiunt qui altius sapimi; nul- Iam in rebus fortunam agnoscunt, cum sciant omnia Dei manu providentissime gubernari.Ita Gregorius Nazianzenus i Ego quidem,inquit,exploratum habeo, apud summam rationem, nihil rerum ι3. nostrarum eXpers rationis esse. Hoc divinae providentiae horologium cuivis hominum suas omnes horas

ad minima quaevis punctula descriptas

in sq

420쪽

Alii, in se continet. Rex Babylonis Balasar in opulentissima coena jam temulentui. βαμη- manum vidit in adversio pariete igno- tos characteres formantem. Expalluit u ad hanc scripturam , & contremuit. i. Quid vides,5 Rex t quid turbarist cujus iest haec manus t Si nota est , quomodo ignotus scribat Si nondum aut illam aut istum noris, cur adeo formidas Consulit infelix omnes urbis sapientes super hoc litterarum mysterio, sed id nullus lintelligit;indicem omnes vident, horoin llogium inullus. Sed quis dubitet esse lignomonem ab horologio divinae providentiae rotatum Venit ergo Daniel,&quae hora regi designaretur,sic pronun- leo. tiavit: Numeravit Deus regnum tuum,

.26. 3c complevit illud. Hora vitae tuae , o Rex,jam instat ultima,eaque jam laborat in fine : quare propera vivere, prompera , jam ultimum clepsiydrae defluit a lpropera , horae finis imminer. Et quo- lmodo Daniel haec sciviti In divinae providentiae horologio vidit. VI. Hinc liquet, omnes hominum eventus tam adversos quam prosperos, in divinae Providentiae horologio ad amussim , & ad numerum exactissime descriptos esse, & nec uno quidem apice aut punctulo falli posse hoc horolo- cap. s. gium, quin omnia habeat directa ad id,

ve I 8, quod magis eXpedit. lata unum aut unus apex non praeteribit; Nec dimittam

ζ' η'--coplevero universa quae dixi. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION